De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. aut ubi per magnos montis cumulata videbis
  2. insuper esse aliis alia atque urguere superna
  3. in statione locata sepultis undique ventis;
  4. tum poteris magnas moles cognoscere eorum
  5. speluncasque vel ut saxis pendentibus structas
  6. cernere, quas venti cum tempestate coorta
  7. conplerunt, magno indignantur murmure clausi
  8. nubibus in caveisque ferarum more minantur,
  9. nunc hinc nunc illinc fremitus per nubila mittunt,
  10. quaerentesque viam circum versantur et ignis
  11. semina convolvunt e nubibus atque ita cogunt
  12. multa rotantque cavis flammam fornacibus intus,
  13. donec divolsa fulserunt nube corusci.
  14. Hac etiam fit uti de causa mobilis ille
  15. devolet in terram liquidi color aureus ignis,
  16. semina quod nubes ipsas permulta necessust
  17. ignis habere; etenim cum sunt umore sine ullo,
  18. flammeus est plerumque colos et splendidus ollis.
  19. quippe etenim solis de lumine multa necessest
  20. concipere, ut merito rubeant ignesque profundant.
  21. hasce igitur cum ventus agens contrusit in unum
  22. compressitque locum cogens, expressa profundunt
  23. semina, quae faciunt flammae fulgere colores.
  24. Fulgit item, cum rarescunt quoque nubila caeli;
  25. nam cum ventus eas leviter diducit euntis
  26. dissoluitque, cadant ingratius illa necessest
  27. semina quae faciunt fulgorem. tum sine taetro
  28. terrore atque sonis fulgit nulloque tumultu.
  29. Quod superest, quali natura praedita constent
  30. fulmina, declarant ictus et inusta vaporis
  31. signa notaeque gravis halantis sulpuris auras;
  32. ignis enim sunt haec non venti signa neque imbris.
  33. praeterea saepe accendunt quoque tecta domorum
  34. et celeri flamma dominantur in aedibus ipsis.
  35. hunc tibi subtilem cum primis ignibus ignem
  36. constituit natura minutis mobilibusque
  37. corporibus, cui nil omnino obsistere possit.
  38. transit enim validum fulmen per saepta domorum
  39. clamor ut ac voces, transit per saxa, per aera
  40. et liquidum puncto facit aes in tempore et aurum.
  41. curat item vasis integris vina repente
  42. diffugiant, quia ni mirum facile omnia circum
  43. conlaxat rareque facit lateramina vasis
  44. adveniens calor eius et insinuatus in ipsum
  45. mobiliter soluens differt primordia vini.
  46. quod solis vapor aetatem non posse videtur
  47. efficere usque adeo pollens fervore corusco.
  48. tanto mobilior vis et dominantior haec est.
  49. Nunc ea quo pacto gignantur et impete tanto
  50. fiant ut possint ictu discludere turris,
  51. disturbare domos, avellere tigna trabesque
  52. et monimenta virum commoliri atque ciere,
  53. exanimare homines, pecudes prosternere passim,
  54. cetera de genere hoc qua vi facere omnia possint,
  55. expediam neque te in promissis plura morabor.
  56. Fulmina gignier e crassis alteque putandumst
  57. nubibus extructis; nam caelo nulla sereno
  58. nec leviter densis mittuntur nubibus umquam.
  59. nam dubio procul hoc fieri manifesta docet res;
  60. quod tunc per totum concrescunt nubes,
  61. undique uti tenebras omnis Acherunta reamur
  62. liquisse et magnas caeli complesse cavernas,
  63. adeo tetra nimborum nocte coorta
  64. inpendent atrae formidinis ora superne,
  65. cum commoliri tempestas fulmina coeptat.
  66. praeterea persaepe niger quoque per mare nimbus,
  67. ut picis e caelo demissum flumen, in undas
  68. sic cadit effertus tenebris procul et trahit atram
  69. fulminibus gravidam tempestatem atque procellis,
  70. ignibus ac ventis cum primis ipse repletus,
  71. in terra quoque ut horrescant ac tecta requirant.
