De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. ante deum delubra nec aras sanguine multo
  2. spargere quadrupedum nec votis nectere vota,
  3. sed mage pacata posse omnia mente tueri.
  4. nam cum suspicimus magni caelestia mundi
  5. templa super stellisque micantibus aethera fixum,
  6. et venit in mentem solis lunaeque viarum,
  7. tunc aliis oppressa malis in pectora cura
  8. illa quoque expergefactum caput erigere infit,
  9. ne quae forte deum nobis inmensa potestas
  10. sit, vario motu quae candida sidera verset;
  11. temptat enim dubiam mentem rationis egestas,
  12. ecquae nam fuerit mundi genitalis origo,
  13. et simul ecquae sit finis, quoad moenia mundi
  14. et taciti motus hunc possint ferre laborem,
  15. an divinitus aeterna donata salute
  16. perpetuo possint aevi labentia tractu
  17. inmensi validas aevi contemnere viris.
  18. praeterea cui non animus formidine divum
  19. contrahitur, cui non correpunt membra pavore,
  20. fulminis horribili cum plaga torrida tellus
  21. contremit et magnum percurrunt murmura caelum?
  22. non populi gentesque tremunt, regesque superbi
  23. corripiunt divum percussi membra timore,
  24. ne quod ob admissum foede dictumve superbe
  25. poenarum grave sit solvendi tempus adauctum?
  26. summa etiam cum vis violenti per mare venti
  27. induperatorem classis super aequora verrit
  28. cum validis pariter legionibus atque elephantis,
  29. non divom pacem votis adit ac prece quaesit
  30. ventorum pavidus paces animasque secundas?
  31. ne quiquam, quoniam violento turbine saepe
  32. correptus nihilo fertur minus ad vada leti.
  33. usque adeo res humanas vis abdita quaedam
  34. opterit et pulchros fascis saevasque secures
  35. proculcare ac ludibrio sibi habere videtur.
  36. denique sub pedibus tellus cum tota vacillat
  37. concussaeque cadunt urbes dubiaeque minantur,
  38. quid mirum si se temnunt mortalia saecla
  39. atque potestatis magnas mirasque relinquunt
  40. in rebus viris divum, quae cuncta gubernent?
  41. Quod super est, aes atque aurum ferrumque repertumst
  42. et simul argenti pondus plumbique potestas,
  43. ignis ubi ingentis silvas ardore cremarat
  44. montibus in magnis, seu caelo fulmine misso,
  45. sive quod inter se bellum silvestre gerentes
  46. hostibus intulerant ignem formidinis ergo,
  47. sive quod inducti terrae bonitate volebant
  48. pandere agros pinguis et pascua reddere rura,
  49. sive feras interficere et ditescere praeda;
  50. nam fovea atque igni prius est venarier ortum
  51. quam saepire plagis saltum canibusque ciere.
  52. quicquid id est, qua cumque e causa flammeus ardor
  53. horribili sonitu silvas exederat altis
  54. a radicibus et terram percoxerat igni,
  55. manabat venis ferventibus in loca terrae
  56. concava conveniens argenti rivus et auri,
  57. aeris item et plumbi. quae cum concreta videbant
  58. posterius claro in terra splendere colore,
  59. tollebant nitido capti levique lepore,
  60. et simili formata videbant esse figura
  61. atque lacunarum fuerant vestigia cuique.
  62. tum penetrabat eos posse haec liquefacta calore
  63. quamlibet in formam et faciem decurrere rerum,
  64. et prorsum quamvis in acuta ac tenvia posse
  65. mucronum duci fastigia procudendo,
  66. ut sibi tela parent silvasque ut caedere possint
  67. materiemque dolare et levia radere tigna
  68. et terebrare etiam ac pertundere perque forare.
  69. nec minus argento facere haec auroque parabant
  70. quam validi primum violentis viribus aeris,
  71. ne quiquam, quoniam cedebat victa potestas
  72. nec poterant pariter durum sufferre laborem.
