De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. semina, quae faciunt flammae fulgere colores.
  2. Fulgit item, cum rarescunt quoque nubila caeli;
  3. nam cum ventus eas leviter diducit euntis
  4. dissoluitque, cadant ingratius illa necessest
  5. semina quae faciunt fulgorem. tum sine taetro
  6. terrore atque sonis fulgit nulloque tumultu.
  7. Quod superest, quali natura praedita constent
  8. fulmina, declarant ictus et inusta vaporis
  9. signa notaeque gravis halantis sulpuris auras;
  10. ignis enim sunt haec non venti signa neque imbris.
  11. praeterea saepe accendunt quoque tecta domorum
  12. et celeri flamma dominantur in aedibus ipsis.
  13. hunc tibi subtilem cum primis ignibus ignem
  14. constituit natura minutis mobilibusque
  15. corporibus, cui nil omnino obsistere possit.
  16. transit enim validum fulmen per saepta domorum
  17. clamor ut ac voces, transit per saxa, per aera
  18. et liquidum puncto facit aes in tempore et aurum.
  19. curat item vasis integris vina repente
  20. diffugiant, quia ni mirum facile omnia circum
  21. conlaxat rareque facit lateramina vasis
  22. adveniens calor eius et insinuatus in ipsum
  23. mobiliter soluens differt primordia vini.
  24. quod solis vapor aetatem non posse videtur
  25. efficere usque adeo pollens fervore corusco.
  26. tanto mobilior vis et dominantior haec est.
  27. Nunc ea quo pacto gignantur et impete tanto
  28. fiant ut possint ictu discludere turris,
  29. disturbare domos, avellere tigna trabesque
  30. et monimenta virum commoliri atque ciere,
  31. exanimare homines, pecudes prosternere passim,
  32. cetera de genere hoc qua vi facere omnia possint,
  33. expediam neque te in promissis plura morabor.
  34. Fulmina gignier e crassis alteque putandumst
  35. nubibus extructis; nam caelo nulla sereno
  36. nec leviter densis mittuntur nubibus umquam.
  37. nam dubio procul hoc fieri manifesta docet res;
  38. quod tunc per totum concrescunt nubes,
  39. undique uti tenebras omnis Acherunta reamur
  40. liquisse et magnas caeli complesse cavernas,
  41. adeo tetra nimborum nocte coorta
  42. inpendent atrae formidinis ora superne,
  43. cum commoliri tempestas fulmina coeptat.
  44. praeterea persaepe niger quoque per mare nimbus,
  45. ut picis e caelo demissum flumen, in undas
  46. sic cadit effertus tenebris procul et trahit atram
  47. fulminibus gravidam tempestatem atque procellis,
  48. ignibus ac ventis cum primis ipse repletus,
  49. in terra quoque ut horrescant ac tecta requirant.
  50. sic igitur supera nostrum caput esse putandumst
  51. tempestatem altam; neque enim caligine tanta
  52. obruerent terras, nisi inaedificata superne
  53. multa forent multis exempto nubila sole;
  54. nec tanto possent venientes opprimere imbri,
  55. flumina abundare ut facerent camposque natare,
  56. si non extructis foret alte nubibus aether.
  57. hic igitur ventis atque ignibus omnia plena
  58. sunt; ideo passim fremitus et fulgura fiunt.
  59. quippe etenim supra docui permulta vaporis
  60. semina habere cavas nubes et multa necessest
  61. concipere ex solis radiis ardoreque eorum.
  62. hoc ubi ventus eas idem qui cogit in unum
  63. forte locum quemvis, expressit multa vaporis
  64. semina seque simul cum eo commiscuit igni,
  65. insinuatus ibi vortex versatur in arto
  66. et calidis acuit fulmen fornacibus intus;
  67. nam duplici ratione accenditur: ipse sua cum
  68. mobilitate calescit et e contagibus ignis.
  69. inde ubi percaluit venti vis et gravis ignis
  70. impetus incessit, maturum tum quasi fulmen
  71. perscindit subito nubem ferturque coruscis
  72. omnia luminibus lustrans loca percitus ardor.
  73. quem gravis insequitur sonitus, displosa repente
  74. opprimere ut caeli videantur templa superne.
  75. inde tremor terras graviter pertemptat et altum
  76. murmura percurrunt caelum; nam tota fere tum
  77. tempestas concussa tremit fremitusque moventur.
  78. quo de concussu sequitur gravis imber et uber,
  79. omnis uti videatur in imbrem vertier aether
  80. atque ita praecipitans ad diluviem revocare;
  81. tantus discidio nubis ventique procella
  82. mittitur, ardenti sonitus cum provolat ictu.
  83. Est etiam cum vis extrinsecus incita venti
  84. incidit in validam maturo culmine nubem;
  85. quam cum perscidit, extemplo cadit igneus ille
  86. vertex, quem patrio vocitamus nomine fulmen.
  87. hoc fit idem in partis alias, quo cumque tulit vis.
  88. Fit quoque ut inter dum venti vis missa sine igni
  89. igniscat tamen in spatio longoque meatu,
  90. dum venit amittens in cursu corpora quaedam
  91. grandia, quae nequeunt pariter penetrare per auras,
  92. atque alia ex ipso conradens portat
  93. parvola, quae faciunt ignem commixta volando;
  94. non alia longe ratione ac plumbea saepe
  95. fervida fit glans in cursu, cum multa rigoris
  96. corpora dimittens ignem concepit in auris.
