De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quod fieret naturali varieque volaret
  2. seu casu seu vi, quod sic natura parasset,
  3. et quibus e portis occurri cuique deceret,
  4. et genus humanum frustra plerumque probavit
  5. volvere curarum tristis in pectore fluctus.
  6. nam vel uti pueri trepidant atque omnia caecis
  7. in tenebris metuunt, sic nos in luce timemus
  8. inter dum, nihilo quae sunt metuenda magis quam
  9. quae pueri in tenebris pavitant finguntque futura.
  10. hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
  11. non radii solis nec lucida tela diei
  12. discutiant, sed naturae species ratioque.
  13. quo magis inceptum pergam pertexere dictis.
  14. Et quoniam docui mundi mortalia templa
  15. esse et nativo consistere corpore caelum,
  16. et quae cumque in eo fiunt fierique necessest
  17. pleraque dissolui, qui restant percipe porro,
  18. quandoquidem semel insignem conscendere currum
  19. ---
  20. tu mihi supremae praescripta ad candida callis
  21. currenti spatium praemonstra, callida musa
  22. Calliope, requies hominum divomque voluptas,
  23. te duce ut insigni capiam cum laude coronam.
  24. ---
  25. ventorum existant, placentur ut omnia rursum
  26. ---
  27. quae fuerint, sint placato conversa furore.
  28. cetera quae fieri in terris caeloque tuentur
  29. mortales, pavidis cum pendent mentibus saepe
  30. et faciunt animos humilis formidine divom
  31. depressosque premunt ad terram propterea quod
  32. ignorantia causarum conferre deorum
  33. cogit ad imperium res et concedere regnum.
  34. quorum operum causas nulla ratione videre
  35. possunt ac fieri divino numine rentur.
  36. nam bene qui didicere deos securum agere aevom,
  37. si tamen interea mirantur qua ratione
  38. quaeque geri possint, praesertim rebus in illis
  39. quae supera caput aetheriis cernuntur in oris,
  40. rursus in antiquas referuntur religionis
  41. et dominos acris adsciscunt, omnia posse
  42. quos miseri credunt, ignari quid queat esse,
  43. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  44. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens;
  45. quo magis errantes caeca ratione feruntur.
  46. quae nisi respuis ex animo longeque remittis
  47. dis indigna putare alienaque pacis eorum,
  48. delibata deum per te tibi numina sancta
  49. saepe oberunt; non quo violari summa deum vis
  50. possit, ut ex ira poenas petere inbibat acris,
  51. sed quia tute tibi placida cum pace quietos
  52. constitues magnos irarum volvere fluctus,
  53. nec delubra deum placido cum pectore adibis,
  54. nec de corpore quae sancto simulacra feruntur
  55. in mentes hominum divinae nuntia formae,
  56. suscipere haec animi tranquilla pace valebis.
  57. inde videre licet qualis iam vita sequatur.
  58. quam quidem ut a nobis ratio verissima longe
  59. reiciat, quamquam sunt a me multa profecta,
  60. multa tamen restant et sunt ornanda politis
  61. versibus; est ratio caeliQUE ignisque tenenda,
  62. sunt tempestates et fulmina clara canenda,
  63. quid faciant et qua de causa cumque ferantur;
  64. ne trepides caeli divisis partibus amens,
  65. unde volans ignis pervenerit aut in utram se
  66. verterit hinc partim, quo pacto per loca saepta
  67. insinuarit, et hinc dominatus ut extulerit se.
  68. quorum operum causas nulla ratione videre
  69. possunt ac fieri divino numine rentur.
  70. Principio tonitru quatiuntur caerula caeli
  71. propterea quia concurrunt sublime volantes
  72. aetheriae nubes contra pugnantibus ventis.
  73. nec fit enim sonitus caeli de parte serena,
  74. verum ubi cumque magis denso sunt agmine nubes,
  75. tam magis hinc magno fremitus fit murmure saepe.