  73. nam fuit in pretio magis aes aurumque iacebat
  74. propter inutilitatem hebeti mucrone retusum;
  75. nunc iacet aes, aurum in summum successit honorem.
  76. sic volvenda aetas commutat tempora rerum.
  77. quod fuit in pretio, fit nullo denique honore;
  78. porro aliud succedit et e contemptibus exit
  79. inque dies magis adpetitur floretque repertum
  80. laudibus et miro est mortalis inter honore.
  81. Nunc tibi quo pacto ferri natura reperta
  82. sit facilest ipsi per te cognoscere, Memmi.
  83. arma antiqua manus ungues dentesque fuerunt
  84. et lapides et item silvarum fragmina rami
  85. et flamma atque ignes, post quam sunt cognita primum.
  86. posterius ferri vis est aerisque reperta.
  87. et prior aeris erat quam ferri cognitus usus,
  88. quo facilis magis est natura et copia maior.
  89. aere solum terrae tractabant, aereque belli
  90. miscebant fluctus et vulnera vasta serebant
  91. et pecus atque agros adimebant; nam facile ollis
  92. omnia cedebant armatis nuda et inerma.
  93. inde minutatim processit ferreus ensis
  94. versaque in obprobrium species est falcis ahenae,
  95. et ferro coepere solum proscindere terrae
  96. exaequataque sunt creperi certamina belli.
  97. et prius est armatum in equi conscendere costas
  98. et moderarier hunc frenis dextraque vigere
  99. quam biiugo curru belli temptare pericla.
  100. et biiugo prius est quam bis coniungere binos
  101. et quam falciferos armatum escendere currus.
  102. inde boves Lucas turrito corpore, tetras,
  103. anguimanus, belli docuerunt volnera Poeni
  104. sufferre et magnas Martis turbare catervas.
  105. sic alid ex alio peperit discordia tristis,
  106. horribile humanis quod gentibus esset in armis,
  107. inque dies belli terroribus addidit augmen.
  108. Temptarunt etiam tauros in moenere belli
  109. expertique sues saevos sunt mittere in hostis.
  110. et validos partim prae se misere leones
  111. cum doctoribus armatis saevisque magistris,
  112. qui moderarier his possent vinclisque tenere,
  113. ne quiquam, quoniam permixta caede calentes
  114. turbabant saevi nullo discrimine turmas,
  115. terrificas capitum quatientis undique cristas,
  116. nec poterant equites fremitu perterrita equorum
  117. pectora mulcere et frenis convertere in hostis.
  118. inritata leae iaciebant corpora saltu
  119. undique et adversum venientibus ora patebant
  120. et nec opinantis a tergo deripiebant
  121. deplexaeque dabant in terram volnere victos,
  122. morsibus adfixae validis atque unguibus uncis.
  123. iactabantque suos tauri pedibusque terebant
  124. et latera ac ventres hauribant supter equorum
  125. cornibus et terram minitanti mente ruebant.
  126. et validis socios caedebant dentibus apri
  127. tela infracta suo tinguentes sanguine saevi
  128. in se fracta suo tinguentes sanguine tela,
  129. permixtasque dabant equitum peditumque ruinas.
  130. nam transversa feros exibant dentis adactus
  131. iumenta aut pedibus ventos erecta petebant,
  132. ne quiquam, quoniam ab nervis succisa videres
  133. concidere atque gravi terram consternere casu.
  134. si quos ante domi domitos satis esse putabant,
  135. effervescere cernebant in rebus agundis
  136. volneribus clamore fuga terrore tumultu,
  137. nec poterant ullam partem redducere eorum;
  138. diffugiebat enim varium genus omne ferarum,
  139. ut nunc saepe boves Lucae ferro male mactae
  140. diffugiunt, fera facta suis cum multa dedere.
