De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. semina concurrunt calidi fulgoris ad ictum.
  2. sic igitur quoque res accendi fulmine debet,
  3. opportuna fuit si forte et idonea flammis.
  4. nec temere omnino plane vis frigida venti
  5. esse potest, ea quae tanta vi missa supernest,
  6. quin, prius in cursu si non accenditur igni,
  7. at tepefacta tamen veniat commixta calore.
  8. Mobilitas autem fit fulminis et gravis ictus
  9. et celeri ferme percurrunt fulmina lapsu,
  10. nubibus ipsa quod omnino prius incita se vis
  11. colligit et magnum conamen sumit eundi,
  12. inde ubi non potuit nubes capere inpetis auctum,
  13. exprimitur vis atque ideo volat impete miro,
  14. ut validis quae de tormentis missa feruntur.
  15. Adde quod e parvis et levibus est elementis,
  16. nec facilest tali naturae obsistere quicquam;
  17. inter enim fugit ac penetrat per rara viarum,
  18. non igitur multis offensibus in remorando
  19. haesitat, hanc ob rem celeri volat impete labens.
  20. Deinde, quod omnino natura pondera deorsum
  21. omnia nituntur, cum plagast addita vero,
  22. mobilitas duplicatur et impetus ille gravescit,
  23. ut vehementius et citius quae cumque morantur
  24. obvia discutiat plagis itinerque sequatur.
  25. Denique quod longo venit impete, sumere debet
  26. mobilitatem etiam atque etiam, quae crescit eundo
  27. et validas auget viris et roborat ictum;
  28. nam facit ut quae sint illius semina cumque
  29. e regione locum quasi in unum cuncta ferantur,
  30. omnia coniciens in eum volventia cursum.
  31. Forsitan ex ipso veniens trahat quaedam
  32. corpora, quae plagis incendunt mobilitatem.
  33. incolumisque venit per res atque integra transit
  34. multa, foraminibus liquidus quia transviat ignis.
  35. multaque perfringit, cum corpora fulminis ipsa
  36. corporibus rerum inciderunt, qua texta tenentur.
  37. dissoluit porro facile aes aurumque repente
  38. conferve facit, e parvis quia facta minute
  39. corporibus vis est et levibus ex elementis,
  40. quae facile insinuantur et insinuata repente
  41. dissoluont nodos omnis et vincla relaxant.
  42. Autumnoque magis stellis fulgentibus alta
  43. concutitur caeli domus undique totaque tellus,
  44. et cum tempora se veris florentia pandunt.
  45. frigore enim desunt ignes ventique calore
  46. deficiunt neque sunt tam denso corpore nubes.
  47. interutrasque igitur cum caeli tempora constant,
  48. tum variae causae concurrunt fulminis omnes.
  49. nam fretus ipse anni permiscet frigus ad aestum.
  50. quorum utrumque opus est fabricanda ad fulmina nubi,
  51. ut discordia sit rerum magnoque tumultu
  52. ignibus et ventis furibundus fluctuet .
  53. prima caloris enim pars est postrema rigoris;
  54. tempus id est vernum; quare pugnare necessest
  55. dissimilis res inter se turbareque mixtas.
  56. et calor extremus primo cum frigore mixtus
  57. volvitur, autumni quod fertur nomine tempus,
  58. hic quoque confligunt hiemes aestatibus acres.
  59. propterea freta sunt haec anni nominitanda,
  60. nec mirumst, in eo si tempore plurima fiunt
  61. fulmina tempestasque cietur turbida caelo,
  62. ancipiti quoniam bello turbatur utrimque,
  63. hinc flammis, illinc ventis umoreque mixto.
  64. Hoc est igniferi naturam fulminis ipsam
  65. perspicere et qua vi faciat rem quamque videre,
  66. non Tyrrhena retro volventem carmina frustra
  67. indicia occultae divum perquirere mentis,
  68. unde volans ignis pervenerit aut in utram se
  69. verterit hinc partim, quo pacto per loca saepta
  70. insinuarit, et hinc dominatus ut extulerit se,
  71. quidve nocere queat de caelo fulminis ictus.
