De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quo magis errantes caeca ratione feruntur.
  2. quae nisi respuis ex animo longeque remittis
  3. dis indigna putare alienaque pacis eorum,
  4. delibata deum per te tibi numina sancta
  5. saepe oberunt; non quo violari summa deum vis
  6. possit, ut ex ira poenas petere inbibat acris,
  7. sed quia tute tibi placida cum pace quietos
  8. constitues magnos irarum volvere fluctus,
  9. nec delubra deum placido cum pectore adibis,
  10. nec de corpore quae sancto simulacra feruntur
  11. in mentes hominum divinae nuntia formae,
  12. suscipere haec animi tranquilla pace valebis.
  13. inde videre licet qualis iam vita sequatur.
  14. quam quidem ut a nobis ratio verissima longe
  15. reiciat, quamquam sunt a me multa profecta,
  16. multa tamen restant et sunt ornanda politis
  17. versibus; est ratio caeliQUE ignisque tenenda,
  18. sunt tempestates et fulmina clara canenda,
  19. quid faciant et qua de causa cumque ferantur;
  20. ne trepides caeli divisis partibus amens,
  21. unde volans ignis pervenerit aut in utram se
  22. verterit hinc partim, quo pacto per loca saepta
  23. insinuarit, et hinc dominatus ut extulerit se.
  24. quorum operum causas nulla ratione videre
  25. possunt ac fieri divino numine rentur.
  26. Principio tonitru quatiuntur caerula caeli
  27. propterea quia concurrunt sublime volantes
  28. aetheriae nubes contra pugnantibus ventis.
  29. nec fit enim sonitus caeli de parte serena,
  30. verum ubi cumque magis denso sunt agmine nubes,
  31. tam magis hinc magno fremitus fit murmure saepe.
  32. praeterea neque tam condenso corpore nubes
  33. esse queunt quam sunt lapides ac ligna, neque autem
  34. tam tenues quam sunt nebulae fumique volantes;
  35. nam cadere aut bruto deberent pondere pressae
  36. ut lapides, aut ut fumus constare nequirent
  37. nec cohibere nives gelidas et grandinis imbris.
  38. Dant etiam sonitum patuli super aequora mundi,
  39. carbasus ut quondam magnis intenta theatris
  40. dat crepitum malos inter iactata trabesque,
  41. inter dum perscissa furit petulantibus auris
  42. et fragilis sonitus chartarum commeditatur;
  43. id quoque enim genus in tonitru cognoscere possis,
  44. aut ubi suspensam vestem chartasque volantis
  45. verberibus venti versant planguntque per auras.
  46. fit quoque enim inter dum ut non tam concurrere nubes
  47. frontibus adversis possint quam de latere ire
  48. diverso motu radentes corpora tractim,
  49. aridus unde auris terget sonus ille diuque
  50. ducitur, exierunt donec regionibus artis.
  51. Hoc etiam pacto tonitru concussa videntur
  52. omnia saepe gravi tremere et divolsa repente
  53. maxima dissiluisse capacis moenia mundi,
  54. cum subito validi venti conlecta procella
  55. nubibus intorsit sese conclusaque ibidem
  56. turbine versanti magis ac magis undique nubem
  57. cogit uti fiat spisso cava corpore circum,
  58. post ubi conminuit vis eius et impetus acer,
  59. tum perterricrepo sonitu dat scissa fragorem.
  60. nec mirum, cum plena animae vensicula parva
  61. saepe haud dat parvum sonitum displosa repente.
  62. Est etiam ratio, cum venti nubila perflant,
  63. ut sonitus faciant; etenim ramosa videmus
  64. nubila saepe modis multis atque aspera ferri;
  65. scilicet ut, crebram silvam cum flamina cauri
  66. perflant, dant sonitum frondes ramique fragorem.
  67. Fit quoque ut inter dum validi vis incita venti
  68. perscindat nubem perfringens impete recto;
  69. nam quid possit ibi flatus manifesta docet res,
  70. hic, ubi lenior est, in terra cum tamen alta
  71. arbusta evolvens radicibus haurit ab imis.
