De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. corpora dimittens ignem concepit in auris.
  2. Fit quoque ut ipsius plagae vis excitet ignem,
  3. frigida cum venti pepulit vis missa sine igni,
  4. ni mirum quia, cum vehementi perculit ictu,
  5. confluere ex ipso possunt elementa vaporis
  6. et simul ex illa quae tum res excipit ictum;
  7. ut, lapidem ferro cum caedimus, evolat ignis,
  8. nec, quod frigida vis ferrist, hoc setius illi
  9. semina concurrunt calidi fulgoris ad ictum.
  10. sic igitur quoque res accendi fulmine debet,
  11. opportuna fuit si forte et idonea flammis.
  12. nec temere omnino plane vis frigida venti
  13. esse potest, ea quae tanta vi missa supernest,
  14. quin, prius in cursu si non accenditur igni,
  15. at tepefacta tamen veniat commixta calore.
  16. Mobilitas autem fit fulminis et gravis ictus
  17. et celeri ferme percurrunt fulmina lapsu,
  18. nubibus ipsa quod omnino prius incita se vis
  19. colligit et magnum conamen sumit eundi,
  20. inde ubi non potuit nubes capere inpetis auctum,
  21. exprimitur vis atque ideo volat impete miro,
  22. ut validis quae de tormentis missa feruntur.
  23. Adde quod e parvis et levibus est elementis,
  24. nec facilest tali naturae obsistere quicquam;
  25. inter enim fugit ac penetrat per rara viarum,
  26. non igitur multis offensibus in remorando
  27. haesitat, hanc ob rem celeri volat impete labens.
  28. Deinde, quod omnino natura pondera deorsum
  29. omnia nituntur, cum plagast addita vero,
  30. mobilitas duplicatur et impetus ille gravescit,
  31. ut vehementius et citius quae cumque morantur
  32. obvia discutiat plagis itinerque sequatur.
  33. Denique quod longo venit impete, sumere debet
  34. mobilitatem etiam atque etiam, quae crescit eundo
  35. et validas auget viris et roborat ictum;
  36. nam facit ut quae sint illius semina cumque
  37. e regione locum quasi in unum cuncta ferantur,
  38. omnia coniciens in eum volventia cursum.
  39. Forsitan ex ipso veniens trahat quaedam
  40. corpora, quae plagis incendunt mobilitatem.
  41. incolumisque venit per res atque integra transit
  42. multa, foraminibus liquidus quia transviat ignis.
  43. multaque perfringit, cum corpora fulminis ipsa
  44. corporibus rerum inciderunt, qua texta tenentur.
  45. dissoluit porro facile aes aurumque repente
  46. conferve facit, e parvis quia facta minute
  47. corporibus vis est et levibus ex elementis,
  48. quae facile insinuantur et insinuata repente
  49. dissoluont nodos omnis et vincla relaxant.
  50. Autumnoque magis stellis fulgentibus alta
  51. concutitur caeli domus undique totaque tellus,
  52. et cum tempora se veris florentia pandunt.
  53. frigore enim desunt ignes ventique calore
  54. deficiunt neque sunt tam denso corpore nubes.
  55. interutrasque igitur cum caeli tempora constant,
  56. tum variae causae concurrunt fulminis omnes.
  57. nam fretus ipse anni permiscet frigus ad aestum.
  58. quorum utrumque opus est fabricanda ad fulmina nubi,
  59. ut discordia sit rerum magnoque tumultu
  60. ignibus et ventis furibundus fluctuet .
  61. prima caloris enim pars est postrema rigoris;
  62. tempus id est vernum; quare pugnare necessest
  63. dissimilis res inter se turbareque mixtas.
  64. et calor extremus primo cum frigore mixtus
  65. volvitur, autumni quod fertur nomine tempus,
  66. hic quoque confligunt hiemes aestatibus acres.
  67. propterea freta sunt haec anni nominitanda,
  68. nec mirumst, in eo si tempore plurima fiunt
  69. fulmina tempestasque cietur turbida caelo,
  70. ancipiti quoniam bello turbatur utrimque,
  71. hinc flammis, illinc ventis umoreque mixto.
  72. Hoc est igniferi naturam fulminis ipsam
  73. perspicere et qua vi faciat rem quamque videre,
  74. non Tyrrhena retro volventem carmina frustra
  75. indicia occultae divum perquirere mentis,
  76. unde volans ignis pervenerit aut in utram se
  77. verterit hinc partim, quo pacto per loca saepta
  78. insinuarit, et hinc dominatus ut extulerit se,
  79. quidve nocere queat de caelo fulminis ictus.
  80. quod si Iuppiter atque alii fulgentia divi
  81. terrifico quatiunt sonitu caelestia templa
  82. et iaciunt ignem quo cuiquest cumque voluntas,
  83. cur quibus incautum scelus aversabile cumquest
  84. non faciunt icti flammas ut fulguris halent
  85. pectore perfixo, documen mortalibus acre,
  86. et potius nulla sibi turpi conscius in re
  87. volvitur in flammis innoxius inque peditur
  88. turbine caelesti subito correptus et igni?
  89. cur etiam loca sola petunt frustraque laborant?