  72. quod si Iuppiter atque alii fulgentia divi
  73. terrifico quatiunt sonitu caelestia templa
  74. et iaciunt ignem quo cuiquest cumque voluntas,
  75. cur quibus incautum scelus aversabile cumquest
  76. non faciunt icti flammas ut fulguris halent
  77. pectore perfixo, documen mortalibus acre,
  78. et potius nulla sibi turpi conscius in re
  79. volvitur in flammis innoxius inque peditur
  80. turbine caelesti subito correptus et igni?
  81. cur etiam loca sola petunt frustraque laborant?
  82. an tum bracchia consuescunt firmantque lacertos?
  83. in terraque patris cur telum perpetiuntur
  84. optundi? cur ipse sinit neque parcit in hostis?
  85. denique cur numquam caelo iacit undique puro
  86. Iuppiter in terras fulmen sonitusque profundit?
  87. an simul ac nubes successere, ipse in eas tum
  88. descendit, prope ut hinc teli determinet ictus?
  89. in mare qua porro mittit ratione? quid undas
  90. arguit et liquidam molem camposque natantis?
  91. praeterea si vult caveamus fulminis ictum,
  92. cur dubitat facere ut possimus cernere missum?
  93. si nec opinantis autem volt opprimere igni,
  94. cur tonat ex illa parte, ut vitare queamus,
  95. cur tenebras ante et fremitus et murmura concit?
  96. et simul in multas partis qui credere possis
  97. mittere? an hoc ausis numquam contendere factum,
  98. ut fierent ictus uno sub tempore plures?
  99. at saepest numero factum fierique necessest,
  100. ut pluere in multis regionibus et cadere imbris,
  101. fulmina sic uno fieri sub tempore multa.
  102. postremo cur sancta deum delubra suasque
  103. discutit infesto praeclaras fulmine sedes
  104. et bene facta deum frangit simulacra suisque
  105. demit imaginibus violento volnere honorem?
  106. altaque cur plerumque petit loca plurimaque eius
  107. montibus in summis vestigia cernimus ignis?
  108. Quod super est, facilest ex his cognoscere rebus,
  109. presteras Graii quos ab re nominitarunt,
  110. in mare qua missi veniant ratione superne.
  111. nam fit ut inter dum tam quam demissa columna
  112. in mare de caelo descendat, quam freta circum
  113. fervescunt graviter spirantibus incita flabris,
  114. et quae cumque in eo tum sint deprensa tumultu
  115. navigia in summum veniant vexata periclum.
  116. hoc fit ubi inter dum non quit vis incita venti
  117. rumpere quam coepit nubem, sed deprimit, ut sit
  118. in mare de caelo tam quam demissa columna,
  119. paulatim, quasi quid pugno bracchique superne
  120. coniectu trudatur et extendatur in undas;
  121. quam cum discidit, hinc prorumpitur in mare venti
  122. vis et fervorem mirum concinnat in undis;
  123. versabundus enim turbo descendit et illam
  124. deducit pariter lento cum corpore nubem;
  125. quam simul ac gravidam detrusit ad aequora ponti,
  126. ille in aquam subito totum se inmittit et omne
  127. excitat ingenti sonitu mare fervere cogens.
  128. Fit quoque ut involvat venti se nubibus ipse
  129. vertex conradens ex semina nubis
  130. et quasi demissum caelo prestera imitetur;
  131. hic ubi se in terras demisit dissoluitque,
  132. turbinis immanem vim provomit atque procellae.
  133. sed quia fit raro omnino montisque necessest
  134. officere in terris, apparet crebrius idem
  135. prospectu maris in magno caeloque patenti.
  136. Nubila concrescunt, ubi corpora multa volando
  137. hoc super in caeli spatio coiere repente
  138. asperiora, modis quae possint indupedita
  139. exiguis tamen inter se compressa teneri.
  140. haec faciunt primum parvas consistere nubes;
  141. inde ea comprendunt inter se conque gregantur
  142. et coniungendo crescunt ventisque feruntur
  143. usque adeo donec tempestas saeva coortast.