  72. sunt etiam fluctus per nubila, qui quasi murmur
  73. dant in frangendo graviter; quod item fit in altis
  74. fluminibus magnoque mari, cum frangitur aestus.
  75. Fit quoque, ubi e nubi in nubem vis incidit ardens
  76. fulminis; haec multo si forte umore recepit
  77. ignem, continuo magno clamore trucidat;
  78. ut calidis candens ferrum e fornacibus olim
  79. stridit, ubi in gelidum propter demersimus imbrem.
  80. Aridior porro si nubes accipit ignem,
  81. uritur ingenti sonitu succensa repente,
  82. lauricomos ut si per montis flamma vagetur
  83. turbine ventorum comburens impete magno;
  84. nec res ulla magis quam Phoebi Delphica laurus
  85. terribili sonitu flamma crepitante crematur.
  86. Denique saepe geli multus fragor atque ruina
  87. grandinis in magnis sonitum dat nubibus alte;
  88. ventus enim cum confercit, franguntur in artum
  89. concreti montes nimborum et grandine mixti.
  90. Fulgit item, nubes ignis cum semina multa
  91. excussere suo concursu, ceu lapidem si
  92. percutiat lapis aut ferrum; nam tum quoque lumen
  93. exilit et claras scintillas dissipat ignis.
  94. sed tonitrum fit uti post auribus accipiamus,
  95. fulgere quam cernant oculi, quia semper ad auris
  96. tardius adveniunt quam visum quae moveant res.
  97. id licet hinc etiam cognoscere: caedere si quem
  98. ancipiti videas ferro procul arboris auctum,
  99. ante fit ut cernas ictum quam plaga per auris
  100. det sonitum; sic fulgorem quoque cernimus ante
  101. quam tonitrum accipimus, pariter qui mittitur igni
  102. e simili causa, concursu natus eodem.
  103. Hoc etiam pacto volucri loca lumine tingunt
  104. nubes et tremulo tempestas impete fulgit.
  105. ventus ubi invasit nubem et versatus ibidem
  106. fecit ut ante cavam docui spissescere nubem,
  107. mobilitate sua fervescit; ut omnia motu
  108. percalefacta vides ardescere, plumbea vero
  109. glans etiam longo cursu volvenda liquescit.
  110. ergo fervidus hic nubem cum perscidit atram,
  111. dissipat ardoris quasi per vim expressa repente
  112. semina, quae faciunt nictantia fulgura flammae;
  113. inde sonus sequitur, qui tardius adlicit auris
  114. quam quae perveniunt oculorum ad lumina nostra.
  115. scilicet hoc densis fit nubibus et simul alte
  116. extructis aliis alias super impete miro.
  117. ne tibi sit frudi quod nos inferne videmus
  118. quam sint lata magis quam sursum extructa quid extent.
  119. contemplator enim, cum montibus adsimulata
  120. nubila portabunt venti transversa per auras,
  121. aut ubi per magnos montis cumulata videbis
  122. insuper esse aliis alia atque urguere superna
  123. in statione locata sepultis undique ventis;
  124. tum poteris magnas moles cognoscere eorum
  125. speluncasque vel ut saxis pendentibus structas
  126. cernere, quas venti cum tempestate coorta
  127. conplerunt, magno indignantur murmure clausi
  128. nubibus in caveisque ferarum more minantur,
  129. nunc hinc nunc illinc fremitus per nubila mittunt,
  130. quaerentesque viam circum versantur et ignis
  131. semina convolvunt e nubibus atque ita cogunt
  132. multa rotantque cavis flammam fornacibus intus,
  133. donec divolsa fulserunt nube corusci.
  134. Hac etiam fit uti de causa mobilis ille
  135. devolet in terram liquidi color aureus ignis,
  136. semina quod nubes ipsas permulta necessust
  137. ignis habere; etenim cum sunt umore sine ullo,
  138. flammeus est plerumque colos et splendidus ollis.
  139. quippe etenim solis de lumine multa necessest
  140. concipere, ut merito rubeant ignesque profundant.
