De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. percolatur enim virus retroque remanat
  2. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  3. confluit, inde super terras redit agmine dulci
  4. qua via secta semel liquido pede detulit undas.
  5. Nunc ratio quae sit, per fauces montis ut Aetnae
  6. expirent ignes inter dum turbine tanto,
  7. expediam; neque enim mediocri clade coorta
  8. flammae tempestas Siculum dominata per agros
  9. finitimis ad se convertit gentibus ora,
  10. fumida cum caeli scintillare omnia templa
  11. cernentes pavida complebant pectora cura,
  12. quid moliretur rerum natura novarum.
  13. Hisce tibi in rebus latest alteque videndum
  14. et longe cunctas in partis dispiciendum,
  15. ut reminiscaris summam rerum esse profundam
  16. et videas caelum summai totius unum
  17. quam sit parvula pars et quam multesima constet
  18. nec tota pars, homo terrai quota totius unus.
  19. quod bene propositum si plane contueare
  20. ac videas plane, mirari multa relinquas.
  21. numquis enim nostrum miratur, siquis in artus
  22. accepit calido febrim fervore coortam
  23. aut alium quemvis morbi per membra dolorem?
  24. opturgescit enim subito pes, arripit acer
  25. saepe dolor dentes, oculos invadit in ipsos,
  26. existit sacer ignis et urit corpore serpens
  27. quam cumque arripuit partem repitque per artus,
  28. ni mirum quia sunt multarum semina rerum
  29. et satis haec tellus morbi caelumque mali fert,
  30. unde queat vis immensi procrescere morbi.
  31. sic igitur toti caelo terraeque putandumst
  32. ex infinito satis omnia suppeditare,
  33. unde repente queat tellus concussa moveri
  34. perque mare ac terras rapidus percurrere turbo,
  35. ignis abundare Aetnaeus, flammescere caelum;
  36. id quoque enim fit et ardescunt caelestia templa
  37. et tempestates pluviae graviore coortu
  38. sunt, ubi forte ita se tetulerunt semina aquarum.
  39. 'at nimis est ingens incendi turbidus ardor.'
  40. scilicet et fluvius qui visus maximus ei,
  41. qui non ante aliquem maiorem vidit, et ingens
  42. arbor homoque videtur et omnia de genere omni
  43. maxima quae vidit quisque, haec ingentia fingit,
  44. cum tamen omnia cum caelo terraque marique
  45. nil sint ad summam summai totius omnem.
  46. Nunc tamen illa modis quibus inritata repente
  47. flamma foras vastis Aetnae fornacibus efflet,
  48. expediam. primum totius subcava montis
  49. est natura fere silicum suffulta cavernis.
  50. omnibus est porro in speluncis ventus et .
  51. ventus enim fit, ubi est agitando percitus .
  52. hic ubi percaluit cale fecitque omnia circum
  53. saxa furens, qua contingit, terramque et ab ollis
  54. excussit calidum flammis velocibus ignem,
  55. tollit se ac rectis ita faucibus eicit alte.
  56. fert itaque ardorem longe longeque favillam
  57. differt et crassa volvit caligine fumum
  58. extruditque simul mirando pondere saxa;
  59. ne dubites quin haec animai turbida sit vis.
  60. praeterea magna ex parti mare montis ad eius
  61. radices frangit fluctus aestumque resolvit.
  62. ex hoc usque mari speluncae montis ad altas
  63. perveniunt subter fauces. hac ire fatendumst
  64. ---
  65. et penetrare mari penitus res cogit aperto
  66. atque efflare foras ideoque extollere flammam
  67. saxaque subiectare et arenae tollere nimbos.
  68. in summo sunt vertice enim crateres, ut ipsi
  69. nominitant, nos quod fauces perhibemus et ora.
