De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. hic demum fit uti turba maiore coorta
  2. et condensa queant apparere et simul ipso
  3. vertice de montis videantur surgere in aethram.
  4. nam loca declarat sursum ventosa patere
  5. res ipsa et sensus, montis cum ascendimus altos.
  6. Praeterea permulta mari quoque tollere toto
  7. corpora naturam declarant litore vestis
  8. suspensae, cum concipiunt umoris adhaesum.
  9. quo magis ad nubis augendas multa videntur
  10. posse quoque e salso consurgere momine ponti;
  11. nam ratio consanguineast umoribus omnis.
  12. Praeterea fluviis ex omnibus et simul ipsa
  13. surgere de terra nebulas aestumque videmus,
  14. quae vel ut halitus hinc ita sursum expressa feruntur
  15. suffunduntque sua caelum caligine et altas
  16. sufficiunt nubis paulatim conveniundo;
  17. urget enim quoque signiferi super aetheris aestus
  18. et quasi densendo subtexit caerula nimbis.
  19. Fit quoque ut hunc veniant in caelum extrinsecus illa
  20. corpora quae faciunt nubis nimbosque volantis;
  21. innumerabilem enim numerum summamque profundi
  22. esse infinitam docui, quantaque volarent
  23. corpora mobilitate ostendi quamque repente
  24. immemorabile per spatium transire solerent.
  25. haut igitur mirumst, si parvo tempore saepe
  26. tam magnis ventis tempestas atque tenebrae
  27. coperiant maria ac terras inpensa superne,
  28. undique quandoquidem per caulas aetheris omnis
  29. et quasi per magni circum spiracula mundi
  30. exitus introitusque elementis redditus extat.
  31. Nunc age, quo pacto pluvius concrescat in altis
  32. nubibus umor et in terras demissus ut imber
  33. decidat, expediam. primum iam semina aquai
  34. multa simul vincam consurgere nubibus ipsis
  35. omnibus ex rebus pariterque ita crescere utrumque
  36. et nubis et aquam, quae cumque in nubibus extat,
  37. ut pariter nobis corpus cum sanguine crescit,
  38. sudor item atque umor qui cumque est denique membris.
  39. concipiunt etiam multum quoque saepe marinum
  40. umorem, vel uti pendentia vellera lanae,
  41. cum supera magnum mare venti nubila portant.
  42. consimili ratione ex omnibus amnibus umor
  43. tollitur in nubis. quo cum bene semina aquarum
  44. multa modis multis convenere undique adaucta,
  45. confertae nubes umorem mittere certant
  46. dupliciter; nam vis venti contrudit et ipsa
  47. copia nimborum turba maiore coacta
  48. urget et e supero premit ac facit effluere imbris.
  49. praeterea cum rarescunt quoque nubila ventis
  50. aut dissolvuntur solis super icta calore,
  51. mittunt umorem pluvium stillantque, quasi igni
  52. cera super calido tabescens multa liquescat.
  53. sed vehemens imber fit, ubi vehementer utraque
  54. nubila vi cumulata premuntur et impete venti.
  55. at retinere diu pluviae longumque morari
  56. consuerunt, ubi multa cientur semina aquarum
  57. atque aliis aliae nubes nimbique rigantes
  58. insuper atque omni vulgo de parte feruntur,
  59. terraque cum fumans umorem tota redhalat.
  60. hic ubi sol radiis tempestatem inter opacam
  61. adversa fulsit nimborum aspargine contra,
  62. tum color in nigris existit nubibus arqui.
  63. Cetera quae sursum crescunt sursumque creantur,
  64. et quae concrescunt in nubibus, omnia, prorsum
  65. omnia, nix venti grando gelidaeque pruinae
  66. et vis magna geli, magnum duramen aquarum,
  67. et mora quae fluvios passim refrenat aventis,
  68. perfacilest tamen haec reperire animoque videre,
  69. omnia quo pacto fiant quareve creentur,
  70. cum bene cognoris elementis reddita quae sint.
