De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. conferve facit, e parvis quia facta minute
  2. corporibus vis est et levibus ex elementis,
  3. quae facile insinuantur et insinuata repente
  4. dissoluont nodos omnis et vincla relaxant.
  5. Autumnoque magis stellis fulgentibus alta
  6. concutitur caeli domus undique totaque tellus,
  7. et cum tempora se veris florentia pandunt.
  8. frigore enim desunt ignes ventique calore
  9. deficiunt neque sunt tam denso corpore nubes.
  10. interutrasque igitur cum caeli tempora constant,
  11. tum variae causae concurrunt fulminis omnes.
  12. nam fretus ipse anni permiscet frigus ad aestum.
  13. quorum utrumque opus est fabricanda ad fulmina nubi,
  14. ut discordia sit rerum magnoque tumultu
  15. ignibus et ventis furibundus fluctuet .
  16. prima caloris enim pars est postrema rigoris;
  17. tempus id est vernum; quare pugnare necessest
  18. dissimilis res inter se turbareque mixtas.
  19. et calor extremus primo cum frigore mixtus
  20. volvitur, autumni quod fertur nomine tempus,
  21. hic quoque confligunt hiemes aestatibus acres.
  22. propterea freta sunt haec anni nominitanda,
  23. nec mirumst, in eo si tempore plurima fiunt
  24. fulmina tempestasque cietur turbida caelo,
  25. ancipiti quoniam bello turbatur utrimque,
  26. hinc flammis, illinc ventis umoreque mixto.
  27. Hoc est igniferi naturam fulminis ipsam
  28. perspicere et qua vi faciat rem quamque videre,
  29. non Tyrrhena retro volventem carmina frustra
  30. indicia occultae divum perquirere mentis,
  31. unde volans ignis pervenerit aut in utram se
  32. verterit hinc partim, quo pacto per loca saepta
  33. insinuarit, et hinc dominatus ut extulerit se,
  34. quidve nocere queat de caelo fulminis ictus.
  35. quod si Iuppiter atque alii fulgentia divi
  36. terrifico quatiunt sonitu caelestia templa
  37. et iaciunt ignem quo cuiquest cumque voluntas,
  38. cur quibus incautum scelus aversabile cumquest
  39. non faciunt icti flammas ut fulguris halent
  40. pectore perfixo, documen mortalibus acre,
  41. et potius nulla sibi turpi conscius in re
  42. volvitur in flammis innoxius inque peditur
  43. turbine caelesti subito correptus et igni?
  44. cur etiam loca sola petunt frustraque laborant?
  45. an tum bracchia consuescunt firmantque lacertos?
  46. in terraque patris cur telum perpetiuntur
  47. optundi? cur ipse sinit neque parcit in hostis?
  48. denique cur numquam caelo iacit undique puro
  49. Iuppiter in terras fulmen sonitusque profundit?
  50. an simul ac nubes successere, ipse in eas tum
  51. descendit, prope ut hinc teli determinet ictus?
  52. in mare qua porro mittit ratione? quid undas
  53. arguit et liquidam molem camposque natantis?
  54. praeterea si vult caveamus fulminis ictum,
  55. cur dubitat facere ut possimus cernere missum?
  56. si nec opinantis autem volt opprimere igni,
  57. cur tonat ex illa parte, ut vitare queamus,
  58. cur tenebras ante et fremitus et murmura concit?
  59. et simul in multas partis qui credere possis
  60. mittere? an hoc ausis numquam contendere factum,
  61. ut fierent ictus uno sub tempore plures?
  62. at saepest numero factum fierique necessest,
  63. ut pluere in multis regionibus et cadere imbris,
  64. fulmina sic uno fieri sub tempore multa.
  65. postremo cur sancta deum delubra suasque
  66. discutit infesto praeclaras fulmine sedes
  67. et bene facta deum frangit simulacra suisque
  68. demit imaginibus violento volnere honorem?
  69. altaque cur plerumque petit loca plurimaque eius
  70. montibus in summis vestigia cernimus ignis?