  70. Sunt aliquot quoque res quarum unam dicere causam
  71. non satis est, verum pluris, unde una tamen sit;
  72. corpus ut exanimum siquod procul ipse iacere
  73. conspicias hominis, fit ut omnis dicere causas
  74. conveniat leti, dicatur ut illius una;
  75. nam neque eum ferro nec frigore vincere possis
  76. interiisse neque a morbo neque forte veneno,
  77. verum aliquid genere esse ex hoc quod contigit ei
  78. scimus. item in multis hoc rebus dicere habemus.
  79. Nilus in aestatem crescit campisque redundat
  80. unicus in terris, Aegypti totius amnis.
  81. is rigat Aegyptum medium per saepe calorem,
  82. aut quia sunt aestate aquilones ostia contra,
  83. anni tempore eo, qui etesiae esse feruntur,
  84. et contra fluvium flantes remorantur et undas
  85. cogentes sursus replent coguntque manere.
  86. nam dubio procul haec adverso flabra feruntur
  87. flumine, quae gelidis ab stellis axis aguntur;
  88. ille ex aestifera parti venit amnis ab austro
  89. inter nigra virum percocto saecla colore
  90. exoriens penitus media ab regione diei.
  91. est quoque uti possit magnus congestus harenae
  92. fluctibus adversis oppilare ostia contra,
  93. cum mare permotum ventis ruit intus harenam;
  94. quo fit uti pacto liber minus exitus amnis
  95. et proclivis item fiat minus impetus undis.
  96. fit quoque uti pluviae forsan magis ad caput ei
  97. tempore eo fiant, quo etesia flabra aquilonum
  98. nubila coniciunt in eas tunc omnia partis.
  99. scilicet, ad mediam regionem eiecta diei
  100. cum convenerunt, ibi ad altos denique montis
  101. contrusae nubes coguntur vique premuntur.
  102. forsitan Aethiopum penitus de montibus altis
  103. crescat, ubi in campos albas descendere ningues
  104. tabificis subigit radiis sol omnia lustrans.
  105. Nunc age, Averna tibi quae sint loca cumque lacusque,
  106. expediam, quali natura praedita constent.
  107. principio, quod Averna vocantur nomine, id ab re
  108. inpositumst, quia sunt avibus contraria cunctis,
  109. e regione ea quod loca cum venere volantes,
  110. remigii oblitae pennarum vela remittunt
  111. praecipitesque cadunt molli cervice profusae
  112. in terram, si forte ita fert natura locorum,
  113. aut in aquam, si forte lacus substratus Averni.
  114. is locus est Cumas aput, acri sulpure montis
  115. oppleti calidis ubi fumant fontibus aucti.
  116. est et Athenaeis in moenibus, arcis in ipso
  117. vertice, Palladis ad templum Tritonidis almae,
  118. quo numquam pennis appellunt corpora raucae
  119. cornices, non cum fumant altaria donis;
  120. usque adeo fugitant non iras Palladis acris
  121. pervigili causa, Graium ut cecinere ,
  122. sed natura loci opus efficit ipsa suapte.
  123. in Syria quoque fertur item locus esse videri,
  124. quadripedes quoque quo simul ac vestigia primum
  125. intulerint, graviter vis cogat concidere ipsa,
  126. manibus ut si sint divis mactata repente.
  127. omnia quae naturali ratione geruntur,
  128. et quibus e fiant causis apparet origo;
  129. ianua ne pote eis Orci regionibus esse
  130. credatur, post hinc animas Acheruntis in oras
  131. ducere forte deos manis inferne reamur,
  132. naribus alipedes ut cervi saepe putantur
  133. ducere de latebris serpentia saecla ferarum.
  134. quod procul a vera quam sit ratione repulsum
  135. percipe; nam de re nunc ipsa dicere conor.
  136. Principio hoc dico, quod dixi saepe quoque ante,
  137. in terra cuiusque modi rerum esse figuras;
  138. multa, cibo quae sunt, vitalia multaque, morbos
  139. incutere et mortem quae possint adcelerare.
  140. et magis esse aliis alias animantibus aptas
  141. res ad vitai rationem ostendimus ante
  142. propter dissimilem naturam dissimilisque
  143. texturas inter sese primasque figuras.
