De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. dat crepitum malos inter iactata trabesque,
  2. inter dum perscissa furit petulantibus auris
  3. et fragilis sonitus chartarum commeditatur;
  4. id quoque enim genus in tonitru cognoscere possis,
  5. aut ubi suspensam vestem chartasque volantis
  6. verberibus venti versant planguntque per auras.
  7. fit quoque enim inter dum ut non tam concurrere nubes
  8. frontibus adversis possint quam de latere ire
  9. diverso motu radentes corpora tractim,
  10. aridus unde auris terget sonus ille diuque
  11. ducitur, exierunt donec regionibus artis.
  12. Hoc etiam pacto tonitru concussa videntur
  13. omnia saepe gravi tremere et divolsa repente
  14. maxima dissiluisse capacis moenia mundi,
  15. cum subito validi venti conlecta procella
  16. nubibus intorsit sese conclusaque ibidem
  17. turbine versanti magis ac magis undique nubem
  18. cogit uti fiat spisso cava corpore circum,
  19. post ubi conminuit vis eius et impetus acer,
  20. tum perterricrepo sonitu dat scissa fragorem.
  21. nec mirum, cum plena animae vensicula parva
  22. saepe haud dat parvum sonitum displosa repente.
  23. Est etiam ratio, cum venti nubila perflant,
  24. ut sonitus faciant; etenim ramosa videmus
  25. nubila saepe modis multis atque aspera ferri;
  26. scilicet ut, crebram silvam cum flamina cauri
  27. perflant, dant sonitum frondes ramique fragorem.
  28. Fit quoque ut inter dum validi vis incita venti
  29. perscindat nubem perfringens impete recto;
  30. nam quid possit ibi flatus manifesta docet res,
  31. hic, ubi lenior est, in terra cum tamen alta
  32. arbusta evolvens radicibus haurit ab imis.
  33. sunt etiam fluctus per nubila, qui quasi murmur
  34. dant in frangendo graviter; quod item fit in altis
  35. fluminibus magnoque mari, cum frangitur aestus.
  36. Fit quoque, ubi e nubi in nubem vis incidit ardens
  37. fulminis; haec multo si forte umore recepit
  38. ignem, continuo magno clamore trucidat;
  39. ut calidis candens ferrum e fornacibus olim
  40. stridit, ubi in gelidum propter demersimus imbrem.
  41. Aridior porro si nubes accipit ignem,
  42. uritur ingenti sonitu succensa repente,
  43. lauricomos ut si per montis flamma vagetur
  44. turbine ventorum comburens impete magno;
  45. nec res ulla magis quam Phoebi Delphica laurus
  46. terribili sonitu flamma crepitante crematur.
  47. Denique saepe geli multus fragor atque ruina
  48. grandinis in magnis sonitum dat nubibus alte;
  49. ventus enim cum confercit, franguntur in artum
  50. concreti montes nimborum et grandine mixti.
  51. Fulgit item, nubes ignis cum semina multa
  52. excussere suo concursu, ceu lapidem si
  53. percutiat lapis aut ferrum; nam tum quoque lumen
  54. exilit et claras scintillas dissipat ignis.
  55. sed tonitrum fit uti post auribus accipiamus,
  56. fulgere quam cernant oculi, quia semper ad auris
  57. tardius adveniunt quam visum quae moveant res.
  58. id licet hinc etiam cognoscere: caedere si quem
  59. ancipiti videas ferro procul arboris auctum,
  60. ante fit ut cernas ictum quam plaga per auris
  61. det sonitum; sic fulgorem quoque cernimus ante
  62. quam tonitrum accipimus, pariter qui mittitur igni
  63. e simili causa, concursu natus eodem.
  64. Hoc etiam pacto volucri loca lumine tingunt
  65. nubes et tremulo tempestas impete fulgit.
  66. ventus ubi invasit nubem et versatus ibidem
  67. fecit ut ante cavam docui spissescere nubem,
  68. mobilitate sua fervescit; ut omnia motu
  69. percalefacta vides ardescere, plumbea vero
  70. glans etiam longo cursu volvenda liquescit.
  71. ergo fervidus hic nubem cum perscidit atram,
  72. dissipat ardoris quasi per vim expressa repente
  73. semina, quae faciunt nictantia fulgura flammae;
  74. inde sonus sequitur, qui tardius adlicit auris
  75. quam quae perveniunt oculorum ad lumina nostra.
  76. scilicet hoc densis fit nubibus et simul alte
  77. extructis aliis alias super impete miro.
  78. ne tibi sit frudi quod nos inferne videmus
  79. quam sint lata magis quam sursum extructa quid extent.
  80. contemplator enim, cum montibus adsimulata
  81. nubila portabunt venti transversa per auras,
  82. aut ubi per magnos montis cumulata videbis
  83. insuper esse aliis alia atque urguere superna
  84. in statione locata sepultis undique ventis;
  85. tum poteris magnas moles cognoscere eorum
  86. speluncasque vel ut saxis pendentibus structas
  87. cernere, quas venti cum tempestate coorta
  88. conplerunt, magno indignantur murmure clausi
  89. nubibus in caveisque ferarum more minantur,
  90. nunc hinc nunc illinc fremitus per nubila mittunt,
  91. quaerentesque viam circum versantur et ignis
  92. semina convolvunt e nubibus atque ita cogunt
  93. multa rotantque cavis flammam fornacibus intus,
  94. donec divolsa fulserunt nube corusci.
  95. Hac etiam fit uti de causa mobilis ille
  96. devolet in terram liquidi color aureus ignis,
  97. semina quod nubes ipsas permulta necessust
  98. ignis habere; etenim cum sunt umore sine ullo,
  99. flammeus est plerumque colos et splendidus ollis.
  100. quippe etenim solis de lumine multa necessest
  101. concipere, ut merito rubeant ignesque profundant.
  102. hasce igitur cum ventus agens contrusit in unum
  103. compressitque locum cogens, expressa profundunt
  104. semina, quae faciunt flammae fulgere colores.
  105. Fulgit item, cum rarescunt quoque nubila caeli;
  106. nam cum ventus eas leviter diducit euntis
  107. dissoluitque, cadant ingratius illa necessest