  71. Quod super est, facilest ex his cognoscere rebus,
  72. presteras Graii quos ab re nominitarunt,
  73. in mare qua missi veniant ratione superne.
  74. nam fit ut inter dum tam quam demissa columna
  75. in mare de caelo descendat, quam freta circum
  76. fervescunt graviter spirantibus incita flabris,
  77. et quae cumque in eo tum sint deprensa tumultu
  78. navigia in summum veniant vexata periclum.
  79. hoc fit ubi inter dum non quit vis incita venti
  80. rumpere quam coepit nubem, sed deprimit, ut sit
  81. in mare de caelo tam quam demissa columna,
  82. paulatim, quasi quid pugno bracchique superne
  83. coniectu trudatur et extendatur in undas;
  84. quam cum discidit, hinc prorumpitur in mare venti
  85. vis et fervorem mirum concinnat in undis;
  86. versabundus enim turbo descendit et illam
  87. deducit pariter lento cum corpore nubem;
  88. quam simul ac gravidam detrusit ad aequora ponti,
  89. ille in aquam subito totum se inmittit et omne
  90. excitat ingenti sonitu mare fervere cogens.
  91. Fit quoque ut involvat venti se nubibus ipse
  92. vertex conradens ex semina nubis
  93. et quasi demissum caelo prestera imitetur;
  94. hic ubi se in terras demisit dissoluitque,
  95. turbinis immanem vim provomit atque procellae.
  96. sed quia fit raro omnino montisque necessest
  97. officere in terris, apparet crebrius idem
  98. prospectu maris in magno caeloque patenti.
  99. Nubila concrescunt, ubi corpora multa volando
  100. hoc super in caeli spatio coiere repente
  101. asperiora, modis quae possint indupedita
  102. exiguis tamen inter se compressa teneri.
  103. haec faciunt primum parvas consistere nubes;
  104. inde ea comprendunt inter se conque gregantur
  105. et coniungendo crescunt ventisque feruntur
  106. usque adeo donec tempestas saeva coortast.
  107. Fit quoque uti montis vicina cacumina caelo
  108. quam sint quoque magis, tanto magis edita fument
  109. adsidue fulvae nubis caligine crassa
  110. propterea quia, cum consistunt nubila primum,
  111. ante videre oculi quam possint tenvia, venti
  112. portantes cogunt ad summa cacumina montis;
  113. hic demum fit uti turba maiore coorta
  114. et condensa queant apparere et simul ipso
  115. vertice de montis videantur surgere in aethram.
  116. nam loca declarat sursum ventosa patere
  117. res ipsa et sensus, montis cum ascendimus altos.
  118. Praeterea permulta mari quoque tollere toto
  119. corpora naturam declarant litore vestis
  120. suspensae, cum concipiunt umoris adhaesum.
  121. quo magis ad nubis augendas multa videntur
  122. posse quoque e salso consurgere momine ponti;
  123. nam ratio consanguineast umoribus omnis.
  124. Praeterea fluviis ex omnibus et simul ipsa
  125. surgere de terra nebulas aestumque videmus,
  126. quae vel ut halitus hinc ita sursum expressa feruntur
  127. suffunduntque sua caelum caligine et altas
  128. sufficiunt nubis paulatim conveniundo;
  129. urget enim quoque signiferi super aetheris aestus
  130. et quasi densendo subtexit caerula nimbis.
  131. Fit quoque ut hunc veniant in caelum extrinsecus illa
  132. corpora quae faciunt nubis nimbosque volantis;
  133. innumerabilem enim numerum summamque profundi
  134. esse infinitam docui, quantaque volarent
  135. corpora mobilitate ostendi quamque repente
  136. immemorabile per spatium transire solerent.
  137. haut igitur mirumst, si parvo tempore saepe
  138. tam magnis ventis tempestas atque tenebrae
  139. coperiant maria ac terras inpensa superne,
  140. undique quandoquidem per caulas aetheris omnis
  141. et quasi per magni circum spiracula mundi
  142. exitus introitusque elementis redditus extat.