  144. multa meant inimica per auris, multa per ipsas
  145. insinuant naris infesta atque aspera tactu,
  146. nec sunt multa parum tactu vitanda neque autem
  147. aspectu fugienda saporeque tristia quae sint.
  148. Deinde videre licet quam multae sint homini res
  149. acriter infesto sensu spurcaeque gravisque;
  150. arboribus primum certis gravis umbra tributa
  151. usque adeo, capitis faciant ut saepe dolores,
  152. siquis eas subter iacuit prostratus in herbis.
  153. est etiam magnis Heliconis montibus arbos
  154. floris odore hominem taetro consueta necare.
  155. scilicet haec ideo terris ex omnia surgunt,
  156. multa modis multis multarum semina rerum
  157. quod permixta gerit tellus discretaque tradit.
  158. nocturnumque recens extinctum lumen ubi acri
  159. nidore offendit nares, consopit ibidem,
  160. concidere et spumas qui morbo mittere suevit.
  161. castoreoque gravi mulier sopita recumbit,
  162. et manibus nitidum teneris opus effluit ei,
  163. tempore eo si odoratast quo menstrua solvit.
  164. multaque praeterea languentia membra per artus
  165. solvunt atque animam labefactant sedibus intus.
  166. denique si calidis etiam cunctere lavabris
  167. plenior et lueris, solio ferventis aquai
  168. quam facile in medio fit uti des saepe ruinas!
  169. carbonumque gravis vis atque odor insinuatur
  170. quam facile in cerebrum, nisi aqua praecepimus ante!
  171. at cum membra domans percepit fervida febris,
  172. tum fit odor vini plagae mactabilis instar.
  173. nonne vides etiam terra quoque sulpur in ipsa
  174. gignier et taetro concrescere odore bitumen,
  175. denique ubi argenti venas aurique secuntur,
  176. terrai penitus scrutantes abdita ferro,
  177. qualis expiret Scaptensula subter odores?
  178. quidve mali fit ut exalent aurata metalla!
  179. quas hominum reddunt facies qualisque colores!
  180. nonne vides audisve perire in tempore parvo
  181. quam soleant et quam vitai copia desit,
  182. quos opere in tali cohibet vis magna necessis?
  183. hos igitur tellus omnis exaestuat aestus
  184. expiratque foras in apertum promptaque caeli.
  185. Sic et Averna loca alitibus summittere debent
  186. mortiferam vim. de terra quae surgit in auras,
  187. ut spatium caeli quadam de parte venenet;
  188. quo simul ac primum pennis delata sit ales,
  189. impediatur ibi caeco correpta veneno,
  190. ut cadat e regione loci, qua derigit aestus.
  191. quo cum conruit, hic eadem vis illius aestus
  192. reliquias vitae membris ex omnibus aufert.
  193. quippe etenim primo quasi quendam conciet aestum;
  194. posterius fit uti. cum iam cecidere veneni
  195. in fontis ipsos, ibi sit quoque vita vomenda,
  196. propterea quod magna mali fit copia circum.
  197. Fit quoque ut inter dum vis haec atque aestus Averni
  198. , qui inter avis cumquest terramque locatus.
  199. discutiat, prope uti locus hic linquatur inanis.
  200. cuius ubi e regione loci venere volantis,
  201. claudicat extemplo pinnarum nisus inanis
  202. et conamen utrimque alarum proditur omne.
  203. hic ubi nixari nequeunt insistereque alis,
  204. scilicet in terram delabi pondere cogit
  205. natura, et vacuum prope iam per inane iacentes
  206. dispergunt animas per caulas corporis omnis.
  207. ---
  208. frigidior porro in puteis aestate fit umor,
  209. arescit quia terra calore et semina si qua
  210. forte vaporis habet proprie, dimittit in auras.
  211. quo magis est igitur tellus effeta calore,
  212. fit quoque frigidior qui in terrast abditus umor.
  213. frigore cum premitur porro omnis terra coitque
  214. et quasi concrescit, fit scilicet ut coeundo
  215. exprimat in puteos si quem gerit ipsa calorem.
