De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nam duplici ratione accenditur: ipse sua cum
  2. mobilitate calescit et e contagibus ignis.
  3. inde ubi percaluit venti vis et gravis ignis
  4. impetus incessit, maturum tum quasi fulmen
  5. perscindit subito nubem ferturque coruscis
  6. omnia luminibus lustrans loca percitus ardor.
  7. quem gravis insequitur sonitus, displosa repente
  8. opprimere ut caeli videantur templa superne.
  9. inde tremor terras graviter pertemptat et altum
  10. murmura percurrunt caelum; nam tota fere tum
  11. tempestas concussa tremit fremitusque moventur.
  12. quo de concussu sequitur gravis imber et uber,
  13. omnis uti videatur in imbrem vertier aether
  14. atque ita praecipitans ad diluviem revocare;
  15. tantus discidio nubis ventique procella
  16. mittitur, ardenti sonitus cum provolat ictu.
  17. Est etiam cum vis extrinsecus incita venti
  18. incidit in validam maturo culmine nubem;
  19. quam cum perscidit, extemplo cadit igneus ille
  20. vertex, quem patrio vocitamus nomine fulmen.
  21. hoc fit idem in partis alias, quo cumque tulit vis.
  22. Fit quoque ut inter dum venti vis missa sine igni
  23. igniscat tamen in spatio longoque meatu,
  24. dum venit amittens in cursu corpora quaedam
  25. grandia, quae nequeunt pariter penetrare per auras,
  26. atque alia ex ipso conradens portat
  27. parvola, quae faciunt ignem commixta volando;
  28. non alia longe ratione ac plumbea saepe
  29. fervida fit glans in cursu, cum multa rigoris
  30. corpora dimittens ignem concepit in auris.
  31. Fit quoque ut ipsius plagae vis excitet ignem,
  32. frigida cum venti pepulit vis missa sine igni,
  33. ni mirum quia, cum vehementi perculit ictu,
  34. confluere ex ipso possunt elementa vaporis
  35. et simul ex illa quae tum res excipit ictum;
  36. ut, lapidem ferro cum caedimus, evolat ignis,
  37. nec, quod frigida vis ferrist, hoc setius illi
  38. semina concurrunt calidi fulgoris ad ictum.
  39. sic igitur quoque res accendi fulmine debet,
  40. opportuna fuit si forte et idonea flammis.
  41. nec temere omnino plane vis frigida venti
  42. esse potest, ea quae tanta vi missa supernest,