De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. non igitur multis offensibus in remorando
  2. haesitat, hanc ob rem celeri volat impete labens.
  3. Deinde, quod omnino natura pondera deorsum
  4. omnia nituntur, cum plagast addita vero,
  5. mobilitas duplicatur et impetus ille gravescit,
  6. ut vehementius et citius quae cumque morantur
  7. obvia discutiat plagis itinerque sequatur.
  8. Denique quod longo venit impete, sumere debet
  9. mobilitatem etiam atque etiam, quae crescit eundo
  10. et validas auget viris et roborat ictum;
  11. nam facit ut quae sint illius semina cumque
  12. e regione locum quasi in unum cuncta ferantur,
  13. omnia coniciens in eum volventia cursum.
  14. Forsitan ex ipso veniens trahat quaedam
  15. corpora, quae plagis incendunt mobilitatem.
  16. incolumisque venit per res atque integra transit
  17. multa, foraminibus liquidus quia transviat ignis.
  18. multaque perfringit, cum corpora fulminis ipsa
  19. corporibus rerum inciderunt, qua texta tenentur.
  20. dissoluit porro facile aes aurumque repente
  21. conferve facit, e parvis quia facta minute
  22. corporibus vis est et levibus ex elementis,
  23. quae facile insinuantur et insinuata repente
  24. dissoluont nodos omnis et vincla relaxant.
  25. Autumnoque magis stellis fulgentibus alta
  26. concutitur caeli domus undique totaque tellus,
  27. et cum tempora se veris florentia pandunt.
  28. frigore enim desunt ignes ventique calore
  29. deficiunt neque sunt tam denso corpore nubes.
  30. interutrasque igitur cum caeli tempora constant,
  31. tum variae causae concurrunt fulminis omnes.
  32. nam fretus ipse anni permiscet frigus ad aestum.
  33. quorum utrumque opus est fabricanda ad fulmina nubi,
  34. ut discordia sit rerum magnoque tumultu
  35. ignibus et ventis furibundus fluctuet .
  36. prima caloris enim pars est postrema rigoris;
  37. tempus id est vernum; quare pugnare necessest
  38. dissimilis res inter se turbareque mixtas.
  39. et calor extremus primo cum frigore mixtus
  40. volvitur, autumni quod fertur nomine tempus,
  41. hic quoque confligunt hiemes aestatibus acres.
  42. propterea freta sunt haec anni nominitanda,
  43. nec mirumst, in eo si tempore plurima fiunt
  44. fulmina tempestasque cietur turbida caelo,
  45. ancipiti quoniam bello turbatur utrimque,
  46. hinc flammis, illinc ventis umoreque mixto.
  47. Hoc est igniferi naturam fulminis ipsam
  48. perspicere et qua vi faciat rem quamque videre,
  49. non Tyrrhena retro volventem carmina frustra
  50. indicia occultae divum perquirere mentis,
  51. unde volans ignis pervenerit aut in utram se
  52. verterit hinc partim, quo pacto per loca saepta
  53. insinuarit, et hinc dominatus ut extulerit se,