De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quin, prius in cursu si non accenditur igni,
  2. at tepefacta tamen veniat commixta calore.
  3. Mobilitas autem fit fulminis et gravis ictus
  4. et celeri ferme percurrunt fulmina lapsu,
  5. nubibus ipsa quod omnino prius incita se vis
  6. colligit et magnum conamen sumit eundi,
  7. inde ubi non potuit nubes capere inpetis auctum,
  8. exprimitur vis atque ideo volat impete miro,
  9. ut validis quae de tormentis missa feruntur.
  10. Adde quod e parvis et levibus est elementis,
  11. nec facilest tali naturae obsistere quicquam;
  12. inter enim fugit ac penetrat per rara viarum,
  13. non igitur multis offensibus in remorando
  14. haesitat, hanc ob rem celeri volat impete labens.
  15. Deinde, quod omnino natura pondera deorsum
  16. omnia nituntur, cum plagast addita vero,
  17. mobilitas duplicatur et impetus ille gravescit,
  18. ut vehementius et citius quae cumque morantur
  19. obvia discutiat plagis itinerque sequatur.
  20. Denique quod longo venit impete, sumere debet
  21. mobilitatem etiam atque etiam, quae crescit eundo
  22. et validas auget viris et roborat ictum;
  23. nam facit ut quae sint illius semina cumque
  24. e regione locum quasi in unum cuncta ferantur,
  25. omnia coniciens in eum volventia cursum.
  26. Forsitan ex ipso veniens trahat quaedam
  27. corpora, quae plagis incendunt mobilitatem.
  28. incolumisque venit per res atque integra transit
  29. multa, foraminibus liquidus quia transviat ignis.
  30. multaque perfringit, cum corpora fulminis ipsa
  31. corporibus rerum inciderunt, qua texta tenentur.
  32. dissoluit porro facile aes aurumque repente
  33. conferve facit, e parvis quia facta minute
  34. corporibus vis est et levibus ex elementis,
  35. quae facile insinuantur et insinuata repente
  36. dissoluont nodos omnis et vincla relaxant.
  37. Autumnoque magis stellis fulgentibus alta
  38. concutitur caeli domus undique totaque tellus,
  39. et cum tempora se veris florentia pandunt.
  40. frigore enim desunt ignes ventique calore
  41. deficiunt neque sunt tam denso corpore nubes.
  42. interutrasque igitur cum caeli tempora constant,