De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. corporibus, cui nil omnino obsistere possit.
  2. transit enim validum fulmen per saepta domorum
  3. clamor ut ac voces, transit per saxa, per aera
  4. et liquidum puncto facit aes in tempore et aurum.
  5. curat item vasis integris vina repente
  6. diffugiant, quia ni mirum facile omnia circum
  7. conlaxat rareque facit lateramina vasis
  8. adveniens calor eius et insinuatus in ipsum
  9. mobiliter soluens differt primordia vini.
  10. quod solis vapor aetatem non posse videtur
  11. efficere usque adeo pollens fervore corusco.
  12. tanto mobilior vis et dominantior haec est.
  13. Nunc ea quo pacto gignantur et impete tanto
  14. fiant ut possint ictu discludere turris,
  15. disturbare domos, avellere tigna trabesque
  16. et monimenta virum commoliri atque ciere,
  17. exanimare homines, pecudes prosternere passim,
  18. cetera de genere hoc qua vi facere omnia possint,
  19. expediam neque te in promissis plura morabor.
  20. Fulmina gignier e crassis alteque putandumst
  21. nubibus extructis; nam caelo nulla sereno
  22. nec leviter densis mittuntur nubibus umquam.
  23. nam dubio procul hoc fieri manifesta docet res;
  24. quod tunc per totum concrescunt nubes,
  25. undique uti tenebras omnis Acherunta reamur
  26. liquisse et magnas caeli complesse cavernas,
  27. adeo tetra nimborum nocte coorta
  28. inpendent atrae formidinis ora superne,
  29. cum commoliri tempestas fulmina coeptat.
  30. praeterea persaepe niger quoque per mare nimbus,
  31. ut picis e caelo demissum flumen, in undas
  32. sic cadit effertus tenebris procul et trahit atram
  33. fulminibus gravidam tempestatem atque procellis,
  34. ignibus ac ventis cum primis ipse repletus,
  35. in terra quoque ut horrescant ac tecta requirant.
  36. sic igitur supera nostrum caput esse putandumst
  37. tempestatem altam; neque enim caligine tanta
  38. obruerent terras, nisi inaedificata superne
  39. multa forent multis exempto nubila sole;
  40. nec tanto possent venientes opprimere imbri,
  41. flumina abundare ut facerent camposque natare,
  42. si non extructis foret alte nubibus aether.
  43. hic igitur ventis atque ignibus omnia plena
  44. sunt; ideo passim fremitus et fulgura fiunt.
  45. quippe etenim supra docui permulta vaporis
  46. semina habere cavas nubes et multa necessest
  47. concipere ex solis radiis ardoreque eorum.
  48. hoc ubi ventus eas idem qui cogit in unum
  49. forte locum quemvis, expressit multa vaporis
  50. semina seque simul cum eo commiscuit igni,
  51. insinuatus ibi vortex versatur in arto
  52. et calidis acuit fulmen fornacibus intus;
  53. nam duplici ratione accenditur: ipse sua cum