  141. Sed facere id non tam vincendi spe voluerunt;
  142. quam dare quod gemerent hostes, ipsique perire,
  143. qui numero diffidebant armisque vacabant,
  144. si fuit ut facerent. sed vix adducor ut ante
  145. non quierint animo praesentire atque videre,
  146. quam commune malum fieret foedumque, futurum.
  147. et magis id possis factum contendere in omni
  148. in variis mundis varia ratione creatis,
  149. quam certo atque uno terrarum quolibet orbi.
  150. Nexilis ante fuit vestis quam textile tegmen.
  151. textile post ferrumst, quia ferro tela paratur,
  152. nec ratione alia possunt tam levia gigni
  153. insilia ac fusi, radii, scapique sonantes.
  154. et facere ante viros lanam natura
  155. quam muliebre genus; nam longe praestat in arte
  156. et sollertius est multo genus omne virile;
  157. agricolae donec vitio vertere severi,
  158. ut muliebribus id manibus concedere vellent
  159. atque ipsi pariter durum sufferre laborem
  160. atque opere in duro durarent membra manusque.
  161. At specimen sationis et insitionis origo
  162. ipsa fuit rerum primum natura creatrix,
  163. arboribus quoniam bacae glandesque caducae
  164. tempestiva dabant pullorum examina supter;
  165. unde etiam libitumst stirpis committere ramis
  166. et nova defodere in terram virgulta per agros.
  167. inde aliam atque aliam culturam dulcis agelli
  168. temptabant fructusque feros mansuescere terra
  169. cernebant indulgendo blandeque colendo.
  170. inque dies magis in montem succedere silvas
  171. cogebant infraque locum concedere cultis,
  172. prata lacus rivos segetes vinetaque laeta
  173. collibus et campis ut haberent, atque olearum
  174. caerula distinguens inter plaga currere posset
  175. per tumulos et convallis camposque profusa;
  176. ut nunc esse vides vario distincta lepore
  177. omnia, quae pomis intersita dulcibus ornant
  178. arbustisque tenent felicibus opsita circum.
  179. At liquidas avium voces imitarier ore
  180. ante fuit multo quam levia carmina cantu
  181. concelebrare homines possent aurisque iuvare.
  182. et zephyri cava per calamorum sibila primum
  183. agrestis docuere cavas inflare cicutas.
  184. inde minutatim dulcis didicere querellas,
  185. tibia quas fundit digitis pulsata canentum,
  186. avia per nemora ac silvas saltusque reperta,
  187. per loca pastorum deserta atque otia dia.
  188. sic unum quicquid paulatim protrahit aetas
  189. in medium ratioque in luminis eruit oras.
  190. haec animos ollis mulcebant atque iuvabant
  191. cum satiate cibi; nam tum sunt omnia cordi.
  192. saepe itaque inter se prostrati in gramine molli
  193. propter aquae rivom sub ramis arboris altae.
  194. non magnis opibus iucunde corpora habebant,
  195. praesertim cum tempestas ridebat et anni
  196. tempora pingebant viridantis floribus herbas.
  197. tum ioca, tum sermo, tum dulces esse cachinni
  198. consuerant; agrestis enim tum musa vigebat.
  199. tum caput atque umeros plexis redimire coronis
  200. floribus et foliis lascivia laeta movebat,
  201. atque extra numerum procedere membra moventes
  202. duriter et duro terram pede pellere matrem;
  203. unde oriebantur risus dulcesque cachinni,
  204. omnia quod nova tum magis haec et mira vigebant.
  205. et vigilantibus hinc aderant solacia somno
  206. ducere multimodis voces et flectere cantus
  207. et supera calamos unco percurrere labro;
  208. unde etiam vigiles nunc haec accepta tuentur.
  209. et numerum servare genus didicere, neque hilo
  210. maiore interea capiunt dulcedine fructum
  211. quam silvestre genus capiebat terrigenarum.
  212. nam quod adest praesto, nisi quid cognovimus ante
  213. suavius, in primis placet et pollere videtur,
  214. posteriorque fere melior res illa reperta
  215. perdit et immutat sensus ad pristina quaeque.