  97. Fit quoque ut ipsius plagae vis excitet ignem,
  98. frigida cum venti pepulit vis missa sine igni,
  99. ni mirum quia, cum vehementi perculit ictu,
  100. confluere ex ipso possunt elementa vaporis
  101. et simul ex illa quae tum res excipit ictum;
  102. ut, lapidem ferro cum caedimus, evolat ignis,
  103. nec, quod frigida vis ferrist, hoc setius illi
  104. semina concurrunt calidi fulgoris ad ictum.
  105. sic igitur quoque res accendi fulmine debet,
  106. opportuna fuit si forte et idonea flammis.
  107. nec temere omnino plane vis frigida venti
  108. esse potest, ea quae tanta vi missa supernest,
  109. quin, prius in cursu si non accenditur igni,
  110. at tepefacta tamen veniat commixta calore.
  111. Mobilitas autem fit fulminis et gravis ictus
  112. et celeri ferme percurrunt fulmina lapsu,
  113. nubibus ipsa quod omnino prius incita se vis
  114. colligit et magnum conamen sumit eundi,
  115. inde ubi non potuit nubes capere inpetis auctum,
  116. exprimitur vis atque ideo volat impete miro,
  117. ut validis quae de tormentis missa feruntur.
  118. Adde quod e parvis et levibus est elementis,
  119. nec facilest tali naturae obsistere quicquam;
  120. inter enim fugit ac penetrat per rara viarum,
  121. non igitur multis offensibus in remorando
  122. haesitat, hanc ob rem celeri volat impete labens.
  123. Deinde, quod omnino natura pondera deorsum
  124. omnia nituntur, cum plagast addita vero,
  125. mobilitas duplicatur et impetus ille gravescit,
  126. ut vehementius et citius quae cumque morantur
  127. obvia discutiat plagis itinerque sequatur.
  128. Denique quod longo venit impete, sumere debet
  129. mobilitatem etiam atque etiam, quae crescit eundo
  130. et validas auget viris et roborat ictum;
  131. nam facit ut quae sint illius semina cumque
  132. e regione locum quasi in unum cuncta ferantur,
  133. omnia coniciens in eum volventia cursum.
  134. Forsitan ex ipso veniens trahat quaedam
  135. corpora, quae plagis incendunt mobilitatem.
  136. incolumisque venit per res atque integra transit
  137. multa, foraminibus liquidus quia transviat ignis.
  138. multaque perfringit, cum corpora fulminis ipsa
  139. corporibus rerum inciderunt, qua texta tenentur.
  140. dissoluit porro facile aes aurumque repente
  141. conferve facit, e parvis quia facta minute
  142. corporibus vis est et levibus ex elementis,
  143. quae facile insinuantur et insinuata repente
  144. dissoluont nodos omnis et vincla relaxant.
  145. Autumnoque magis stellis fulgentibus alta
  146. concutitur caeli domus undique totaque tellus,
  147. et cum tempora se veris florentia pandunt.
  148. frigore enim desunt ignes ventique calore
  149. deficiunt neque sunt tam denso corpore nubes.
  150. interutrasque igitur cum caeli tempora constant,
  151. tum variae causae concurrunt fulminis omnes.
  152. nam fretus ipse anni permiscet frigus ad aestum.
  153. quorum utrumque opus est fabricanda ad fulmina nubi,
  154. ut discordia sit rerum magnoque tumultu
  155. ignibus et ventis furibundus fluctuet .
  156. prima caloris enim pars est postrema rigoris;
  157. tempus id est vernum; quare pugnare necessest
  158. dissimilis res inter se turbareque mixtas.
  159. et calor extremus primo cum frigore mixtus
  160. volvitur, autumni quod fertur nomine tempus,
  161. hic quoque confligunt hiemes aestatibus acres.
  162. propterea freta sunt haec anni nominitanda,
  163. nec mirumst, in eo si tempore plurima fiunt
  164. fulmina tempestasque cietur turbida caelo,
  165. ancipiti quoniam bello turbatur utrimque,
  166. hinc flammis, illinc ventis umoreque mixto.
  167. Hoc est igniferi naturam fulminis ipsam
  168. perspicere et qua vi faciat rem quamque videre,
  169. non Tyrrhena retro volventem carmina frustra
  170. indicia occultae divum perquirere mentis,
  171. unde volans ignis pervenerit aut in utram se
  172. verterit hinc partim, quo pacto per loca saepta
  173. insinuarit, et hinc dominatus ut extulerit se,
  174. quidve nocere queat de caelo fulminis ictus.
  175. quod si Iuppiter atque alii fulgentia divi
  176. terrifico quatiunt sonitu caelestia templa
  177. et iaciunt ignem quo cuiquest cumque voluntas,
  178. cur quibus incautum scelus aversabile cumquest
  179. non faciunt icti flammas ut fulguris halent
  180. pectore perfixo, documen mortalibus acre,
  181. et potius nulla sibi turpi conscius in re
  182. volvitur in flammis innoxius inque peditur
  183. turbine caelesti subito correptus et igni?
  184. cur etiam loca sola petunt frustraque laborant?