  76. praeterea neque tam condenso corpore nubes
  77. esse queunt quam sunt lapides ac ligna, neque autem
  78. tam tenues quam sunt nebulae fumique volantes;
  79. nam cadere aut bruto deberent pondere pressae
  80. ut lapides, aut ut fumus constare nequirent
  81. nec cohibere nives gelidas et grandinis imbris.
  82. Dant etiam sonitum patuli super aequora mundi,
  83. carbasus ut quondam magnis intenta theatris
  84. dat crepitum malos inter iactata trabesque,
  85. inter dum perscissa furit petulantibus auris
  86. et fragilis sonitus chartarum commeditatur;
  87. id quoque enim genus in tonitru cognoscere possis,
  88. aut ubi suspensam vestem chartasque volantis
  89. verberibus venti versant planguntque per auras.
  90. fit quoque enim inter dum ut non tam concurrere nubes
  91. frontibus adversis possint quam de latere ire
  92. diverso motu radentes corpora tractim,
  93. aridus unde auris terget sonus ille diuque
  94. ducitur, exierunt donec regionibus artis.
  95. Hoc etiam pacto tonitru concussa videntur
  96. omnia saepe gravi tremere et divolsa repente
  97. maxima dissiluisse capacis moenia mundi,
  98. cum subito validi venti conlecta procella
  99. nubibus intorsit sese conclusaque ibidem
  100. turbine versanti magis ac magis undique nubem
  101. cogit uti fiat spisso cava corpore circum,
  102. post ubi conminuit vis eius et impetus acer,
  103. tum perterricrepo sonitu dat scissa fragorem.
  104. nec mirum, cum plena animae vensicula parva
  105. saepe haud dat parvum sonitum displosa repente.
  106. Est etiam ratio, cum venti nubila perflant,
  107. ut sonitus faciant; etenim ramosa videmus
  108. nubila saepe modis multis atque aspera ferri;
  109. scilicet ut, crebram silvam cum flamina cauri
  110. perflant, dant sonitum frondes ramique fragorem.
  111. Fit quoque ut inter dum validi vis incita venti
  112. perscindat nubem perfringens impete recto;
  113. nam quid possit ibi flatus manifesta docet res,
  114. hic, ubi lenior est, in terra cum tamen alta
  115. arbusta evolvens radicibus haurit ab imis.
  116. sunt etiam fluctus per nubila, qui quasi murmur
  117. dant in frangendo graviter; quod item fit in altis
  118. fluminibus magnoque mari, cum frangitur aestus.
  119. Fit quoque, ubi e nubi in nubem vis incidit ardens
  120. fulminis; haec multo si forte umore recepit
  121. ignem, continuo magno clamore trucidat;
  122. ut calidis candens ferrum e fornacibus olim
  123. stridit, ubi in gelidum propter demersimus imbrem.
  124. Aridior porro si nubes accipit ignem,
  125. uritur ingenti sonitu succensa repente,
  126. lauricomos ut si per montis flamma vagetur
  127. turbine ventorum comburens impete magno;
  128. nec res ulla magis quam Phoebi Delphica laurus
  129. terribili sonitu flamma crepitante crematur.
  130. Denique saepe geli multus fragor atque ruina
  131. grandinis in magnis sonitum dat nubibus alte;
  132. ventus enim cum confercit, franguntur in artum
  133. concreti montes nimborum et grandine mixti.
  134. Fulgit item, nubes ignis cum semina multa
  135. excussere suo concursu, ceu lapidem si
  136. percutiat lapis aut ferrum; nam tum quoque lumen
  137. exilit et claras scintillas dissipat ignis.
  138. sed tonitrum fit uti post auribus accipiamus,
  139. fulgere quam cernant oculi, quia semper ad auris
  140. tardius adveniunt quam visum quae moveant res.
  141. id licet hinc etiam cognoscere: caedere si quem
  142. ancipiti videas ferro procul arboris auctum,
  143. ante fit ut cernas ictum quam plaga per auris
  144. det sonitum; sic fulgorem quoque cernimus ante
  145. quam tonitrum accipimus, pariter qui mittitur igni
  146. e simili causa, concursu natus eodem.
  147. Hoc etiam pacto volucri loca lumine tingunt
  148. nubes et tremulo tempestas impete fulgit.
