De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. insilia ac fusi, radii, scapique sonantes.
  2. et facere ante viros lanam natura
  3. quam muliebre genus; nam longe praestat in arte
  4. et sollertius est multo genus omne virile;
  5. agricolae donec vitio vertere severi,
  6. ut muliebribus id manibus concedere vellent
  7. atque ipsi pariter durum sufferre laborem
  8. atque opere in duro durarent membra manusque.
  9. At specimen sationis et insitionis origo
  10. ipsa fuit rerum primum natura creatrix,
  11. arboribus quoniam bacae glandesque caducae
  12. tempestiva dabant pullorum examina supter;
  13. unde etiam libitumst stirpis committere ramis
  14. et nova defodere in terram virgulta per agros.
  15. inde aliam atque aliam culturam dulcis agelli
  16. temptabant fructusque feros mansuescere terra
  17. cernebant indulgendo blandeque colendo.
  18. inque dies magis in montem succedere silvas
  19. cogebant infraque locum concedere cultis,
  20. prata lacus rivos segetes vinetaque laeta
  21. collibus et campis ut haberent, atque olearum
  22. caerula distinguens inter plaga currere posset
  23. per tumulos et convallis camposque profusa;
  24. ut nunc esse vides vario distincta lepore
  25. omnia, quae pomis intersita dulcibus ornant
  26. arbustisque tenent felicibus opsita circum.
  27. At liquidas avium voces imitarier ore
  28. ante fuit multo quam levia carmina cantu
  29. concelebrare homines possent aurisque iuvare.
  30. et zephyri cava per calamorum sibila primum
  31. agrestis docuere cavas inflare cicutas.
  32. inde minutatim dulcis didicere querellas,
  33. tibia quas fundit digitis pulsata canentum,
  34. avia per nemora ac silvas saltusque reperta,
  35. per loca pastorum deserta atque otia dia.
  36. sic unum quicquid paulatim protrahit aetas
  37. in medium ratioque in luminis eruit oras.
  38. haec animos ollis mulcebant atque iuvabant
  39. cum satiate cibi; nam tum sunt omnia cordi.
  40. saepe itaque inter se prostrati in gramine molli
  41. propter aquae rivom sub ramis arboris altae.
  42. non magnis opibus iucunde corpora habebant,
  43. praesertim cum tempestas ridebat et anni
  44. tempora pingebant viridantis floribus herbas.
  45. tum ioca, tum sermo, tum dulces esse cachinni
  46. consuerant; agrestis enim tum musa vigebat.
  47. tum caput atque umeros plexis redimire coronis
  48. floribus et foliis lascivia laeta movebat,
  49. atque extra numerum procedere membra moventes
  50. duriter et duro terram pede pellere matrem;
  51. unde oriebantur risus dulcesque cachinni,
  52. omnia quod nova tum magis haec et mira vigebant.
  53. et vigilantibus hinc aderant solacia somno
  54. ducere multimodis voces et flectere cantus
  55. et supera calamos unco percurrere labro;
  56. unde etiam vigiles nunc haec accepta tuentur.
  57. et numerum servare genus didicere, neque hilo
  58. maiore interea capiunt dulcedine fructum
  59. quam silvestre genus capiebat terrigenarum.
  60. nam quod adest praesto, nisi quid cognovimus ante
  61. suavius, in primis placet et pollere videtur,
  62. posteriorque fere melior res illa reperta
  63. perdit et immutat sensus ad pristina quaeque.
  64. sic odium coepit glandis, sic illa relicta
  65. strata cubilia sunt herbis et frondibus aucta.
  66. pellis item cecidit vestis contempta ferina;
  67. quam reor invidia tali tunc esse repertam,
  68. ut letum insidiis qui gessit primus obiret,
  69. et tamen inter eos distractam sanguine multo
  70. disperiise neque in fructum convertere quisse.
  71. tunc igitur pelles, nunc aurum et purpura curis
  72. exercent hominum vitam belloque fatigant;
  73. quo magis in nobis, ut opinor, culpa resedit.
  74. frigus enim nudos sine pellibus excruciabat
  75. terrigenas; at nos nil laedit veste carere
  76. purpurea atque auro signisque ingentibus apta,
  77. dum plebeia tamen sit, quae defendere possit.
  78. Ergo hominum genus in cassum frustraque laborat
  79. semper et in curis consumit inanibus aevom,
  80. ni mirum quia non cognovit quae sit habendi
  81. finis et omnino quoad crescat vera voluptas;
  82. idque minutatim vitam provexit in altum
  83. et belli magnos commovit funditus aestus.
  84. at vigiles mundi magnum versatile templum
  85. sol et luna suo lustrantes lumine circum
  86. perdocuere homines annorum tempora verti
  87. et certa ratione geri rem atque ordine certo.
  88. Iam validis saepti degebant turribus aevom,
  89. et divisa colebatur discretaque tellus,
  90. tum mare velivolis florebat navibus ponti,
  91. auxilia ac socios iam pacto foedere habebant,
  92. carminibus cum res gestas coepere
  93. tradere; nec multo prius sunt elementa reperta.
  94. propterea quid sit prius actum respicere aetas
  95. nostra nequit, nisi qua ratio vestigia monstrat.
  96. Navigia atque agri culturas moenia leges
  97. arma vias vestes et cetera de genere horum,
  98. praemia, delicias quoque vitae funditus omnis,
  99. carmina, picturas et daedala signa polita
  100. usus et impigrae simul experientia mentis
  101. paulatim docuit pedetemptim progredientis.
  102. sic unum quicquid paulatim protrahit aetas
  103. in medium ratioque in luminis erigit oras;
  104. namque alid ex alio clarescere corde videbant,
  105. artibus ad summum donec venere cacumen.
  1. Primae frugiparos fetus mortalibus aegris
  2. dididerunt quondam praeclaro nomine Athenae