  141. hasce igitur cum ventus agens contrusit in unum
  142. compressitque locum cogens, expressa profundunt
  143. semina, quae faciunt flammae fulgere colores.
  144. Fulgit item, cum rarescunt quoque nubila caeli;
  145. nam cum ventus eas leviter diducit euntis
  146. dissoluitque, cadant ingratius illa necessest
  147. semina quae faciunt fulgorem. tum sine taetro
  148. terrore atque sonis fulgit nulloque tumultu.
  149. Quod superest, quali natura praedita constent
  150. fulmina, declarant ictus et inusta vaporis
  151. signa notaeque gravis halantis sulpuris auras;
  152. ignis enim sunt haec non venti signa neque imbris.
  153. praeterea saepe accendunt quoque tecta domorum
  154. et celeri flamma dominantur in aedibus ipsis.
  155. hunc tibi subtilem cum primis ignibus ignem
  156. constituit natura minutis mobilibusque
  157. corporibus, cui nil omnino obsistere possit.
  158. transit enim validum fulmen per saepta domorum
  159. clamor ut ac voces, transit per saxa, per aera
  160. et liquidum puncto facit aes in tempore et aurum.
  161. curat item vasis integris vina repente
  162. diffugiant, quia ni mirum facile omnia circum
  163. conlaxat rareque facit lateramina vasis
  164. adveniens calor eius et insinuatus in ipsum
  165. mobiliter soluens differt primordia vini.
  166. quod solis vapor aetatem non posse videtur
  167. efficere usque adeo pollens fervore corusco.
  168. tanto mobilior vis et dominantior haec est.
  169. Nunc ea quo pacto gignantur et impete tanto
  170. fiant ut possint ictu discludere turris,
  171. disturbare domos, avellere tigna trabesque
  172. et monimenta virum commoliri atque ciere,
  173. exanimare homines, pecudes prosternere passim,
  174. cetera de genere hoc qua vi facere omnia possint,
  175. expediam neque te in promissis plura morabor.
  176. Fulmina gignier e crassis alteque putandumst
  177. nubibus extructis; nam caelo nulla sereno
  178. nec leviter densis mittuntur nubibus umquam.
  179. nam dubio procul hoc fieri manifesta docet res;
  180. quod tunc per totum concrescunt nubes,
  181. undique uti tenebras omnis Acherunta reamur
  182. liquisse et magnas caeli complesse cavernas,
  183. adeo tetra nimborum nocte coorta
  184. inpendent atrae formidinis ora superne,
  185. cum commoliri tempestas fulmina coeptat.
  186. praeterea persaepe niger quoque per mare nimbus,
  187. ut picis e caelo demissum flumen, in undas
  188. sic cadit effertus tenebris procul et trahit atram
  189. fulminibus gravidam tempestatem atque procellis,
  190. ignibus ac ventis cum primis ipse repletus,
  191. in terra quoque ut horrescant ac tecta requirant.
  192. sic igitur supera nostrum caput esse putandumst
  193. tempestatem altam; neque enim caligine tanta
  194. obruerent terras, nisi inaedificata superne
  195. multa forent multis exempto nubila sole;
  196. nec tanto possent venientes opprimere imbri,
  197. flumina abundare ut facerent camposque natare,
  198. si non extructis foret alte nubibus aether.
  199. hic igitur ventis atque ignibus omnia plena
  200. sunt; ideo passim fremitus et fulgura fiunt.
  201. quippe etenim supra docui permulta vaporis
  202. semina habere cavas nubes et multa necessest
  203. concipere ex solis radiis ardoreque eorum.
  204. hoc ubi ventus eas idem qui cogit in unum
  205. forte locum quemvis, expressit multa vaporis
  206. semina seque simul cum eo commiscuit igni,
  207. insinuatus ibi vortex versatur in arto
  208. et calidis acuit fulmen fornacibus intus;
  209. nam duplici ratione accenditur: ipse sua cum
  210. mobilitate calescit et e contagibus ignis.
  211. inde ubi percaluit venti vis et gravis ignis
  212. impetus incessit, maturum tum quasi fulmen
  213. perscindit subito nubem ferturque coruscis
  214. omnia luminibus lustrans loca percitus ardor.
