De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. exprimitur vis atque ideo volat impete miro,
  2. ut validis quae de tormentis missa feruntur.
  3. Adde quod e parvis et levibus est elementis,
  4. nec facilest tali naturae obsistere quicquam;
  5. inter enim fugit ac penetrat per rara viarum,
  6. non igitur multis offensibus in remorando
  7. haesitat, hanc ob rem celeri volat impete labens.
  8. Deinde, quod omnino natura pondera deorsum
  9. omnia nituntur, cum plagast addita vero,
  10. mobilitas duplicatur et impetus ille gravescit,
  11. ut vehementius et citius quae cumque morantur
  12. obvia discutiat plagis itinerque sequatur.
  13. Denique quod longo venit impete, sumere debet
  14. mobilitatem etiam atque etiam, quae crescit eundo
  15. et validas auget viris et roborat ictum;
  16. nam facit ut quae sint illius semina cumque
  17. e regione locum quasi in unum cuncta ferantur,
  18. omnia coniciens in eum volventia cursum.
  19. Forsitan ex ipso veniens trahat quaedam
  20. corpora, quae plagis incendunt mobilitatem.
  21. incolumisque venit per res atque integra transit
  22. multa, foraminibus liquidus quia transviat ignis.
  23. multaque perfringit, cum corpora fulminis ipsa
  24. corporibus rerum inciderunt, qua texta tenentur.
  25. dissoluit porro facile aes aurumque repente
  26. conferve facit, e parvis quia facta minute
  27. corporibus vis est et levibus ex elementis,
  28. quae facile insinuantur et insinuata repente
  29. dissoluont nodos omnis et vincla relaxant.
  30. Autumnoque magis stellis fulgentibus alta
  31. concutitur caeli domus undique totaque tellus,
  32. et cum tempora se veris florentia pandunt.
  33. frigore enim desunt ignes ventique calore
  34. deficiunt neque sunt tam denso corpore nubes.
  35. interutrasque igitur cum caeli tempora constant,
  36. tum variae causae concurrunt fulminis omnes.
  37. nam fretus ipse anni permiscet frigus ad aestum.
  38. quorum utrumque opus est fabricanda ad fulmina nubi,
  39. ut discordia sit rerum magnoque tumultu
  40. ignibus et ventis furibundus fluctuet .
  41. prima caloris enim pars est postrema rigoris;
  42. tempus id est vernum; quare pugnare necessest
  43. dissimilis res inter se turbareque mixtas.
  44. et calor extremus primo cum frigore mixtus
  45. volvitur, autumni quod fertur nomine tempus,
  46. hic quoque confligunt hiemes aestatibus acres.
  47. propterea freta sunt haec anni nominitanda,
  48. nec mirumst, in eo si tempore plurima fiunt
  49. fulmina tempestasque cietur turbida caelo,
  50. ancipiti quoniam bello turbatur utrimque,
  51. hinc flammis, illinc ventis umoreque mixto.
  52. Hoc est igniferi naturam fulminis ipsam
  53. perspicere et qua vi faciat rem quamque videre,
  54. non Tyrrhena retro volventem carmina frustra
  55. indicia occultae divum perquirere mentis,
  56. unde volans ignis pervenerit aut in utram se
  57. verterit hinc partim, quo pacto per loca saepta
  58. insinuarit, et hinc dominatus ut extulerit se,
  59. quidve nocere queat de caelo fulminis ictus.
  60. quod si Iuppiter atque alii fulgentia divi
  61. terrifico quatiunt sonitu caelestia templa
  62. et iaciunt ignem quo cuiquest cumque voluntas,
  63. cur quibus incautum scelus aversabile cumquest
  64. non faciunt icti flammas ut fulguris halent
  65. pectore perfixo, documen mortalibus acre,
  66. et potius nulla sibi turpi conscius in re
  67. volvitur in flammis innoxius inque peditur
  68. turbine caelesti subito correptus et igni?