  185. an tum bracchia consuescunt firmantque lacertos?
  186. in terraque patris cur telum perpetiuntur
  187. optundi? cur ipse sinit neque parcit in hostis?
  188. denique cur numquam caelo iacit undique puro
  189. Iuppiter in terras fulmen sonitusque profundit?
  190. an simul ac nubes successere, ipse in eas tum
  191. descendit, prope ut hinc teli determinet ictus?
  192. in mare qua porro mittit ratione? quid undas
  193. arguit et liquidam molem camposque natantis?
  194. praeterea si vult caveamus fulminis ictum,
  195. cur dubitat facere ut possimus cernere missum?
  196. si nec opinantis autem volt opprimere igni,
  197. cur tonat ex illa parte, ut vitare queamus,
  198. cur tenebras ante et fremitus et murmura concit?
  199. et simul in multas partis qui credere possis
  200. mittere? an hoc ausis numquam contendere factum,
  201. ut fierent ictus uno sub tempore plures?
  202. at saepest numero factum fierique necessest,
  203. ut pluere in multis regionibus et cadere imbris,
  204. fulmina sic uno fieri sub tempore multa.
  205. postremo cur sancta deum delubra suasque
  206. discutit infesto praeclaras fulmine sedes
  207. et bene facta deum frangit simulacra suisque
  208. demit imaginibus violento volnere honorem?
  209. altaque cur plerumque petit loca plurimaque eius
  210. montibus in summis vestigia cernimus ignis?
  211. Quod super est, facilest ex his cognoscere rebus,
  212. presteras Graii quos ab re nominitarunt,
  213. in mare qua missi veniant ratione superne.
  214. nam fit ut inter dum tam quam demissa columna
  215. in mare de caelo descendat, quam freta circum
  216. fervescunt graviter spirantibus incita flabris,
  217. et quae cumque in eo tum sint deprensa tumultu
  218. navigia in summum veniant vexata periclum.
  219. hoc fit ubi inter dum non quit vis incita venti
  220. rumpere quam coepit nubem, sed deprimit, ut sit
  221. in mare de caelo tam quam demissa columna,
  222. paulatim, quasi quid pugno bracchique superne
  223. coniectu trudatur et extendatur in undas;
  224. quam cum discidit, hinc prorumpitur in mare venti
  225. vis et fervorem mirum concinnat in undis;
  226. versabundus enim turbo descendit et illam
  227. deducit pariter lento cum corpore nubem;
  228. quam simul ac gravidam detrusit ad aequora ponti,
  229. ille in aquam subito totum se inmittit et omne
  230. excitat ingenti sonitu mare fervere cogens.
  231. Fit quoque ut involvat venti se nubibus ipse
  232. vertex conradens ex semina nubis
  233. et quasi demissum caelo prestera imitetur;
  234. hic ubi se in terras demisit dissoluitque,
  235. turbinis immanem vim provomit atque procellae.
  236. sed quia fit raro omnino montisque necessest
  237. officere in terris, apparet crebrius idem
  238. prospectu maris in magno caeloque patenti.
  239. Nubila concrescunt, ubi corpora multa volando
  240. hoc super in caeli spatio coiere repente
  241. asperiora, modis quae possint indupedita
  242. exiguis tamen inter se compressa teneri.
  243. haec faciunt primum parvas consistere nubes;
  244. inde ea comprendunt inter se conque gregantur
  245. et coniungendo crescunt ventisque feruntur
  246. usque adeo donec tempestas saeva coortast.
  247. Fit quoque uti montis vicina cacumina caelo
  248. quam sint quoque magis, tanto magis edita fument
  249. adsidue fulvae nubis caligine crassa
  250. propterea quia, cum consistunt nubila primum,
  251. ante videre oculi quam possint tenvia, venti
  252. portantes cogunt ad summa cacumina montis;
  253. hic demum fit uti turba maiore coorta
  254. et condensa queant apparere et simul ipso
  255. vertice de montis videantur surgere in aethram.
  256. nam loca declarat sursum ventosa patere
  257. res ipsa et sensus, montis cum ascendimus altos.
  258. Praeterea permulta mari quoque tollere toto
  259. corpora naturam declarant litore vestis
  260. suspensae, cum concipiunt umoris adhaesum.
  261. quo magis ad nubis augendas multa videntur
  262. posse quoque e salso consurgere momine ponti;
  263. nam ratio consanguineast umoribus omnis.
  264. Praeterea fluviis ex omnibus et simul ipsa
  265. surgere de terra nebulas aestumque videmus,
  266. quae vel ut halitus hinc ita sursum expressa feruntur
  267. suffunduntque sua caelum caligine et altas
  268. sufficiunt nubis paulatim conveniundo;
  269. urget enim quoque signiferi super aetheris aestus
  270. et quasi densendo subtexit caerula nimbis.
  271. Fit quoque ut hunc veniant in caelum extrinsecus illa
  272. corpora quae faciunt nubis nimbosque volantis;
  273. innumerabilem enim numerum summamque profundi
  274. esse infinitam docui, quantaque volarent
  275. corpora mobilitate ostendi quamque repente
  276. immemorabile per spatium transire solerent.