  216. Esse apud Hammonis fanum fons luce diurna
  217. frigidus et calidus nocturno tempore fertur.
  218. hunc homines fontem nimis admirantur et acri
  219. sole putant subter terras fervescere partim,
  220. nox ubi terribili terras caligine texit.
  221. quod nimis a verast longe ratione remotum.
  222. quippe ubi sol nudum contractans corpus aquai
  223. non quierit calidum supera de reddere parte,
  224. cum superum lumen tanto fervore fruatur,
  225. qui queat hic supter tam crasso corpore terram
  226. perquoquere umorem et calido focilare vapore?
  227. praesertim cum vix possit per saepta domorum
  228. insinuare suum radiis ardentibus aestum.
  229. quae ratiost igitur? ni mirum terra magis quod
  230. rara tenet circum fontem quam cetera tellus
  231. multaque sunt ignis prope semina corpus aquai.
  232. hoc ubi roriferis terram nox obruit undis,
  233. extemplo penitus frigescit terra coitque.
  234. hac ratione fit ut, tam quam compressa manu sit,
  235. exprimat in fontem quae semina cumque habet ignis,
  236. quae calidum faciunt laticis tactum atque vaporem.
  237. inde ubi sol radiis terram dimovit obortus
  238. et rare fecit calido miscente vapore,
  239. rursus in antiquas redeunt primordia sedes
  240. ignis et in terram cedit calor omnis aquai.
  241. frigidus hanc ob rem fit fons in luce diurna.
  242. praeterea solis radiis iactatur aquai
  243. umor et in lucem tremulo rarescit ab aestu;
  244. propterea fit uti quae semina cumque habet ignis
  245. dimittat; quasi saepe gelum, quod continet in se,
  246. mittit et exsolvit glaciem nodosque relaxat.
  247. Frigidus est etiam fons, supra quem sita saepe
  248. stuppa iacit flammam concepto protinus igni,
  249. taedaque consimili ratione accensa per undas
  250. conlucet, quo cumque natans impellitur auris.
  251. ni mirum quia sunt in aqua permulta vaporis
  252. semina de terraque necessest funditus ipsa
  253. ignis corpora per totum consurgere fontem
  254. et simul exspirare foras exireque in auras,
  255. non ita multa tamen, calidus queat ut fieri fons;
  256. praeterea dispersa foras erumpere cogit
  257. vis per aquam subito sursumque ea conciliari.
  258. quod genus endo marist Aradi fons, dulcis aquai
  259. qui scatit et salsas circum se dimovet undas;
  260. et multis aliis praebet regionibus aequor
  261. utilitatem opportunam sitientibus nautis,
  262. quod dulcis inter salsas intervomit undas.
  263. sic igitur per eum possunt erumpere fontem
  264. et scatere illa foras; in stuppam semina quae cum
  265. conveniunt aut in taedai corpore adhaerent,
  266. ardescunt facile extemplo, quia multa quoque in se
  267. semina habent ignis stuppae taedaeque tenentes.
  268. nonne vides etiam, nocturna ad lumina linum
  269. nuper ubi extinctum admoveas, accendier ante
  270. quam tetigit flammam, taedamque pari ratione?
  271. multaque praeterea prius ipso tacta vapore
  272. eminus ardescunt quam comminus imbuat ignis.
  273. hoc igitur fieri quoque in illo fonte putandumst.
  274. Quod super est, agere incipiam quo foedere fiat
  275. naturae, lapis hic ut ferrum ducere possit,
  276. quem Magneta vocant patrio de nomine Grai,
  277. Magnetum quia sit patriis in finibus ortus.
  278. hunc homines lapidem mirantur; quippe catenam
  279. saepe ex anellis reddit pendentibus ex se.
  280. quinque etenim licet inter dum pluresque videre
  281. ordine demisso levibus iactarier auris,
  282. unus ubi ex uno dependet supter adhaerens
  283. ex alioque alius lapidis vim vinclaque noscit;
  284. usque adeo permananter vis pervalet eius.