  149. ventus ubi invasit nubem et versatus ibidem
  150. fecit ut ante cavam docui spissescere nubem,
  151. mobilitate sua fervescit; ut omnia motu
  152. percalefacta vides ardescere, plumbea vero
  153. glans etiam longo cursu volvenda liquescit.
  154. ergo fervidus hic nubem cum perscidit atram,
  155. dissipat ardoris quasi per vim expressa repente
  156. semina, quae faciunt nictantia fulgura flammae;
  157. inde sonus sequitur, qui tardius adlicit auris
  158. quam quae perveniunt oculorum ad lumina nostra.
  159. scilicet hoc densis fit nubibus et simul alte
  160. extructis aliis alias super impete miro.
  161. ne tibi sit frudi quod nos inferne videmus
  162. quam sint lata magis quam sursum extructa quid extent.
  163. contemplator enim, cum montibus adsimulata
  164. nubila portabunt venti transversa per auras,
  165. aut ubi per magnos montis cumulata videbis
  166. insuper esse aliis alia atque urguere superna
  167. in statione locata sepultis undique ventis;
  168. tum poteris magnas moles cognoscere eorum
  169. speluncasque vel ut saxis pendentibus structas
  170. cernere, quas venti cum tempestate coorta
  171. conplerunt, magno indignantur murmure clausi
  172. nubibus in caveisque ferarum more minantur,
  173. nunc hinc nunc illinc fremitus per nubila mittunt,
  174. quaerentesque viam circum versantur et ignis
  175. semina convolvunt e nubibus atque ita cogunt
  176. multa rotantque cavis flammam fornacibus intus,
  177. donec divolsa fulserunt nube corusci.
  178. Hac etiam fit uti de causa mobilis ille
  179. devolet in terram liquidi color aureus ignis,
  180. semina quod nubes ipsas permulta necessust
  181. ignis habere; etenim cum sunt umore sine ullo,
  182. flammeus est plerumque colos et splendidus ollis.
  183. quippe etenim solis de lumine multa necessest
  184. concipere, ut merito rubeant ignesque profundant.
  185. hasce igitur cum ventus agens contrusit in unum
  186. compressitque locum cogens, expressa profundunt
  187. semina, quae faciunt flammae fulgere colores.
  188. Fulgit item, cum rarescunt quoque nubila caeli;
  189. nam cum ventus eas leviter diducit euntis
  190. dissoluitque, cadant ingratius illa necessest
  191. semina quae faciunt fulgorem. tum sine taetro
  192. terrore atque sonis fulgit nulloque tumultu.
  193. Quod superest, quali natura praedita constent
  194. fulmina, declarant ictus et inusta vaporis
  195. signa notaeque gravis halantis sulpuris auras;
  196. ignis enim sunt haec non venti signa neque imbris.
  197. praeterea saepe accendunt quoque tecta domorum
  198. et celeri flamma dominantur in aedibus ipsis.
  199. hunc tibi subtilem cum primis ignibus ignem
  200. constituit natura minutis mobilibusque
  201. corporibus, cui nil omnino obsistere possit.
  202. transit enim validum fulmen per saepta domorum
  203. clamor ut ac voces, transit per saxa, per aera
  204. et liquidum puncto facit aes in tempore et aurum.
  205. curat item vasis integris vina repente
  206. diffugiant, quia ni mirum facile omnia circum
  207. conlaxat rareque facit lateramina vasis
  208. adveniens calor eius et insinuatus in ipsum
  209. mobiliter soluens differt primordia vini.
  210. quod solis vapor aetatem non posse videtur
  211. efficere usque adeo pollens fervore corusco.
  212. tanto mobilior vis et dominantior haec est.
  213. Nunc ea quo pacto gignantur et impete tanto
  214. fiant ut possint ictu discludere turris,
  215. disturbare domos, avellere tigna trabesque
  216. et monimenta virum commoliri atque ciere,
  217. exanimare homines, pecudes prosternere passim,
  218. cetera de genere hoc qua vi facere omnia possint,
  219. expediam neque te in promissis plura morabor.
