De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. efficere usque adeo pollens fervore corusco.
  2. tanto mobilior vis et dominantior haec est.
  3. Nunc ea quo pacto gignantur et impete tanto
  4. fiant ut possint ictu discludere turris,
  5. disturbare domos, avellere tigna trabesque
  6. et monimenta virum commoliri atque ciere,
  7. exanimare homines, pecudes prosternere passim,
  8. cetera de genere hoc qua vi facere omnia possint,
  9. expediam neque te in promissis plura morabor.
  10. Fulmina gignier e crassis alteque putandumst
  11. nubibus extructis; nam caelo nulla sereno
  12. nec leviter densis mittuntur nubibus umquam.
  13. nam dubio procul hoc fieri manifesta docet res;
  14. quod tunc per totum concrescunt nubes,
  15. undique uti tenebras omnis Acherunta reamur
  16. liquisse et magnas caeli complesse cavernas,
  17. adeo tetra nimborum nocte coorta
  18. inpendent atrae formidinis ora superne,
  19. cum commoliri tempestas fulmina coeptat.
  20. praeterea persaepe niger quoque per mare nimbus,
  21. ut picis e caelo demissum flumen, in undas
  22. sic cadit effertus tenebris procul et trahit atram
  23. fulminibus gravidam tempestatem atque procellis,
  24. ignibus ac ventis cum primis ipse repletus,
  25. in terra quoque ut horrescant ac tecta requirant.
  26. sic igitur supera nostrum caput esse putandumst
  27. tempestatem altam; neque enim caligine tanta
  28. obruerent terras, nisi inaedificata superne
  29. multa forent multis exempto nubila sole;
  30. nec tanto possent venientes opprimere imbri,
  31. flumina abundare ut facerent camposque natare,
  32. si non extructis foret alte nubibus aether.
  33. hic igitur ventis atque ignibus omnia plena
  34. sunt; ideo passim fremitus et fulgura fiunt.
  35. quippe etenim supra docui permulta vaporis
  36. semina habere cavas nubes et multa necessest
  37. concipere ex solis radiis ardoreque eorum.
  38. hoc ubi ventus eas idem qui cogit in unum
  39. forte locum quemvis, expressit multa vaporis
  40. semina seque simul cum eo commiscuit igni,
  41. insinuatus ibi vortex versatur in arto
  42. et calidis acuit fulmen fornacibus intus;