De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. exitus introitusque elementis redditus extat.
  2. Nunc age, quo pacto pluvius concrescat in altis
  3. nubibus umor et in terras demissus ut imber
  4. decidat, expediam. primum iam semina aquai
  5. multa simul vincam consurgere nubibus ipsis
  6. omnibus ex rebus pariterque ita crescere utrumque
  7. et nubis et aquam, quae cumque in nubibus extat,
  8. ut pariter nobis corpus cum sanguine crescit,
  9. sudor item atque umor qui cumque est denique membris.
  10. concipiunt etiam multum quoque saepe marinum
  11. umorem, vel uti pendentia vellera lanae,
  12. cum supera magnum mare venti nubila portant.
  13. consimili ratione ex omnibus amnibus umor
  14. tollitur in nubis. quo cum bene semina aquarum
  15. multa modis multis convenere undique adaucta,
  16. confertae nubes umorem mittere certant
  17. dupliciter; nam vis venti contrudit et ipsa
  18. copia nimborum turba maiore coacta
  19. urget et e supero premit ac facit effluere imbris.
  20. praeterea cum rarescunt quoque nubila ventis
  21. aut dissolvuntur solis super icta calore,
  22. mittunt umorem pluvium stillantque, quasi igni
  23. cera super calido tabescens multa liquescat.
  24. sed vehemens imber fit, ubi vehementer utraque
  25. nubila vi cumulata premuntur et impete venti.
  26. at retinere diu pluviae longumque morari
  27. consuerunt, ubi multa cientur semina aquarum
  28. atque aliis aliae nubes nimbique rigantes
  29. insuper atque omni vulgo de parte feruntur,
  30. terraque cum fumans umorem tota redhalat.
  31. hic ubi sol radiis tempestatem inter opacam
  32. adversa fulsit nimborum aspargine contra,
  33. tum color in nigris existit nubibus arqui.
  34. Cetera quae sursum crescunt sursumque creantur,
  35. et quae concrescunt in nubibus, omnia, prorsum
  36. omnia, nix venti grando gelidaeque pruinae
  37. et vis magna geli, magnum duramen aquarum,
  38. et mora quae fluvios passim refrenat aventis,
  39. perfacilest tamen haec reperire animoque videre,
  40. omnia quo pacto fiant quareve creentur,
  41. cum bene cognoris elementis reddita quae sint.
  42. Nunc age, quae ratio terrai motibus extet
  43. percipe. et in primis terram fac ut esse rearis
  44. supter item ut supera ventosis undique plenam
  45. speluncis multosque lacus multasque lucunas
  46. in gremio gerere et rupes deruptaque saxa;
  47. multaque sub tergo terrai flumina tecta
  48. volvere vi fluctus summersos caeca putandumst;
  49. undique enim similem esse sui res postulat ipsa.
  50. his igitur rebus subiunctis suppositisque
  51. terra superne tremit magnis concussa ruinis,
  52. subter ubi ingentis speluncas subruit aetas;
  53. quippe cadunt toti montes magnoque repente
  54. concussu late disserpunt inde tremores.
  55. et merito, quoniam plaustris concussa tremescunt
  56. tecta viam propter non magno pondere tota,
  57. nec minus exultant, si quidvis cumque viai
  58. ferratos utrimque rotarum succutit orbes.
  59. Fit quoque, ubi in magnas aquae vastasque lucunas
  60. gleba vetustate e terra provolvitur ingens,
  61. ut iactetur aquae fluctu quoque terra vacillans;