  277. haut igitur mirumst, si parvo tempore saepe
  278. tam magnis ventis tempestas atque tenebrae
  279. coperiant maria ac terras inpensa superne,
  280. undique quandoquidem per caulas aetheris omnis
  281. et quasi per magni circum spiracula mundi
  282. exitus introitusque elementis redditus extat.
  283. Nunc age, quo pacto pluvius concrescat in altis
  284. nubibus umor et in terras demissus ut imber
  285. decidat, expediam. primum iam semina aquai
  286. multa simul vincam consurgere nubibus ipsis
  287. omnibus ex rebus pariterque ita crescere utrumque
  288. et nubis et aquam, quae cumque in nubibus extat,
  289. ut pariter nobis corpus cum sanguine crescit,
  290. sudor item atque umor qui cumque est denique membris.
  291. concipiunt etiam multum quoque saepe marinum
  292. umorem, vel uti pendentia vellera lanae,
  293. cum supera magnum mare venti nubila portant.
  294. consimili ratione ex omnibus amnibus umor
  295. tollitur in nubis. quo cum bene semina aquarum
  296. multa modis multis convenere undique adaucta,
  297. confertae nubes umorem mittere certant
  298. dupliciter; nam vis venti contrudit et ipsa
  299. copia nimborum turba maiore coacta
  300. urget et e supero premit ac facit effluere imbris.
  301. praeterea cum rarescunt quoque nubila ventis
  302. aut dissolvuntur solis super icta calore,
  303. mittunt umorem pluvium stillantque, quasi igni
  304. cera super calido tabescens multa liquescat.
  305. sed vehemens imber fit, ubi vehementer utraque
  306. nubila vi cumulata premuntur et impete venti.
  307. at retinere diu pluviae longumque morari
  308. consuerunt, ubi multa cientur semina aquarum
  309. atque aliis aliae nubes nimbique rigantes
  310. insuper atque omni vulgo de parte feruntur,
  311. terraque cum fumans umorem tota redhalat.
  312. hic ubi sol radiis tempestatem inter opacam
  313. adversa fulsit nimborum aspargine contra,
  314. tum color in nigris existit nubibus arqui.
  315. Cetera quae sursum crescunt sursumque creantur,
  316. et quae concrescunt in nubibus, omnia, prorsum
  317. omnia, nix venti grando gelidaeque pruinae
  318. et vis magna geli, magnum duramen aquarum,
  319. et mora quae fluvios passim refrenat aventis,
  320. perfacilest tamen haec reperire animoque videre,
  321. omnia quo pacto fiant quareve creentur,
  322. cum bene cognoris elementis reddita quae sint.
  323. Nunc age, quae ratio terrai motibus extet
  324. percipe. et in primis terram fac ut esse rearis
  325. supter item ut supera ventosis undique plenam
  326. speluncis multosque lacus multasque lucunas
  327. in gremio gerere et rupes deruptaque saxa;
  328. multaque sub tergo terrai flumina tecta
  329. volvere vi fluctus summersos caeca putandumst;
  330. undique enim similem esse sui res postulat ipsa.
  331. his igitur rebus subiunctis suppositisque
  332. terra superne tremit magnis concussa ruinis,
  333. subter ubi ingentis speluncas subruit aetas;
  334. quippe cadunt toti montes magnoque repente
  335. concussu late disserpunt inde tremores.
  336. et merito, quoniam plaustris concussa tremescunt
  337. tecta viam propter non magno pondere tota,
  338. nec minus exultant, si quidvis cumque viai
  339. ferratos utrimque rotarum succutit orbes.
  340. Fit quoque, ubi in magnas aquae vastasque lucunas
  341. gleba vetustate e terra provolvitur ingens,
  342. ut iactetur aquae fluctu quoque terra vacillans;
  343. ut vas inter aquas non quit constare, nisi umor
  344. destitit in dubio fluctu iactarier intus.
  345. Praeterea ventus cum per loca subcava terrae
  346. collectus parte ex una procumbit et urget
  347. obnixus magnis speluncas viribus altas,
  348. incumbit tellus quo venti prona premit vis.
  349. tum supera terram quae sunt extructa domorum
  350. ad caelumque magis quanto sunt edita quaeque,
  351. inclinata minent in eandem prodita partem
  352. protractaeque trabes inpendent ire paratae.
  353. et metuunt magni naturam credere mundi
  354. exitiale aliquod tempus clademque manere,
  355. cum videant tantam terrarum incumbere molem!
  356. quod nisi respirent venti, vis nulla refrenet
  357. res neque ab exitio possit reprehendere euntis;
  358. nunc quia respirant alternis inque gravescunt
  359. et quasi collecti redeunt ceduntque repulsi,
  360. saepius hanc ob rem minitatur terra ruinas
  361. quam facit; inclinatur enim retroque recellit
  362. et recipit prolapsa suas in pondere sedes.
  363. hac igitur ratione vacillant omnia tecta,
  364. summa magis mediis, media imis, ima perhilum.
  365. Est haec eiusdem quoque magni causa tremoris.
  366. ventus ubi atque animae subito vis maxima quaedam
  367. aut extrinsecus aut ipsa tellure coorta
  368. in loca se cava terrai coniecit ibique
  369. speluncas inter magnas fremit ante tumultu
  370. versabundaQUE portatur, post incita cum vis
  371. exagitata foras erumpitur et simul altam
  372. diffindens terram magnum concinnat hiatum.
