De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. tum variae causae concurrunt fulminis omnes.
  2. nam fretus ipse anni permiscet frigus ad aestum.
  3. quorum utrumque opus est fabricanda ad fulmina nubi,
  4. ut discordia sit rerum magnoque tumultu
  5. ignibus et ventis furibundus fluctuet .
  6. prima caloris enim pars est postrema rigoris;
  7. tempus id est vernum; quare pugnare necessest
  8. dissimilis res inter se turbareque mixtas.
  9. et calor extremus primo cum frigore mixtus
  10. volvitur, autumni quod fertur nomine tempus,
  11. hic quoque confligunt hiemes aestatibus acres.
  12. propterea freta sunt haec anni nominitanda,
  13. nec mirumst, in eo si tempore plurima fiunt
  14. fulmina tempestasque cietur turbida caelo,
  15. ancipiti quoniam bello turbatur utrimque,
  16. hinc flammis, illinc ventis umoreque mixto.
  17. Hoc est igniferi naturam fulminis ipsam
  18. perspicere et qua vi faciat rem quamque videre,
  19. non Tyrrhena retro volventem carmina frustra
  20. indicia occultae divum perquirere mentis,
  21. unde volans ignis pervenerit aut in utram se
  22. verterit hinc partim, quo pacto per loca saepta
  23. insinuarit, et hinc dominatus ut extulerit se,
  24. quidve nocere queat de caelo fulminis ictus.
  25. quod si Iuppiter atque alii fulgentia divi
  26. terrifico quatiunt sonitu caelestia templa
  27. et iaciunt ignem quo cuiquest cumque voluntas,
  28. cur quibus incautum scelus aversabile cumquest