  69. cur etiam loca sola petunt frustraque laborant?
  70. an tum bracchia consuescunt firmantque lacertos?
  71. in terraque patris cur telum perpetiuntur
  72. optundi? cur ipse sinit neque parcit in hostis?
  73. denique cur numquam caelo iacit undique puro
  74. Iuppiter in terras fulmen sonitusque profundit?
  75. an simul ac nubes successere, ipse in eas tum
  76. descendit, prope ut hinc teli determinet ictus?
  77. in mare qua porro mittit ratione? quid undas
  78. arguit et liquidam molem camposque natantis?
  79. praeterea si vult caveamus fulminis ictum,
  80. cur dubitat facere ut possimus cernere missum?
  81. si nec opinantis autem volt opprimere igni,
  82. cur tonat ex illa parte, ut vitare queamus,
  83. cur tenebras ante et fremitus et murmura concit?
  84. et simul in multas partis qui credere possis
  85. mittere? an hoc ausis numquam contendere factum,
  86. ut fierent ictus uno sub tempore plures?
  87. at saepest numero factum fierique necessest,
  88. ut pluere in multis regionibus et cadere imbris,
  89. fulmina sic uno fieri sub tempore multa.
  90. postremo cur sancta deum delubra suasque
  91. discutit infesto praeclaras fulmine sedes
  92. et bene facta deum frangit simulacra suisque
  93. demit imaginibus violento volnere honorem?
  94. altaque cur plerumque petit loca plurimaque eius
  95. montibus in summis vestigia cernimus ignis?
  96. Quod super est, facilest ex his cognoscere rebus,
  97. presteras Graii quos ab re nominitarunt,
  98. in mare qua missi veniant ratione superne.
  99. nam fit ut inter dum tam quam demissa columna
  100. in mare de caelo descendat, quam freta circum
  101. fervescunt graviter spirantibus incita flabris,
  102. et quae cumque in eo tum sint deprensa tumultu
  103. navigia in summum veniant vexata periclum.
  104. hoc fit ubi inter dum non quit vis incita venti
  105. rumpere quam coepit nubem, sed deprimit, ut sit
  106. in mare de caelo tam quam demissa columna,
  107. paulatim, quasi quid pugno bracchique superne
  108. coniectu trudatur et extendatur in undas;
  109. quam cum discidit, hinc prorumpitur in mare venti
  110. vis et fervorem mirum concinnat in undis;
  111. versabundus enim turbo descendit et illam
  112. deducit pariter lento cum corpore nubem;
  113. quam simul ac gravidam detrusit ad aequora ponti,
  114. ille in aquam subito totum se inmittit et omne
  115. excitat ingenti sonitu mare fervere cogens.
  116. Fit quoque ut involvat venti se nubibus ipse
  117. vertex conradens ex semina nubis
  118. et quasi demissum caelo prestera imitetur;
  119. hic ubi se in terras demisit dissoluitque,
  120. turbinis immanem vim provomit atque procellae.
  121. sed quia fit raro omnino montisque necessest
  122. officere in terris, apparet crebrius idem
  123. prospectu maris in magno caeloque patenti.
  124. Nubila concrescunt, ubi corpora multa volando
  125. hoc super in caeli spatio coiere repente
  126. asperiora, modis quae possint indupedita
  127. exiguis tamen inter se compressa teneri.
  128. haec faciunt primum parvas consistere nubes;
  129. inde ea comprendunt inter se conque gregantur
  130. et coniungendo crescunt ventisque feruntur
  131. usque adeo donec tempestas saeva coortast.
  132. Fit quoque uti montis vicina cacumina caelo
  133. quam sint quoque magis, tanto magis edita fument
  134. adsidue fulvae nubis caligine crassa
  135. propterea quia, cum consistunt nubila primum,
  136. ante videre oculi quam possint tenvia, venti
  137. portantes cogunt ad summa cacumina montis;