  215. quem gravis insequitur sonitus, displosa repente
  216. opprimere ut caeli videantur templa superne.
  217. inde tremor terras graviter pertemptat et altum
  218. murmura percurrunt caelum; nam tota fere tum
  219. tempestas concussa tremit fremitusque moventur.
  220. quo de concussu sequitur gravis imber et uber,
  221. omnis uti videatur in imbrem vertier aether
  222. atque ita praecipitans ad diluviem revocare;
  223. tantus discidio nubis ventique procella
  224. mittitur, ardenti sonitus cum provolat ictu.
  225. Est etiam cum vis extrinsecus incita venti
  226. incidit in validam maturo culmine nubem;
  227. quam cum perscidit, extemplo cadit igneus ille
  228. vertex, quem patrio vocitamus nomine fulmen.
  229. hoc fit idem in partis alias, quo cumque tulit vis.
  230. Fit quoque ut inter dum venti vis missa sine igni
  231. igniscat tamen in spatio longoque meatu,
  232. dum venit amittens in cursu corpora quaedam
  233. grandia, quae nequeunt pariter penetrare per auras,
  234. atque alia ex ipso conradens portat
  235. parvola, quae faciunt ignem commixta volando;
  236. non alia longe ratione ac plumbea saepe
  237. fervida fit glans in cursu, cum multa rigoris
  238. corpora dimittens ignem concepit in auris.
  239. Fit quoque ut ipsius plagae vis excitet ignem,
  240. frigida cum venti pepulit vis missa sine igni,
  241. ni mirum quia, cum vehementi perculit ictu,
  242. confluere ex ipso possunt elementa vaporis
  243. et simul ex illa quae tum res excipit ictum;
  244. ut, lapidem ferro cum caedimus, evolat ignis,
  245. nec, quod frigida vis ferrist, hoc setius illi
  246. semina concurrunt calidi fulgoris ad ictum.
  247. sic igitur quoque res accendi fulmine debet,
  248. opportuna fuit si forte et idonea flammis.
  249. nec temere omnino plane vis frigida venti
  250. esse potest, ea quae tanta vi missa supernest,
  251. quin, prius in cursu si non accenditur igni,
  252. at tepefacta tamen veniat commixta calore.
  253. Mobilitas autem fit fulminis et gravis ictus
  254. et celeri ferme percurrunt fulmina lapsu,
  255. nubibus ipsa quod omnino prius incita se vis
  256. colligit et magnum conamen sumit eundi,
  257. inde ubi non potuit nubes capere inpetis auctum,
  258. exprimitur vis atque ideo volat impete miro,
  259. ut validis quae de tormentis missa feruntur.
  260. Adde quod e parvis et levibus est elementis,
  261. nec facilest tali naturae obsistere quicquam;
  262. inter enim fugit ac penetrat per rara viarum,
  263. non igitur multis offensibus in remorando
  264. haesitat, hanc ob rem celeri volat impete labens.
  265. Deinde, quod omnino natura pondera deorsum
  266. omnia nituntur, cum plagast addita vero,
  267. mobilitas duplicatur et impetus ille gravescit,
  268. ut vehementius et citius quae cumque morantur
  269. obvia discutiat plagis itinerque sequatur.
  270. Denique quod longo venit impete, sumere debet
  271. mobilitatem etiam atque etiam, quae crescit eundo
  272. et validas auget viris et roborat ictum;
  273. nam facit ut quae sint illius semina cumque
  274. e regione locum quasi in unum cuncta ferantur,
  275. omnia coniciens in eum volventia cursum.
  276. Forsitan ex ipso veniens trahat quaedam
  277. corpora, quae plagis incendunt mobilitatem.
  278. incolumisque venit per res atque integra transit
  279. multa, foraminibus liquidus quia transviat ignis.
  280. multaque perfringit, cum corpora fulminis ipsa
  281. corporibus rerum inciderunt, qua texta tenentur.
  282. dissoluit porro facile aes aurumque repente