De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. Deinde, quod omnino natura pondera deorsum
  2. omnia nituntur, cum plagast addita vero,
  3. mobilitas duplicatur et impetus ille gravescit,
  4. ut vehementius et citius quae cumque morantur
  5. obvia discutiat plagis itinerque sequatur.
  6. Denique quod longo venit impete, sumere debet
  7. mobilitatem etiam atque etiam, quae crescit eundo
  8. et validas auget viris et roborat ictum;
  9. nam facit ut quae sint illius semina cumque
  10. e regione locum quasi in unum cuncta ferantur,
  11. omnia coniciens in eum volventia cursum.
  12. Forsitan ex ipso veniens trahat quaedam
  13. corpora, quae plagis incendunt mobilitatem.
  14. incolumisque venit per res atque integra transit
  15. multa, foraminibus liquidus quia transviat ignis.
  16. multaque perfringit, cum corpora fulminis ipsa
  17. corporibus rerum inciderunt, qua texta tenentur.
  18. dissoluit porro facile aes aurumque repente
  19. conferve facit, e parvis quia facta minute
  20. corporibus vis est et levibus ex elementis,
  21. quae facile insinuantur et insinuata repente
  22. dissoluont nodos omnis et vincla relaxant.
  23. Autumnoque magis stellis fulgentibus alta
  24. concutitur caeli domus undique totaque tellus,
  25. et cum tempora se veris florentia pandunt.
  26. frigore enim desunt ignes ventique calore
  27. deficiunt neque sunt tam denso corpore nubes.
  28. interutrasque igitur cum caeli tempora constant,