De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. et recreaverunt vitam legesque rogarunt
  2. et primae dederunt solacia dulcia vitae,
  3. cum genuere virum tali cum corde repertum,
  4. omnia veridico qui quondam ex ore profudit;
  5. cuius et extincti propter divina reperta
  6. divolgata vetus iam ad caelum gloria fertur.
  7. nam cum vidit hic ad victum quae flagitat usus
  8. omnia iam ferme mortalibus esse parata
  9. et, pro quam possent, vitam consistere tutam,
  10. divitiis homines et honore et laude potentis
  11. affluere atque bona gnatorum excellere fama,
  12. nec minus esse domi cuiquam tamen anxia cordi,
  13. atque animi ingratis vitam vexare sine ulla
  14. pausa atque infestis cogi saevire querellis,
  15. intellegit ibi vitium vas efficere ipsum
  16. omniaque illius vitio corrumpier intus,
  17. quae conlata foris et commoda cumque venirent;
  18. partim quod fluxum pertusumque esse videbat,
  19. ut nulla posset ratione explerier umquam,
  20. partim quod taetro quasi conspurcare sapore
  21. omnia cernebat, quae cumque receperat, intus.
  22. veridicis igitur purgavit pectora dictis
  23. et finem statuit cuppedinis atque timoris
  24. exposuitque bonum summum, quo tendimus omnes,
  25. quid foret, atque viam monstravit, tramite parvo
  26. qua possemus ad id recto contendere cursu,
  27. quidve mali foret in rebus mortalibus passim,
  28. quod fieret naturali varieque volaret
  29. seu casu seu vi, quod sic natura parasset,
  30. et quibus e portis occurri cuique deceret,
  31. et genus humanum frustra plerumque probavit
  32. volvere curarum tristis in pectore fluctus.
  33. nam vel uti pueri trepidant atque omnia caecis
  34. in tenebris metuunt, sic nos in luce timemus
  35. inter dum, nihilo quae sunt metuenda magis quam
  36. quae pueri in tenebris pavitant finguntque futura.
  37. hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
  38. non radii solis nec lucida tela diei
  39. discutiant, sed naturae species ratioque.
  40. quo magis inceptum pergam pertexere dictis.
  41. Et quoniam docui mundi mortalia templa
  42. esse et nativo consistere corpore caelum,
  43. et quae cumque in eo fiunt fierique necessest
  44. pleraque dissolui, qui restant percipe porro,
  45. quandoquidem semel insignem conscendere currum
  46. ---
  47. tu mihi supremae praescripta ad candida callis
  48. currenti spatium praemonstra, callida musa
  49. Calliope, requies hominum divomque voluptas,
  50. te duce ut insigni capiam cum laude coronam.
  51. ---
  52. ventorum existant, placentur ut omnia rursum
  53. ---
  54. quae fuerint, sint placato conversa furore.
  55. cetera quae fieri in terris caeloque tuentur
  56. mortales, pavidis cum pendent mentibus saepe
  57. et faciunt animos humilis formidine divom
  58. depressosque premunt ad terram propterea quod
  59. ignorantia causarum conferre deorum
  60. cogit ad imperium res et concedere regnum.
  61. quorum operum causas nulla ratione videre
  62. possunt ac fieri divino numine rentur.
  63. nam bene qui didicere deos securum agere aevom,
  64. si tamen interea mirantur qua ratione
  65. quaeque geri possint, praesertim rebus in illis
  66. quae supera caput aetheriis cernuntur in oris,
  67. rursus in antiquas referuntur religionis
  68. et dominos acris adsciscunt, omnia posse
  69. quos miseri credunt, ignari quid queat esse,
  70. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  71. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens;
  72. quo magis errantes caeca ratione feruntur.
  73. quae nisi respuis ex animo longeque remittis
  74. dis indigna putare alienaque pacis eorum,
  75. delibata deum per te tibi numina sancta
  76. saepe oberunt; non quo violari summa deum vis
  77. possit, ut ex ira poenas petere inbibat acris,
  78. sed quia tute tibi placida cum pace quietos
  79. constitues magnos irarum volvere fluctus,
  80. nec delubra deum placido cum pectore adibis,
  81. nec de corpore quae sancto simulacra feruntur
  82. in mentes hominum divinae nuntia formae,
  83. suscipere haec animi tranquilla pace valebis.
  84. inde videre licet qualis iam vita sequatur.
  85. quam quidem ut a nobis ratio verissima longe
  86. reiciat, quamquam sunt a me multa profecta,
  87. multa tamen restant et sunt ornanda politis
  88. versibus; est ratio caeliQUE ignisque tenenda,
  89. sunt tempestates et fulmina clara canenda,
  90. quid faciant et qua de causa cumque ferantur;
  91. ne trepides caeli divisis partibus amens,
  92. unde volans ignis pervenerit aut in utram se
  93. verterit hinc partim, quo pacto per loca saepta
  94. insinuarit, et hinc dominatus ut extulerit se.
  95. quorum operum causas nulla ratione videre
  96. possunt ac fieri divino numine rentur.
  97. Principio tonitru quatiuntur caerula caeli
  98. propterea quia concurrunt sublime volantes
  99. aetheriae nubes contra pugnantibus ventis.
  100. nec fit enim sonitus caeli de parte serena,
  101. verum ubi cumque magis denso sunt agmine nubes,
  102. tam magis hinc magno fremitus fit murmure saepe.
  103. praeterea neque tam condenso corpore nubes
  104. esse queunt quam sunt lapides ac ligna, neque autem
  105. tam tenues quam sunt nebulae fumique volantes;
  106. nam cadere aut bruto deberent pondere pressae
  107. ut lapides, aut ut fumus constare nequirent
  108. nec cohibere nives gelidas et grandinis imbris.
  109. Dant etiam sonitum patuli super aequora mundi,
  110. carbasus ut quondam magnis intenta theatris