De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. Quod superest, quali natura praedita constent
  2. fulmina, declarant ictus et inusta vaporis
  3. signa notaeque gravis halantis sulpuris auras;
  4. ignis enim sunt haec non venti signa neque imbris.
  5. praeterea saepe accendunt quoque tecta domorum
  6. et celeri flamma dominantur in aedibus ipsis.
  7. hunc tibi subtilem cum primis ignibus ignem
  8. constituit natura minutis mobilibusque
  9. corporibus, cui nil omnino obsistere possit.
  10. transit enim validum fulmen per saepta domorum
  11. clamor ut ac voces, transit per saxa, per aera
  12. et liquidum puncto facit aes in tempore et aurum.
  13. curat item vasis integris vina repente
  14. diffugiant, quia ni mirum facile omnia circum
  15. conlaxat rareque facit lateramina vasis
  16. adveniens calor eius et insinuatus in ipsum
  17. mobiliter soluens differt primordia vini.
  18. quod solis vapor aetatem non posse videtur
  19. efficere usque adeo pollens fervore corusco.
  20. tanto mobilior vis et dominantior haec est.
  21. Nunc ea quo pacto gignantur et impete tanto
  22. fiant ut possint ictu discludere turris,
  23. disturbare domos, avellere tigna trabesque
  24. et monimenta virum commoliri atque ciere,
  25. exanimare homines, pecudes prosternere passim,
  26. cetera de genere hoc qua vi facere omnia possint,
  27. expediam neque te in promissis plura morabor.
  28. Fulmina gignier e crassis alteque putandumst
  29. nubibus extructis; nam caelo nulla sereno
  30. nec leviter densis mittuntur nubibus umquam.
  31. nam dubio procul hoc fieri manifesta docet res;
  32. quod tunc per totum concrescunt nubes,
  33. undique uti tenebras omnis Acherunta reamur
  34. liquisse et magnas caeli complesse cavernas,
  35. adeo tetra nimborum nocte coorta
  36. inpendent atrae formidinis ora superne,
  37. cum commoliri tempestas fulmina coeptat.
  38. praeterea persaepe niger quoque per mare nimbus,
  39. ut picis e caelo demissum flumen, in undas
  40. sic cadit effertus tenebris procul et trahit atram
  41. fulminibus gravidam tempestatem atque procellis,
  42. ignibus ac ventis cum primis ipse repletus,
  43. in terra quoque ut horrescant ac tecta requirant.
  44. sic igitur supera nostrum caput esse putandumst
  45. tempestatem altam; neque enim caligine tanta
  46. obruerent terras, nisi inaedificata superne
  47. multa forent multis exempto nubila sole;
  48. nec tanto possent venientes opprimere imbri,
  49. flumina abundare ut facerent camposque natare,
  50. si non extructis foret alte nubibus aether.
  51. hic igitur ventis atque ignibus omnia plena
  52. sunt; ideo passim fremitus et fulgura fiunt.
  53. quippe etenim supra docui permulta vaporis
  54. semina habere cavas nubes et multa necessest
  55. concipere ex solis radiis ardoreque eorum.
  56. hoc ubi ventus eas idem qui cogit in unum
  57. forte locum quemvis, expressit multa vaporis
  58. semina seque simul cum eo commiscuit igni,
  59. insinuatus ibi vortex versatur in arto
  60. et calidis acuit fulmen fornacibus intus;
  61. nam duplici ratione accenditur: ipse sua cum
  62. mobilitate calescit et e contagibus ignis.
  63. inde ubi percaluit venti vis et gravis ignis
  64. impetus incessit, maturum tum quasi fulmen
  65. perscindit subito nubem ferturque coruscis
  66. omnia luminibus lustrans loca percitus ardor.
  67. quem gravis insequitur sonitus, displosa repente
  68. opprimere ut caeli videantur templa superne.
  69. inde tremor terras graviter pertemptat et altum
  70. murmura percurrunt caelum; nam tota fere tum
  71. tempestas concussa tremit fremitusque moventur.
  72. quo de concussu sequitur gravis imber et uber,
  73. omnis uti videatur in imbrem vertier aether
  74. atque ita praecipitans ad diluviem revocare;
  75. tantus discidio nubis ventique procella
  76. mittitur, ardenti sonitus cum provolat ictu.
  77. Est etiam cum vis extrinsecus incita venti
  78. incidit in validam maturo culmine nubem;
  79. quam cum perscidit, extemplo cadit igneus ille
  80. vertex, quem patrio vocitamus nomine fulmen.
  81. hoc fit idem in partis alias, quo cumque tulit vis.
  82. Fit quoque ut inter dum venti vis missa sine igni
  83. igniscat tamen in spatio longoque meatu,
  84. dum venit amittens in cursu corpora quaedam
  85. grandia, quae nequeunt pariter penetrare per auras,
  86. atque alia ex ipso conradens portat
  87. parvola, quae faciunt ignem commixta volando;
  88. non alia longe ratione ac plumbea saepe
  89. fervida fit glans in cursu, cum multa rigoris