De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. mobilitate calescit et e contagibus ignis.
  2. inde ubi percaluit venti vis et gravis ignis
  3. impetus incessit, maturum tum quasi fulmen
  4. perscindit subito nubem ferturque coruscis
  5. omnia luminibus lustrans loca percitus ardor.
  6. quem gravis insequitur sonitus, displosa repente
  7. opprimere ut caeli videantur templa superne.
  8. inde tremor terras graviter pertemptat et altum
  9. murmura percurrunt caelum; nam tota fere tum
  10. tempestas concussa tremit fremitusque moventur.
  11. quo de concussu sequitur gravis imber et uber,
  12. omnis uti videatur in imbrem vertier aether
  13. atque ita praecipitans ad diluviem revocare;
  14. tantus discidio nubis ventique procella
  15. mittitur, ardenti sonitus cum provolat ictu.
  16. Est etiam cum vis extrinsecus incita venti
  17. incidit in validam maturo culmine nubem;
  18. quam cum perscidit, extemplo cadit igneus ille
  19. vertex, quem patrio vocitamus nomine fulmen.
  20. hoc fit idem in partis alias, quo cumque tulit vis.
  21. Fit quoque ut inter dum venti vis missa sine igni
  22. igniscat tamen in spatio longoque meatu,
  23. dum venit amittens in cursu corpora quaedam
  24. grandia, quae nequeunt pariter penetrare per auras,
  25. atque alia ex ipso conradens portat
  26. parvola, quae faciunt ignem commixta volando;
  27. non alia longe ratione ac plumbea saepe
  28. fervida fit glans in cursu, cum multa rigoris
  29. corpora dimittens ignem concepit in auris.
  30. Fit quoque ut ipsius plagae vis excitet ignem,
  31. frigida cum venti pepulit vis missa sine igni,
  32. ni mirum quia, cum vehementi perculit ictu,
  33. confluere ex ipso possunt elementa vaporis
  34. et simul ex illa quae tum res excipit ictum;
  35. ut, lapidem ferro cum caedimus, evolat ignis,
  36. nec, quod frigida vis ferrist, hoc setius illi
  37. semina concurrunt calidi fulgoris ad ictum.
  38. sic igitur quoque res accendi fulmine debet,
  39. opportuna fuit si forte et idonea flammis.
  40. nec temere omnino plane vis frigida venti
  41. esse potest, ea quae tanta vi missa supernest,
  42. quin, prius in cursu si non accenditur igni,
  43. at tepefacta tamen veniat commixta calore.
  44. Mobilitas autem fit fulminis et gravis ictus
  45. et celeri ferme percurrunt fulmina lapsu,
  46. nubibus ipsa quod omnino prius incita se vis
  47. colligit et magnum conamen sumit eundi,
  48. inde ubi non potuit nubes capere inpetis auctum,
  49. exprimitur vis atque ideo volat impete miro,
  50. ut validis quae de tormentis missa feruntur.
  51. Adde quod e parvis et levibus est elementis,
  52. nec facilest tali naturae obsistere quicquam;
  53. inter enim fugit ac penetrat per rara viarum,