  373. in Syria Sidone quod accidit et fuit Aegi
  374. in Peloponneso, quas exitus hic animai
  375. disturbat urbes et terrae motus obortus.
  376. multaque praeterea ceciderunt moenia magnis
  377. motibus in terris et multae per mare pessum
  378. subsedere suis pariter cum civibus urbes.
  379. quod nisi prorumpit, tamen impetus ipse animai
  380. et fera vis venti per crebra foramina terrae
  381. dispertitur ut horror et incutit inde tremorem;
  382. frigus uti nostros penitus cum venit in artus,
  383. concutit invitos cogens tremere atque movere.
  384. ancipiti trepidant igitur terrore per urbis,
  385. tecta superne timent, metuunt inferne cavernas
  386. terrai ne dissoluat natura repente,
  387. neu distracta suum late dispandat hiatum
  388. idque suis confusa velit complere ruinis.
  389. proinde licet quamvis caelum terramque reantur
  390. incorrupta fore aeternae mandata saluti:
  391. et tamen inter dum praesens vis ipsa pericli
  392. subdit et hunc stimulum quadam de parte timoris,
  393. ne pedibus raptim tellus subtracta feratur
  394. in barathrum rerumque sequatur prodita summa
  395. funditus et fiat mundi confusa ruina.
  396. ---
  397. Principio mare mirantur non reddere maius
  398. naturam, quo sit tantus decursus aquarum,
  399. omnia quo veniant ex omni flumina parte.
  400. adde vagos imbris tempestatesque volantes,
  401. omnia quae maria ac terras sparguntque rigantque;
  402. adde suos fontis; tamen ad maris omnia summam
  403. guttai vix instar erunt unius adaugmen;
  404. quo minus est mirum mare non augescere magnum.
  405. Praeterea magnam sol partem detrahit aestu.
  406. quippe videmus enim vestis umore madentis
  407. exsiccare suis radiis ardentibus solem;
  408. at pelage multa et late substrata videmus.
  409. proinde licet quamvis ex uno quoque loco sol
  410. umoris parvam delibet ab aequore partem,
  411. largiter in tanto spatio tamen auferet undis.
  412. Tum porro venti quoque magnam tollere partem
  413. umoris possunt verrentes aequora, ventis
  414. una nocte vias quoniam persaepe videmus
  415. siccari mollisque luti concrescere crustas.
  416. Praeterea docui multum quoque tollere nubes
  417. umorem magno conceptum ex aequore ponti
  418. et passim toto terrarum spargere in orbi,
  419. cum pluit in terris et venti nubila portant.
  420. Postremo quoniam raro cum corpore tellus
  421. est et coniunctast oras maris undique cingens,
  422. debet, ut in mare de terris venit umor aquai,
  423. in terras itidem manare ex aequore salso;
  424. percolatur enim virus retroque remanat
  425. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  426. confluit, inde super terras redit agmine dulci
  427. qua via secta semel liquido pede detulit undas.
  428. Nunc ratio quae sit, per fauces montis ut Aetnae
  429. expirent ignes inter dum turbine tanto,
  430. expediam; neque enim mediocri clade coorta
  431. flammae tempestas Siculum dominata per agros
  432. finitimis ad se convertit gentibus ora,
  433. fumida cum caeli scintillare omnia templa
  434. cernentes pavida complebant pectora cura,
  435. quid moliretur rerum natura novarum.
  436. Hisce tibi in rebus latest alteque videndum
  437. et longe cunctas in partis dispiciendum,
  438. ut reminiscaris summam rerum esse profundam
  439. et videas caelum summai totius unum
  440. quam sit parvula pars et quam multesima constet
  441. nec tota pars, homo terrai quota totius unus.
  442. quod bene propositum si plane contueare
  443. ac videas plane, mirari multa relinquas.
  444. numquis enim nostrum miratur, siquis in artus
  445. accepit calido febrim fervore coortam
  446. aut alium quemvis morbi per membra dolorem?
  447. opturgescit enim subito pes, arripit acer
  448. saepe dolor dentes, oculos invadit in ipsos,
  449. existit sacer ignis et urit corpore serpens
  450. quam cumque arripuit partem repitque per artus,
  451. ni mirum quia sunt multarum semina rerum
  452. et satis haec tellus morbi caelumque mali fert,
  453. unde queat vis immensi procrescere morbi.
  454. sic igitur toti caelo terraeque putandumst
  455. ex infinito satis omnia suppeditare,
  456. unde repente queat tellus concussa moveri
  457. perque mare ac terras rapidus percurrere turbo,
  458. ignis abundare Aetnaeus, flammescere caelum;
  459. id quoque enim fit et ardescunt caelestia templa
  460. et tempestates pluviae graviore coortu
  461. sunt, ubi forte ita se tetulerunt semina aquarum.
  462. 'at nimis est ingens incendi turbidus ardor.'
  463. scilicet et fluvius qui visus maximus ei,
  464. qui non ante aliquem maiorem vidit, et ingens
  465. arbor homoque videtur et omnia de genere omni
  466. maxima quae vidit quisque, haec ingentia fingit,
  467. cum tamen omnia cum caelo terraque marique
  468. nil sint ad summam summai totius omnem.