  144. Fit quoque uti montis vicina cacumina caelo
  145. quam sint quoque magis, tanto magis edita fument
  146. adsidue fulvae nubis caligine crassa
  147. propterea quia, cum consistunt nubila primum,
  148. ante videre oculi quam possint tenvia, venti
  149. portantes cogunt ad summa cacumina montis;
  150. hic demum fit uti turba maiore coorta
  151. et condensa queant apparere et simul ipso
  152. vertice de montis videantur surgere in aethram.
  153. nam loca declarat sursum ventosa patere
  154. res ipsa et sensus, montis cum ascendimus altos.
  155. Praeterea permulta mari quoque tollere toto
  156. corpora naturam declarant litore vestis
  157. suspensae, cum concipiunt umoris adhaesum.
  158. quo magis ad nubis augendas multa videntur
  159. posse quoque e salso consurgere momine ponti;
  160. nam ratio consanguineast umoribus omnis.
  161. Praeterea fluviis ex omnibus et simul ipsa
  162. surgere de terra nebulas aestumque videmus,
  163. quae vel ut halitus hinc ita sursum expressa feruntur
  164. suffunduntque sua caelum caligine et altas
  165. sufficiunt nubis paulatim conveniundo;
  166. urget enim quoque signiferi super aetheris aestus
  167. et quasi densendo subtexit caerula nimbis.
  168. Fit quoque ut hunc veniant in caelum extrinsecus illa
  169. corpora quae faciunt nubis nimbosque volantis;
  170. innumerabilem enim numerum summamque profundi
  171. esse infinitam docui, quantaque volarent
  172. corpora mobilitate ostendi quamque repente
  173. immemorabile per spatium transire solerent.
  174. haut igitur mirumst, si parvo tempore saepe
  175. tam magnis ventis tempestas atque tenebrae
  176. coperiant maria ac terras inpensa superne,
  177. undique quandoquidem per caulas aetheris omnis
  178. et quasi per magni circum spiracula mundi
  179. exitus introitusque elementis redditus extat.
  180. Nunc age, quo pacto pluvius concrescat in altis
  181. nubibus umor et in terras demissus ut imber
  182. decidat, expediam. primum iam semina aquai
  183. multa simul vincam consurgere nubibus ipsis
  184. omnibus ex rebus pariterque ita crescere utrumque
  185. et nubis et aquam, quae cumque in nubibus extat,
  186. ut pariter nobis corpus cum sanguine crescit,
  187. sudor item atque umor qui cumque est denique membris.
  188. concipiunt etiam multum quoque saepe marinum
  189. umorem, vel uti pendentia vellera lanae,
  190. cum supera magnum mare venti nubila portant.
  191. consimili ratione ex omnibus amnibus umor
  192. tollitur in nubis. quo cum bene semina aquarum
  193. multa modis multis convenere undique adaucta,
  194. confertae nubes umorem mittere certant
  195. dupliciter; nam vis venti contrudit et ipsa
  196. copia nimborum turba maiore coacta
  197. urget et e supero premit ac facit effluere imbris.
  198. praeterea cum rarescunt quoque nubila ventis
  199. aut dissolvuntur solis super icta calore,
  200. mittunt umorem pluvium stillantque, quasi igni
  201. cera super calido tabescens multa liquescat.
  202. sed vehemens imber fit, ubi vehementer utraque
  203. nubila vi cumulata premuntur et impete venti.
  204. at retinere diu pluviae longumque morari
  205. consuerunt, ubi multa cientur semina aquarum
  206. atque aliis aliae nubes nimbique rigantes
  207. insuper atque omni vulgo de parte feruntur,
  208. terraque cum fumans umorem tota redhalat.
  209. hic ubi sol radiis tempestatem inter opacam
  210. adversa fulsit nimborum aspargine contra,
  211. tum color in nigris existit nubibus arqui.