  143. Nunc age, quo pacto pluvius concrescat in altis
  144. nubibus umor et in terras demissus ut imber
  145. decidat, expediam. primum iam semina aquai
  146. multa simul vincam consurgere nubibus ipsis
  147. omnibus ex rebus pariterque ita crescere utrumque
  148. et nubis et aquam, quae cumque in nubibus extat,
  149. ut pariter nobis corpus cum sanguine crescit,
  150. sudor item atque umor qui cumque est denique membris.
  151. concipiunt etiam multum quoque saepe marinum
  152. umorem, vel uti pendentia vellera lanae,
  153. cum supera magnum mare venti nubila portant.
  154. consimili ratione ex omnibus amnibus umor
  155. tollitur in nubis. quo cum bene semina aquarum
  156. multa modis multis convenere undique adaucta,
  157. confertae nubes umorem mittere certant
  158. dupliciter; nam vis venti contrudit et ipsa
  159. copia nimborum turba maiore coacta
  160. urget et e supero premit ac facit effluere imbris.
  161. praeterea cum rarescunt quoque nubila ventis
  162. aut dissolvuntur solis super icta calore,
  163. mittunt umorem pluvium stillantque, quasi igni
  164. cera super calido tabescens multa liquescat.
  165. sed vehemens imber fit, ubi vehementer utraque
  166. nubila vi cumulata premuntur et impete venti.
  167. at retinere diu pluviae longumque morari
  168. consuerunt, ubi multa cientur semina aquarum
  169. atque aliis aliae nubes nimbique rigantes
  170. insuper atque omni vulgo de parte feruntur,
  171. terraque cum fumans umorem tota redhalat.
  172. hic ubi sol radiis tempestatem inter opacam
  173. adversa fulsit nimborum aspargine contra,
  174. tum color in nigris existit nubibus arqui.
  175. Cetera quae sursum crescunt sursumque creantur,
  176. et quae concrescunt in nubibus, omnia, prorsum
  177. omnia, nix venti grando gelidaeque pruinae
  178. et vis magna geli, magnum duramen aquarum,
  179. et mora quae fluvios passim refrenat aventis,
  180. perfacilest tamen haec reperire animoque videre,
  181. omnia quo pacto fiant quareve creentur,
  182. cum bene cognoris elementis reddita quae sint.
  183. Nunc age, quae ratio terrai motibus extet
  184. percipe. et in primis terram fac ut esse rearis
  185. supter item ut supera ventosis undique plenam
  186. speluncis multosque lacus multasque lucunas
  187. in gremio gerere et rupes deruptaque saxa;
  188. multaque sub tergo terrai flumina tecta
  189. volvere vi fluctus summersos caeca putandumst;
  190. undique enim similem esse sui res postulat ipsa.
  191. his igitur rebus subiunctis suppositisque
  192. terra superne tremit magnis concussa ruinis,
  193. subter ubi ingentis speluncas subruit aetas;
  194. quippe cadunt toti montes magnoque repente
  195. concussu late disserpunt inde tremores.
  196. et merito, quoniam plaustris concussa tremescunt
  197. tecta viam propter non magno pondere tota,
  198. nec minus exultant, si quidvis cumque viai
  199. ferratos utrimque rotarum succutit orbes.
  200. Fit quoque, ubi in magnas aquae vastasque lucunas
  201. gleba vetustate e terra provolvitur ingens,
  202. ut iactetur aquae fluctu quoque terra vacillans;
  203. ut vas inter aquas non quit constare, nisi umor
  204. destitit in dubio fluctu iactarier intus.
  205. Praeterea ventus cum per loca subcava terrae
  206. collectus parte ex una procumbit et urget
  207. obnixus magnis speluncas viribus altas,
  208. incumbit tellus quo venti prona premit vis.
  209. tum supera terram quae sunt extructa domorum
  210. ad caelumque magis quanto sunt edita quaeque,
  211. inclinata minent in eandem prodita partem
  212. protractaeque trabes inpendent ire paratae.