  469. Nunc tamen illa modis quibus inritata repente
  470. flamma foras vastis Aetnae fornacibus efflet,
  471. expediam. primum totius subcava montis
  472. est natura fere silicum suffulta cavernis.
  473. omnibus est porro in speluncis ventus et .
  474. ventus enim fit, ubi est agitando percitus .
  475. hic ubi percaluit cale fecitque omnia circum
  476. saxa furens, qua contingit, terramque et ab ollis
  477. excussit calidum flammis velocibus ignem,
  478. tollit se ac rectis ita faucibus eicit alte.
  479. fert itaque ardorem longe longeque favillam
  480. differt et crassa volvit caligine fumum
  481. extruditque simul mirando pondere saxa;
  482. ne dubites quin haec animai turbida sit vis.
  483. praeterea magna ex parti mare montis ad eius
  484. radices frangit fluctus aestumque resolvit.
  485. ex hoc usque mari speluncae montis ad altas
  486. perveniunt subter fauces. hac ire fatendumst
  487. ---
  488. et penetrare mari penitus res cogit aperto
  489. atque efflare foras ideoque extollere flammam
  490. saxaque subiectare et arenae tollere nimbos.
  491. in summo sunt vertice enim crateres, ut ipsi
  492. nominitant, nos quod fauces perhibemus et ora.
  493. Sunt aliquot quoque res quarum unam dicere causam
  494. non satis est, verum pluris, unde una tamen sit;
  495. corpus ut exanimum siquod procul ipse iacere
  496. conspicias hominis, fit ut omnis dicere causas
  497. conveniat leti, dicatur ut illius una;
  498. nam neque eum ferro nec frigore vincere possis
  499. interiisse neque a morbo neque forte veneno,
  500. verum aliquid genere esse ex hoc quod contigit ei
  501. scimus. item in multis hoc rebus dicere habemus.
  502. Nilus in aestatem crescit campisque redundat
  503. unicus in terris, Aegypti totius amnis.
  504. is rigat Aegyptum medium per saepe calorem,
  505. aut quia sunt aestate aquilones ostia contra,
  506. anni tempore eo, qui etesiae esse feruntur,
  507. et contra fluvium flantes remorantur et undas
  508. cogentes sursus replent coguntque manere.
  509. nam dubio procul haec adverso flabra feruntur
  510. flumine, quae gelidis ab stellis axis aguntur;
  511. ille ex aestifera parti venit amnis ab austro
  512. inter nigra virum percocto saecla colore
  513. exoriens penitus media ab regione diei.
  514. est quoque uti possit magnus congestus harenae
  515. fluctibus adversis oppilare ostia contra,
  516. cum mare permotum ventis ruit intus harenam;
  517. quo fit uti pacto liber minus exitus amnis
  518. et proclivis item fiat minus impetus undis.
  519. fit quoque uti pluviae forsan magis ad caput ei
  520. tempore eo fiant, quo etesia flabra aquilonum
  521. nubila coniciunt in eas tunc omnia partis.
  522. scilicet, ad mediam regionem eiecta diei
  523. cum convenerunt, ibi ad altos denique montis
  524. contrusae nubes coguntur vique premuntur.
  525. forsitan Aethiopum penitus de montibus altis
  526. crescat, ubi in campos albas descendere ningues
  527. tabificis subigit radiis sol omnia lustrans.
  528. Nunc age, Averna tibi quae sint loca cumque lacusque,
  529. expediam, quali natura praedita constent.
  530. principio, quod Averna vocantur nomine, id ab re
  531. inpositumst, quia sunt avibus contraria cunctis,
  532. e regione ea quod loca cum venere volantes,
  533. remigii oblitae pennarum vela remittunt
  534. praecipitesque cadunt molli cervice profusae
  535. in terram, si forte ita fert natura locorum,
  536. aut in aquam, si forte lacus substratus Averni.
  537. is locus est Cumas aput, acri sulpure montis
  538. oppleti calidis ubi fumant fontibus aucti.
  539. est et Athenaeis in moenibus, arcis in ipso
  540. vertice, Palladis ad templum Tritonidis almae,
  541. quo numquam pennis appellunt corpora raucae
  542. cornices, non cum fumant altaria donis;
  543. usque adeo fugitant non iras Palladis acris
  544. pervigili causa, Graium ut cecinere ,
  545. sed natura loci opus efficit ipsa suapte.
  546. in Syria quoque fertur item locus esse videri,
  547. quadripedes quoque quo simul ac vestigia primum
  548. intulerint, graviter vis cogat concidere ipsa,
  549. manibus ut si sint divis mactata repente.
  550. omnia quae naturali ratione geruntur,
  551. et quibus e fiant causis apparet origo;
  552. ianua ne pote eis Orci regionibus esse
  553. credatur, post hinc animas Acheruntis in oras
  554. ducere forte deos manis inferne reamur,
  555. naribus alipedes ut cervi saepe putantur
  556. ducere de latebris serpentia saecla ferarum.
  557. quod procul a vera quam sit ratione repulsum
  558. percipe; nam de re nunc ipsa dicere conor.
  559. Principio hoc dico, quod dixi saepe quoque ante,
  560. in terra cuiusque modi rerum esse figuras;
  561. multa, cibo quae sunt, vitalia multaque, morbos
  562. incutere et mortem quae possint adcelerare.