  71. Nunc age, quae ratio terrai motibus extet
  72. percipe. et in primis terram fac ut esse rearis
  73. supter item ut supera ventosis undique plenam
  74. speluncis multosque lacus multasque lucunas
  75. in gremio gerere et rupes deruptaque saxa;
  76. multaque sub tergo terrai flumina tecta
  77. volvere vi fluctus summersos caeca putandumst;
  78. undique enim similem esse sui res postulat ipsa.
  79. his igitur rebus subiunctis suppositisque
  80. terra superne tremit magnis concussa ruinis,
  81. subter ubi ingentis speluncas subruit aetas;
  82. quippe cadunt toti montes magnoque repente
  83. concussu late disserpunt inde tremores.
  84. et merito, quoniam plaustris concussa tremescunt
  85. tecta viam propter non magno pondere tota,
  86. nec minus exultant, si quidvis cumque viai
  87. ferratos utrimque rotarum succutit orbes.
  88. Fit quoque, ubi in magnas aquae vastasque lucunas
  89. gleba vetustate e terra provolvitur ingens,
  90. ut iactetur aquae fluctu quoque terra vacillans;
  91. ut vas inter aquas non quit constare, nisi umor
  92. destitit in dubio fluctu iactarier intus.
  93. Praeterea ventus cum per loca subcava terrae
  94. collectus parte ex una procumbit et urget
  95. obnixus magnis speluncas viribus altas,
  96. incumbit tellus quo venti prona premit vis.
  97. tum supera terram quae sunt extructa domorum
  98. ad caelumque magis quanto sunt edita quaeque,
  99. inclinata minent in eandem prodita partem
  100. protractaeque trabes inpendent ire paratae.
  101. et metuunt magni naturam credere mundi
  102. exitiale aliquod tempus clademque manere,
  103. cum videant tantam terrarum incumbere molem!
  104. quod nisi respirent venti, vis nulla refrenet
  105. res neque ab exitio possit reprehendere euntis;
  106. nunc quia respirant alternis inque gravescunt
  107. et quasi collecti redeunt ceduntque repulsi,
  108. saepius hanc ob rem minitatur terra ruinas
  109. quam facit; inclinatur enim retroque recellit
  110. et recipit prolapsa suas in pondere sedes.
  111. hac igitur ratione vacillant omnia tecta,
  112. summa magis mediis, media imis, ima perhilum.
  113. Est haec eiusdem quoque magni causa tremoris.
  114. ventus ubi atque animae subito vis maxima quaedam
  115. aut extrinsecus aut ipsa tellure coorta
  116. in loca se cava terrai coniecit ibique
  117. speluncas inter magnas fremit ante tumultu
  118. versabundaQUE portatur, post incita cum vis
  119. exagitata foras erumpitur et simul altam
  120. diffindens terram magnum concinnat hiatum.
  121. in Syria Sidone quod accidit et fuit Aegi
  122. in Peloponneso, quas exitus hic animai
  123. disturbat urbes et terrae motus obortus.
  124. multaque praeterea ceciderunt moenia magnis
  125. motibus in terris et multae per mare pessum
  126. subsedere suis pariter cum civibus urbes.
  127. quod nisi prorumpit, tamen impetus ipse animai
  128. et fera vis venti per crebra foramina terrae
  129. dispertitur ut horror et incutit inde tremorem;
  130. frigus uti nostros penitus cum venit in artus,
  131. concutit invitos cogens tremere atque movere.
  132. ancipiti trepidant igitur terrore per urbis,
  133. tecta superne timent, metuunt inferne cavernas
  134. terrai ne dissoluat natura repente,
  135. neu distracta suum late dispandat hiatum
  136. idque suis confusa velit complere ruinis.
  137. proinde licet quamvis caelum terramque reantur