  216. sic odium coepit glandis, sic illa relicta
  217. strata cubilia sunt herbis et frondibus aucta.
  218. pellis item cecidit vestis contempta ferina;
  219. quam reor invidia tali tunc esse repertam,
  220. ut letum insidiis qui gessit primus obiret,
  221. et tamen inter eos distractam sanguine multo
  222. disperiise neque in fructum convertere quisse.
  223. tunc igitur pelles, nunc aurum et purpura curis
  224. exercent hominum vitam belloque fatigant;
  225. quo magis in nobis, ut opinor, culpa resedit.
  226. frigus enim nudos sine pellibus excruciabat
  227. terrigenas; at nos nil laedit veste carere
  228. purpurea atque auro signisque ingentibus apta,
  229. dum plebeia tamen sit, quae defendere possit.
  230. Ergo hominum genus in cassum frustraque laborat
  231. semper et in curis consumit inanibus aevom,
  232. ni mirum quia non cognovit quae sit habendi
  233. finis et omnino quoad crescat vera voluptas;
  234. idque minutatim vitam provexit in altum
  235. et belli magnos commovit funditus aestus.
  236. at vigiles mundi magnum versatile templum
  237. sol et luna suo lustrantes lumine circum
  238. perdocuere homines annorum tempora verti
  239. et certa ratione geri rem atque ordine certo.
  240. Iam validis saepti degebant turribus aevom,
  241. et divisa colebatur discretaque tellus,
  242. tum mare velivolis florebat navibus ponti,
  243. auxilia ac socios iam pacto foedere habebant,
  244. carminibus cum res gestas coepere
  245. tradere; nec multo prius sunt elementa reperta.
  246. propterea quid sit prius actum respicere aetas
  247. nostra nequit, nisi qua ratio vestigia monstrat.
  248. Navigia atque agri culturas moenia leges
  249. arma vias vestes et cetera de genere horum,
  250. praemia, delicias quoque vitae funditus omnis,
  251. carmina, picturas et daedala signa polita
  252. usus et impigrae simul experientia mentis
  253. paulatim docuit pedetemptim progredientis.
  254. sic unum quicquid paulatim protrahit aetas
  255. in medium ratioque in luminis erigit oras;
  256. namque alid ex alio clarescere corde videbant,
  257. artibus ad summum donec venere cacumen.
  1. Primae frugiparos fetus mortalibus aegris
  2. dididerunt quondam praeclaro nomine Athenae
  3. et recreaverunt vitam legesque rogarunt
  4. et primae dederunt solacia dulcia vitae,
  5. cum genuere virum tali cum corde repertum,
  6. omnia veridico qui quondam ex ore profudit;
  7. cuius et extincti propter divina reperta
  8. divolgata vetus iam ad caelum gloria fertur.
  9. nam cum vidit hic ad victum quae flagitat usus
  10. omnia iam ferme mortalibus esse parata
  11. et, pro quam possent, vitam consistere tutam,
  12. divitiis homines et honore et laude potentis
  13. affluere atque bona gnatorum excellere fama,
  14. nec minus esse domi cuiquam tamen anxia cordi,
  15. atque animi ingratis vitam vexare sine ulla
  16. pausa atque infestis cogi saevire querellis,
  17. intellegit ibi vitium vas efficere ipsum
  18. omniaque illius vitio corrumpier intus,
  19. quae conlata foris et commoda cumque venirent;
  20. partim quod fluxum pertusumque esse videbat,
  21. ut nulla posset ratione explerier umquam,
  22. partim quod taetro quasi conspurcare sapore
  23. omnia cernebat, quae cumque receperat, intus.
  24. veridicis igitur purgavit pectora dictis
  25. et finem statuit cuppedinis atque timoris
  26. exposuitque bonum summum, quo tendimus omnes,
  27. quid foret, atque viam monstravit, tramite parvo
  28. qua possemus ad id recto contendere cursu,
  29. quidve mali foret in rebus mortalibus passim,