  563. et magis esse aliis alias animantibus aptas
  564. res ad vitai rationem ostendimus ante
  565. propter dissimilem naturam dissimilisque
  566. texturas inter sese primasque figuras.
  567. multa meant inimica per auris, multa per ipsas
  568. insinuant naris infesta atque aspera tactu,
  569. nec sunt multa parum tactu vitanda neque autem
  570. aspectu fugienda saporeque tristia quae sint.
  571. Deinde videre licet quam multae sint homini res
  572. acriter infesto sensu spurcaeque gravisque;
  573. arboribus primum certis gravis umbra tributa
  574. usque adeo, capitis faciant ut saepe dolores,
  575. siquis eas subter iacuit prostratus in herbis.
  576. est etiam magnis Heliconis montibus arbos
  577. floris odore hominem taetro consueta necare.
  578. scilicet haec ideo terris ex omnia surgunt,
  579. multa modis multis multarum semina rerum
  580. quod permixta gerit tellus discretaque tradit.
  581. nocturnumque recens extinctum lumen ubi acri
  582. nidore offendit nares, consopit ibidem,
  583. concidere et spumas qui morbo mittere suevit.
  584. castoreoque gravi mulier sopita recumbit,
  585. et manibus nitidum teneris opus effluit ei,
  586. tempore eo si odoratast quo menstrua solvit.
  587. multaque praeterea languentia membra per artus
  588. solvunt atque animam labefactant sedibus intus.
  589. denique si calidis etiam cunctere lavabris
  590. plenior et lueris, solio ferventis aquai
  591. quam facile in medio fit uti des saepe ruinas!
  592. carbonumque gravis vis atque odor insinuatur
  593. quam facile in cerebrum, nisi aqua praecepimus ante!
  594. at cum membra domans percepit fervida febris,
  595. tum fit odor vini plagae mactabilis instar.
  596. nonne vides etiam terra quoque sulpur in ipsa
  597. gignier et taetro concrescere odore bitumen,
  598. denique ubi argenti venas aurique secuntur,
  599. terrai penitus scrutantes abdita ferro,
  600. qualis expiret Scaptensula subter odores?
  601. quidve mali fit ut exalent aurata metalla!
  602. quas hominum reddunt facies qualisque colores!
  603. nonne vides audisve perire in tempore parvo
  604. quam soleant et quam vitai copia desit,
  605. quos opere in tali cohibet vis magna necessis?
  606. hos igitur tellus omnis exaestuat aestus
  607. expiratque foras in apertum promptaque caeli.
  608. Sic et Averna loca alitibus summittere debent
  609. mortiferam vim. de terra quae surgit in auras,
  610. ut spatium caeli quadam de parte venenet;
  611. quo simul ac primum pennis delata sit ales,
  612. impediatur ibi caeco correpta veneno,
  613. ut cadat e regione loci, qua derigit aestus.
  614. quo cum conruit, hic eadem vis illius aestus
  615. reliquias vitae membris ex omnibus aufert.
  616. quippe etenim primo quasi quendam conciet aestum;
  617. posterius fit uti. cum iam cecidere veneni
  618. in fontis ipsos, ibi sit quoque vita vomenda,
  619. propterea quod magna mali fit copia circum.
  620. Fit quoque ut inter dum vis haec atque aestus Averni
  621. , qui inter avis cumquest terramque locatus.
  622. discutiat, prope uti locus hic linquatur inanis.
  623. cuius ubi e regione loci venere volantis,
  624. claudicat extemplo pinnarum nisus inanis
  625. et conamen utrimque alarum proditur omne.
  626. hic ubi nixari nequeunt insistereque alis,
  627. scilicet in terram delabi pondere cogit
  628. natura, et vacuum prope iam per inane iacentes
  629. dispergunt animas per caulas corporis omnis.
  630. ---
  631. frigidior porro in puteis aestate fit umor,
  632. arescit quia terra calore et semina si qua
  633. forte vaporis habet proprie, dimittit in auras.
  634. quo magis est igitur tellus effeta calore,
  635. fit quoque frigidior qui in terrast abditus umor.
  636. frigore cum premitur porro omnis terra coitque
  637. et quasi concrescit, fit scilicet ut coeundo
  638. exprimat in puteos si quem gerit ipsa calorem.
  639. Esse apud Hammonis fanum fons luce diurna
  640. frigidus et calidus nocturno tempore fertur.
  641. hunc homines fontem nimis admirantur et acri
  642. sole putant subter terras fervescere partim,
  643. nox ubi terribili terras caligine texit.
  644. quod nimis a verast longe ratione remotum.
  645. quippe ubi sol nudum contractans corpus aquai
  646. non quierit calidum supera de reddere parte,
  647. cum superum lumen tanto fervore fruatur,
  648. qui queat hic supter tam crasso corpore terram
  649. perquoquere umorem et calido focilare vapore?
  650. praesertim cum vix possit per saepta domorum
  651. insinuare suum radiis ardentibus aestum.
  652. quae ratiost igitur? ni mirum terra magis quod
  653. rara tenet circum fontem quam cetera tellus
  654. multaque sunt ignis prope semina corpus aquai.
  655. hoc ubi roriferis terram nox obruit undis,
  656. extemplo penitus frigescit terra coitque.