  212. Cetera quae sursum crescunt sursumque creantur,
  213. et quae concrescunt in nubibus, omnia, prorsum
  214. omnia, nix venti grando gelidaeque pruinae
  215. et vis magna geli, magnum duramen aquarum,
  216. et mora quae fluvios passim refrenat aventis,
  217. perfacilest tamen haec reperire animoque videre,
  218. omnia quo pacto fiant quareve creentur,
  219. cum bene cognoris elementis reddita quae sint.
  220. Nunc age, quae ratio terrai motibus extet
  221. percipe. et in primis terram fac ut esse rearis
  222. supter item ut supera ventosis undique plenam
  223. speluncis multosque lacus multasque lucunas
  224. in gremio gerere et rupes deruptaque saxa;
  225. multaque sub tergo terrai flumina tecta
  226. volvere vi fluctus summersos caeca putandumst;
  227. undique enim similem esse sui res postulat ipsa.
  228. his igitur rebus subiunctis suppositisque
  229. terra superne tremit magnis concussa ruinis,
  230. subter ubi ingentis speluncas subruit aetas;
  231. quippe cadunt toti montes magnoque repente
  232. concussu late disserpunt inde tremores.
  233. et merito, quoniam plaustris concussa tremescunt
  234. tecta viam propter non magno pondere tota,
  235. nec minus exultant, si quidvis cumque viai
  236. ferratos utrimque rotarum succutit orbes.
  237. Fit quoque, ubi in magnas aquae vastasque lucunas
  238. gleba vetustate e terra provolvitur ingens,
  239. ut iactetur aquae fluctu quoque terra vacillans;
  240. ut vas inter aquas non quit constare, nisi umor
  241. destitit in dubio fluctu iactarier intus.
  242. Praeterea ventus cum per loca subcava terrae
  243. collectus parte ex una procumbit et urget
  244. obnixus magnis speluncas viribus altas,
  245. incumbit tellus quo venti prona premit vis.
  246. tum supera terram quae sunt extructa domorum
  247. ad caelumque magis quanto sunt edita quaeque,
  248. inclinata minent in eandem prodita partem
  249. protractaeque trabes inpendent ire paratae.
  250. et metuunt magni naturam credere mundi
  251. exitiale aliquod tempus clademque manere,
  252. cum videant tantam terrarum incumbere molem!
  253. quod nisi respirent venti, vis nulla refrenet
  254. res neque ab exitio possit reprehendere euntis;
  255. nunc quia respirant alternis inque gravescunt
  256. et quasi collecti redeunt ceduntque repulsi,
  257. saepius hanc ob rem minitatur terra ruinas
  258. quam facit; inclinatur enim retroque recellit
  259. et recipit prolapsa suas in pondere sedes.
  260. hac igitur ratione vacillant omnia tecta,
  261. summa magis mediis, media imis, ima perhilum.
  262. Est haec eiusdem quoque magni causa tremoris.
  263. ventus ubi atque animae subito vis maxima quaedam
  264. aut extrinsecus aut ipsa tellure coorta
  265. in loca se cava terrai coniecit ibique
  266. speluncas inter magnas fremit ante tumultu
  267. versabundaQUE portatur, post incita cum vis
  268. exagitata foras erumpitur et simul altam
  269. diffindens terram magnum concinnat hiatum.
  270. in Syria Sidone quod accidit et fuit Aegi
  271. in Peloponneso, quas exitus hic animai
  272. disturbat urbes et terrae motus obortus.
  273. multaque praeterea ceciderunt moenia magnis
  274. motibus in terris et multae per mare pessum
  275. subsedere suis pariter cum civibus urbes.
  276. quod nisi prorumpit, tamen impetus ipse animai
  277. et fera vis venti per crebra foramina terrae
  278. dispertitur ut horror et incutit inde tremorem;
  279. frigus uti nostros penitus cum venit in artus,
  280. concutit invitos cogens tremere atque movere.
  281. ancipiti trepidant igitur terrore per urbis,
  282. tecta superne timent, metuunt inferne cavernas
  283. terrai ne dissoluat natura repente,
  284. neu distracta suum late dispandat hiatum
  285. idque suis confusa velit complere ruinis.
  286. proinde licet quamvis caelum terramque reantur