  220. Fulmina gignier e crassis alteque putandumst
  221. nubibus extructis; nam caelo nulla sereno
  222. nec leviter densis mittuntur nubibus umquam.
  223. nam dubio procul hoc fieri manifesta docet res;
  224. quod tunc per totum concrescunt nubes,
  225. undique uti tenebras omnis Acherunta reamur
  226. liquisse et magnas caeli complesse cavernas,
  227. adeo tetra nimborum nocte coorta
  228. inpendent atrae formidinis ora superne,
  229. cum commoliri tempestas fulmina coeptat.
  230. praeterea persaepe niger quoque per mare nimbus,
  231. ut picis e caelo demissum flumen, in undas
  232. sic cadit effertus tenebris procul et trahit atram
  233. fulminibus gravidam tempestatem atque procellis,
  234. ignibus ac ventis cum primis ipse repletus,
  235. in terra quoque ut horrescant ac tecta requirant.
  236. sic igitur supera nostrum caput esse putandumst
  237. tempestatem altam; neque enim caligine tanta
  238. obruerent terras, nisi inaedificata superne
  239. multa forent multis exempto nubila sole;
  240. nec tanto possent venientes opprimere imbri,
  241. flumina abundare ut facerent camposque natare,
  242. si non extructis foret alte nubibus aether.
  243. hic igitur ventis atque ignibus omnia plena
  244. sunt; ideo passim fremitus et fulgura fiunt.
  245. quippe etenim supra docui permulta vaporis
  246. semina habere cavas nubes et multa necessest
  247. concipere ex solis radiis ardoreque eorum.
  248. hoc ubi ventus eas idem qui cogit in unum
  249. forte locum quemvis, expressit multa vaporis
  250. semina seque simul cum eo commiscuit igni,
  251. insinuatus ibi vortex versatur in arto
  252. et calidis acuit fulmen fornacibus intus;
  253. nam duplici ratione accenditur: ipse sua cum
  254. mobilitate calescit et e contagibus ignis.
  255. inde ubi percaluit venti vis et gravis ignis
  256. impetus incessit, maturum tum quasi fulmen
  257. perscindit subito nubem ferturque coruscis
  258. omnia luminibus lustrans loca percitus ardor.
  259. quem gravis insequitur sonitus, displosa repente
  260. opprimere ut caeli videantur templa superne.
  261. inde tremor terras graviter pertemptat et altum
  262. murmura percurrunt caelum; nam tota fere tum
  263. tempestas concussa tremit fremitusque moventur.
  264. quo de concussu sequitur gravis imber et uber,
  265. omnis uti videatur in imbrem vertier aether
  266. atque ita praecipitans ad diluviem revocare;
  267. tantus discidio nubis ventique procella
  268. mittitur, ardenti sonitus cum provolat ictu.
  269. Est etiam cum vis extrinsecus incita venti
  270. incidit in validam maturo culmine nubem;
  271. quam cum perscidit, extemplo cadit igneus ille
  272. vertex, quem patrio vocitamus nomine fulmen.
  273. hoc fit idem in partis alias, quo cumque tulit vis.
  274. Fit quoque ut inter dum venti vis missa sine igni
  275. igniscat tamen in spatio longoque meatu,
  276. dum venit amittens in cursu corpora quaedam
  277. grandia, quae nequeunt pariter penetrare per auras,
  278. atque alia ex ipso conradens portat
  279. parvola, quae faciunt ignem commixta volando;
  280. non alia longe ratione ac plumbea saepe
  281. fervida fit glans in cursu, cum multa rigoris
  282. corpora dimittens ignem concepit in auris.
  283. Fit quoque ut ipsius plagae vis excitet ignem,
  284. frigida cum venti pepulit vis missa sine igni,
  285. ni mirum quia, cum vehementi perculit ictu,
  286. confluere ex ipso possunt elementa vaporis
  287. et simul ex illa quae tum res excipit ictum;
  288. ut, lapidem ferro cum caedimus, evolat ignis,
  289. nec, quod frigida vis ferrist, hoc setius illi