  72. sic igitur supera nostrum caput esse putandumst
  73. tempestatem altam; neque enim caligine tanta
  74. obruerent terras, nisi inaedificata superne
  75. multa forent multis exempto nubila sole;
  76. nec tanto possent venientes opprimere imbri,
  77. flumina abundare ut facerent camposque natare,
  78. si non extructis foret alte nubibus aether.
  79. hic igitur ventis atque ignibus omnia plena
  80. sunt; ideo passim fremitus et fulgura fiunt.
  81. quippe etenim supra docui permulta vaporis
  82. semina habere cavas nubes et multa necessest
  83. concipere ex solis radiis ardoreque eorum.
  84. hoc ubi ventus eas idem qui cogit in unum
  85. forte locum quemvis, expressit multa vaporis
  86. semina seque simul cum eo commiscuit igni,
  87. insinuatus ibi vortex versatur in arto
  88. et calidis acuit fulmen fornacibus intus;
  89. nam duplici ratione accenditur: ipse sua cum
  90. mobilitate calescit et e contagibus ignis.
  91. inde ubi percaluit venti vis et gravis ignis
  92. impetus incessit, maturum tum quasi fulmen
  93. perscindit subito nubem ferturque coruscis
  94. omnia luminibus lustrans loca percitus ardor.
  95. quem gravis insequitur sonitus, displosa repente
  96. opprimere ut caeli videantur templa superne.
  97. inde tremor terras graviter pertemptat et altum
  98. murmura percurrunt caelum; nam tota fere tum
  99. tempestas concussa tremit fremitusque moventur.
  100. quo de concussu sequitur gravis imber et uber,
  101. omnis uti videatur in imbrem vertier aether
  102. atque ita praecipitans ad diluviem revocare;
  103. tantus discidio nubis ventique procella
  104. mittitur, ardenti sonitus cum provolat ictu.
  105. Est etiam cum vis extrinsecus incita venti
  106. incidit in validam maturo culmine nubem;
  107. quam cum perscidit, extemplo cadit igneus ille
  108. vertex, quem patrio vocitamus nomine fulmen.
  109. hoc fit idem in partis alias, quo cumque tulit vis.
  110. Fit quoque ut inter dum venti vis missa sine igni
  111. igniscat tamen in spatio longoque meatu,
  112. dum venit amittens in cursu corpora quaedam
  113. grandia, quae nequeunt pariter penetrare per auras,
  114. atque alia ex ipso conradens portat
  115. parvola, quae faciunt ignem commixta volando;
  116. non alia longe ratione ac plumbea saepe
  117. fervida fit glans in cursu, cum multa rigoris
  118. corpora dimittens ignem concepit in auris.
  119. Fit quoque ut ipsius plagae vis excitet ignem,
  120. frigida cum venti pepulit vis missa sine igni,
  121. ni mirum quia, cum vehementi perculit ictu,
  122. confluere ex ipso possunt elementa vaporis
  123. et simul ex illa quae tum res excipit ictum;
  124. ut, lapidem ferro cum caedimus, evolat ignis,
  125. nec, quod frigida vis ferrist, hoc setius illi
  126. semina concurrunt calidi fulgoris ad ictum.
  127. sic igitur quoque res accendi fulmine debet,
  128. opportuna fuit si forte et idonea flammis.
  129. nec temere omnino plane vis frigida venti
  130. esse potest, ea quae tanta vi missa supernest,
  131. quin, prius in cursu si non accenditur igni,
  132. at tepefacta tamen veniat commixta calore.
  133. Mobilitas autem fit fulminis et gravis ictus
  134. et celeri ferme percurrunt fulmina lapsu,
  135. nubibus ipsa quod omnino prius incita se vis
  136. colligit et magnum conamen sumit eundi,
  137. inde ubi non potuit nubes capere inpetis auctum,