De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. fervida fit glans in cursu, cum multa rigoris
  2. corpora dimittens ignem concepit in auris.
  3. Fit quoque ut ipsius plagae vis excitet ignem,
  4. frigida cum venti pepulit vis missa sine igni,
  5. ni mirum quia, cum vehementi perculit ictu,
  6. confluere ex ipso possunt elementa vaporis
  7. et simul ex illa quae tum res excipit ictum;
  8. ut, lapidem ferro cum caedimus, evolat ignis,
  9. nec, quod frigida vis ferrist, hoc setius illi
  10. semina concurrunt calidi fulgoris ad ictum.
  11. sic igitur quoque res accendi fulmine debet,
  12. opportuna fuit si forte et idonea flammis.
  13. nec temere omnino plane vis frigida venti
  14. esse potest, ea quae tanta vi missa supernest,
  15. quin, prius in cursu si non accenditur igni,
  16. at tepefacta tamen veniat commixta calore.
  17. Mobilitas autem fit fulminis et gravis ictus
  18. et celeri ferme percurrunt fulmina lapsu,
  19. nubibus ipsa quod omnino prius incita se vis
  20. colligit et magnum conamen sumit eundi,
  21. inde ubi non potuit nubes capere inpetis auctum,
  22. exprimitur vis atque ideo volat impete miro,
  23. ut validis quae de tormentis missa feruntur.
  24. Adde quod e parvis et levibus est elementis,
  25. nec facilest tali naturae obsistere quicquam;
  26. inter enim fugit ac penetrat per rara viarum,
  27. non igitur multis offensibus in remorando
  28. haesitat, hanc ob rem celeri volat impete labens.