  213. et metuunt magni naturam credere mundi
  214. exitiale aliquod tempus clademque manere,
  215. cum videant tantam terrarum incumbere molem!
  216. quod nisi respirent venti, vis nulla refrenet
  217. res neque ab exitio possit reprehendere euntis;
  218. nunc quia respirant alternis inque gravescunt
  219. et quasi collecti redeunt ceduntque repulsi,
  220. saepius hanc ob rem minitatur terra ruinas
  221. quam facit; inclinatur enim retroque recellit
  222. et recipit prolapsa suas in pondere sedes.
  223. hac igitur ratione vacillant omnia tecta,
  224. summa magis mediis, media imis, ima perhilum.
  225. Est haec eiusdem quoque magni causa tremoris.
  226. ventus ubi atque animae subito vis maxima quaedam
  227. aut extrinsecus aut ipsa tellure coorta
  228. in loca se cava terrai coniecit ibique
  229. speluncas inter magnas fremit ante tumultu
  230. versabundaQUE portatur, post incita cum vis
  231. exagitata foras erumpitur et simul altam
  232. diffindens terram magnum concinnat hiatum.
  233. in Syria Sidone quod accidit et fuit Aegi
  234. in Peloponneso, quas exitus hic animai
  235. disturbat urbes et terrae motus obortus.
  236. multaque praeterea ceciderunt moenia magnis
  237. motibus in terris et multae per mare pessum
  238. subsedere suis pariter cum civibus urbes.
  239. quod nisi prorumpit, tamen impetus ipse animai
  240. et fera vis venti per crebra foramina terrae
  241. dispertitur ut horror et incutit inde tremorem;
  242. frigus uti nostros penitus cum venit in artus,
  243. concutit invitos cogens tremere atque movere.
  244. ancipiti trepidant igitur terrore per urbis,
  245. tecta superne timent, metuunt inferne cavernas
  246. terrai ne dissoluat natura repente,
  247. neu distracta suum late dispandat hiatum
  248. idque suis confusa velit complere ruinis.
  249. proinde licet quamvis caelum terramque reantur
  250. incorrupta fore aeternae mandata saluti:
  251. et tamen inter dum praesens vis ipsa pericli
  252. subdit et hunc stimulum quadam de parte timoris,
  253. ne pedibus raptim tellus subtracta feratur
  254. in barathrum rerumque sequatur prodita summa
  255. funditus et fiat mundi confusa ruina.
  256. ---
  257. Principio mare mirantur non reddere maius
  258. naturam, quo sit tantus decursus aquarum,
  259. omnia quo veniant ex omni flumina parte.
  260. adde vagos imbris tempestatesque volantes,
  261. omnia quae maria ac terras sparguntque rigantque;
  262. adde suos fontis; tamen ad maris omnia summam
  263. guttai vix instar erunt unius adaugmen;
  264. quo minus est mirum mare non augescere magnum.
  265. Praeterea magnam sol partem detrahit aestu.
  266. quippe videmus enim vestis umore madentis
  267. exsiccare suis radiis ardentibus solem;
  268. at pelage multa et late substrata videmus.
  269. proinde licet quamvis ex uno quoque loco sol
  270. umoris parvam delibet ab aequore partem,
  271. largiter in tanto spatio tamen auferet undis.
  272. Tum porro venti quoque magnam tollere partem
  273. umoris possunt verrentes aequora, ventis
  274. una nocte vias quoniam persaepe videmus
  275. siccari mollisque luti concrescere crustas.
  276. Praeterea docui multum quoque tollere nubes
  277. umorem magno conceptum ex aequore ponti
  278. et passim toto terrarum spargere in orbi,
  279. cum pluit in terris et venti nubila portant.
  280. Postremo quoniam raro cum corpore tellus
  281. est et coniunctast oras maris undique cingens,
  282. debet, ut in mare de terris venit umor aquai,
  283. in terras itidem manare ex aequore salso;