  657. hac ratione fit ut, tam quam compressa manu sit,
  658. exprimat in fontem quae semina cumque habet ignis,
  659. quae calidum faciunt laticis tactum atque vaporem.
  660. inde ubi sol radiis terram dimovit obortus
  661. et rare fecit calido miscente vapore,
  662. rursus in antiquas redeunt primordia sedes
  663. ignis et in terram cedit calor omnis aquai.
  664. frigidus hanc ob rem fit fons in luce diurna.
  665. praeterea solis radiis iactatur aquai
  666. umor et in lucem tremulo rarescit ab aestu;
  667. propterea fit uti quae semina cumque habet ignis
  668. dimittat; quasi saepe gelum, quod continet in se,
  669. mittit et exsolvit glaciem nodosque relaxat.
  670. Frigidus est etiam fons, supra quem sita saepe
  671. stuppa iacit flammam concepto protinus igni,
  672. taedaque consimili ratione accensa per undas
  673. conlucet, quo cumque natans impellitur auris.
  674. ni mirum quia sunt in aqua permulta vaporis
  675. semina de terraque necessest funditus ipsa
  676. ignis corpora per totum consurgere fontem
  677. et simul exspirare foras exireque in auras,
  678. non ita multa tamen, calidus queat ut fieri fons;
  679. praeterea dispersa foras erumpere cogit
  680. vis per aquam subito sursumque ea conciliari.
  681. quod genus endo marist Aradi fons, dulcis aquai
  682. qui scatit et salsas circum se dimovet undas;
  683. et multis aliis praebet regionibus aequor
  684. utilitatem opportunam sitientibus nautis,
  685. quod dulcis inter salsas intervomit undas.
  686. sic igitur per eum possunt erumpere fontem
  687. et scatere illa foras; in stuppam semina quae cum
  688. conveniunt aut in taedai corpore adhaerent,
  689. ardescunt facile extemplo, quia multa quoque in se
  690. semina habent ignis stuppae taedaeque tenentes.
  691. nonne vides etiam, nocturna ad lumina linum
  692. nuper ubi extinctum admoveas, accendier ante
  693. quam tetigit flammam, taedamque pari ratione?
  694. multaque praeterea prius ipso tacta vapore
  695. eminus ardescunt quam comminus imbuat ignis.
  696. hoc igitur fieri quoque in illo fonte putandumst.
  697. Quod super est, agere incipiam quo foedere fiat
  698. naturae, lapis hic ut ferrum ducere possit,
  699. quem Magneta vocant patrio de nomine Grai,
  700. Magnetum quia sit patriis in finibus ortus.
  701. hunc homines lapidem mirantur; quippe catenam
  702. saepe ex anellis reddit pendentibus ex se.
  703. quinque etenim licet inter dum pluresque videre
  704. ordine demisso levibus iactarier auris,
  705. unus ubi ex uno dependet supter adhaerens
  706. ex alioque alius lapidis vim vinclaque noscit;
  707. usque adeo permananter vis pervalet eius.
  708. Hoc genus in rebus firmandumst multa prius quam
  709. ipsius rei rationem reddere possis,
  710. et nimium longis ambagibus est adeundum;
  711. quo magis attentas auris animumque reposco.
  712. Principio omnibus ab rebus, quas cumque videmus,
  713. perpetuo fluere ac mitti spargique necessest
  714. corpora quae feriant oculos visumque lacessant.
  715. perpetuoque fluunt certis ab rebus odores;
  716. frigus ut a fluviis, calor a sole, aestus ab undis
  717. aequoris, exesor moerorum, litora propter;
  718. nec varii cessant sonitus manare per auras;
  719. denique in os salsi venit umor saepe saporis,
  720. cum mare versamur propter, dilutaque contra
  721. cum tuimur misceri absinthia, tangit amaror.
  722. usque adeo omnibus ab rebus res quaeque fluenter
  723. fertur et in cunctas dimittitur undique partis
  724. nec mora nec requies interdatur ulla fluendi,
  725. perpetuo quoniam sentimus et omnia semper
  726. cernere odorari licet et sentire sonare.
  727. Nunc omnis repetam quam raro corpore sint res
  728. commemorare; quod in primo quoque carmine claret.
  729. quippe etenim, quamquam multas hoc pertinet ad res
  730. noscere, cum primis hanc ad rem protinus ipsam,
  731. qua de disserere adgredior, firmare necessest
  732. nil esse in promptu nisi mixtum corpus inani.
  733. principio fit ut in speluncis saxa superna
  734. sudent umore et guttis manantibus stillent.
  735. manat item nobis e toto corpore sudor,
  736. crescit barba pilique per omnia membra, per artus.
  737. diditur in venas cibus omnis, auget alitque
  738. corporis extremas quoque partis unguiculosque.
  739. frigus item transire per aes calidumque vaporem
  740. sentimus, sentimus item transire per aurum
  741. atque per argentum, cum pocula plena tenemus.
  742. denique per dissaepta domorum saxea voces
  743. pervolitant, permanat odor frigusque vaposque
  744. ignis, qui ferri quoque vim penetrare ,
  745. denique qua circum caeli lorica ,
  746. morbida visque simul, cum extrinsecus insinuatur;
  747. et tempestate in terra caeloque coorta
  748. in caelum terrasque remotae iure facessunt;