De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nec mirum, cum plena animae vensicula parva
  2. saepe haud dat parvum sonitum displosa repente.
  3. Est etiam ratio, cum venti nubila perflant,
  4. ut sonitus faciant; etenim ramosa videmus
  5. nubila saepe modis multis atque aspera ferri;
  6. scilicet ut, crebram silvam cum flamina cauri
  7. perflant, dant sonitum frondes ramique fragorem.
  8. Fit quoque ut inter dum validi vis incita venti
  9. perscindat nubem perfringens impete recto;
  10. nam quid possit ibi flatus manifesta docet res,
  11. hic, ubi lenior est, in terra cum tamen alta
  12. arbusta evolvens radicibus haurit ab imis.
  13. sunt etiam fluctus per nubila, qui quasi murmur
  14. dant in frangendo graviter; quod item fit in altis
  15. fluminibus magnoque mari, cum frangitur aestus.
  16. Fit quoque, ubi e nubi in nubem vis incidit ardens
  17. fulminis; haec multo si forte umore recepit
  18. ignem, continuo magno clamore trucidat;
  19. ut calidis candens ferrum e fornacibus olim
  20. stridit, ubi in gelidum propter demersimus imbrem.
  21. Aridior porro si nubes accipit ignem,
  22. uritur ingenti sonitu succensa repente,
  23. lauricomos ut si per montis flamma vagetur
  24. turbine ventorum comburens impete magno;
  25. nec res ulla magis quam Phoebi Delphica laurus
  26. terribili sonitu flamma crepitante crematur.
  27. Denique saepe geli multus fragor atque ruina
  28. grandinis in magnis sonitum dat nubibus alte;
  29. ventus enim cum confercit, franguntur in artum
  30. concreti montes nimborum et grandine mixti.
  31. Fulgit item, nubes ignis cum semina multa
  32. excussere suo concursu, ceu lapidem si
  33. percutiat lapis aut ferrum; nam tum quoque lumen
  34. exilit et claras scintillas dissipat ignis.
  35. sed tonitrum fit uti post auribus accipiamus,
  36. fulgere quam cernant oculi, quia semper ad auris
  37. tardius adveniunt quam visum quae moveant res.
  38. id licet hinc etiam cognoscere: caedere si quem
  39. ancipiti videas ferro procul arboris auctum,
  40. ante fit ut cernas ictum quam plaga per auris
  41. det sonitum; sic fulgorem quoque cernimus ante
  42. quam tonitrum accipimus, pariter qui mittitur igni
  43. e simili causa, concursu natus eodem.
  44. Hoc etiam pacto volucri loca lumine tingunt
  45. nubes et tremulo tempestas impete fulgit.
  46. ventus ubi invasit nubem et versatus ibidem
  47. fecit ut ante cavam docui spissescere nubem,
  48. mobilitate sua fervescit; ut omnia motu
  49. percalefacta vides ardescere, plumbea vero
  50. glans etiam longo cursu volvenda liquescit.
  51. ergo fervidus hic nubem cum perscidit atram,
  52. dissipat ardoris quasi per vim expressa repente
  53. semina, quae faciunt nictantia fulgura flammae;
  54. inde sonus sequitur, qui tardius adlicit auris
  55. quam quae perveniunt oculorum ad lumina nostra.
  56. scilicet hoc densis fit nubibus et simul alte
  57. extructis aliis alias super impete miro.
  58. ne tibi sit frudi quod nos inferne videmus
  59. quam sint lata magis quam sursum extructa quid extent.
  60. contemplator enim, cum montibus adsimulata
  61. nubila portabunt venti transversa per auras,
  62. aut ubi per magnos montis cumulata videbis
  63. insuper esse aliis alia atque urguere superna
  64. in statione locata sepultis undique ventis;
  65. tum poteris magnas moles cognoscere eorum
  66. speluncasque vel ut saxis pendentibus structas
  67. cernere, quas venti cum tempestate coorta
  68. conplerunt, magno indignantur murmure clausi
  69. nubibus in caveisque ferarum more minantur,
  70. nunc hinc nunc illinc fremitus per nubila mittunt,
  71. quaerentesque viam circum versantur et ignis
  72. semina convolvunt e nubibus atque ita cogunt
  73. multa rotantque cavis flammam fornacibus intus,
  74. donec divolsa fulserunt nube corusci.
  75. Hac etiam fit uti de causa mobilis ille
  76. devolet in terram liquidi color aureus ignis,
  77. semina quod nubes ipsas permulta necessust
  78. ignis habere; etenim cum sunt umore sine ullo,
  79. flammeus est plerumque colos et splendidus ollis.
  80. quippe etenim solis de lumine multa necessest
  81. concipere, ut merito rubeant ignesque profundant.
  82. hasce igitur cum ventus agens contrusit in unum
  83. compressitque locum cogens, expressa profundunt
  84. semina, quae faciunt flammae fulgere colores.
  85. Fulgit item, cum rarescunt quoque nubila caeli;
  86. nam cum ventus eas leviter diducit euntis
  87. dissoluitque, cadant ingratius illa necessest
  88. semina quae faciunt fulgorem. tum sine taetro
  89. terrore atque sonis fulgit nulloque tumultu.