De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quandoquidem nihil est nisi raro corpore nexum.
  2. Huc accedit uti non omnia, quae iaciuntur
  3. corpora cumque ab rebus, eodem praedita sensu
  4. atque eodem pacto rebus sint omnibus apta.
  5. principio terram sol excoquit et facit are,
  6. at glaciem dissolvit et altis montibus altas
  7. extructasque nives radiis tabescere cogit;
  8. denique cera lique fit in eius posta vapore.
  9. ignis item liquidum facit aes aurumque resolvit,
  10. at coria et carnem trahit et conducit in unum.
  11. umor aquae porro ferrum condurat ab igni,
  12. at coria et carnem mollit durata calore.
  13. barbigeras oleaster eo iuvat usque capellas,
  14. effluat ambrosias quasi vero et nectare tinctus;
  15. qua nihil est homini quod amarius fronde acida extet.
  16. denique amaracinum fugitat sus et timet omne
  17. unguentum; nam saetigeris subus acre venenumst;
  18. quod nos inter dum tam quam recreare videtur.
  19. at contra nobis caenum taeterrima cum sit
  20. spurcities, eadem subus haec iucunda videtur,
  21. insatiabiliter toti ut volvantur ibidem.
  22. Hoc etiam super est, ipsa quam dicere de re
  23. adgredior, quod dicendum prius esse videtur.
  24. multa foramina cum variis sint reddita rebus,
  25. dissimili inter se natura praedita debent
  26. esse et habere suam naturam quaeque viasque.
  27. quippe etenim varii sensus animantibus insunt,
  28. quorum quisque suam proprie rem percipit in se;
  29. nam penetrare alio sonitus alioque saporem
  30. cernimus e sucis, alio nidoris odores.
  31. scilicet id fieri cogit natura viarum
  32. multimodis varians, ut paulo ostendimus ante.
  33. praeterea manare aliud per saxa videtur,
  34. atque aliud lignis, aliud transire per aurum,
  35. argentoque foras aliud vitroque meare;
  36. nam fluere hac species, illac calor ire videtur,
  37. atque aliis aliud citius transmittere eadem.
  38. scilicet id fieri cogit natura viarum
  39. multimodis varians, ut paulo ostendimus ante,
  40. propter dissimilem naturam textaque rerum.
  41. Qua propter, bene ubi haec confirmata atque locata
  42. omnia constiterint nobis praeposta parata,
  43. quod super est, facile hinc ratio reddetur et omnis
  44. causa pate fiet, quae ferri pelliciat vim.
  45. Principio fluere e lapide hoc permulta necessest
  46. semina sive aestum, qui discutit plagis,
  47. inter qui lapidem ferrumque est cumque locatus.
  48. hoc ubi inanitur spatium multusque vace fit
  49. in medio locus, extemplo primordia ferri
  50. in vacuum prolapsa cadunt coniuncta, fit utque
  51. anulus ipse sequatur eatque ita corpore toto.
  52. nec res ulla magis primoribus ex elementis
  53. indupedita suis arte conexa cohaeret
  54. quam validi ferri natura et frigidus horror.
  55. quo minus est mirum, quod dicitur esse alienum,
  56. corpora si nequeunt e ferro plura coorta
  57. in vacuum ferri, quin anulus ipse sequatur;
  58. quod facit et sequitur, donec pervenit ad ipsum
  59. iam lapidem caecisque in eo compagibus haesit.
  60. hoc fit idem cunctas in partis; unde vace fit
  61. cumque locus, sive e transverso sive superne,
  62. corpora continuo in vacuum vicina feruntur;
  63. quippe agitantur enim plagis aliunde nec ipsa
  64. sponte sua sursum possunt consurgere in auras.
  65. huc accedit item, quare queat id magis esse,
  66. haec quoque res adiumento motuque iuvatur,
  67. quod, simul a fronte est anelli rarior
  68. factus inanitusque locus magis ac vacuatus,
  69. continuo fit uti qui post est cumque locatus
  70. a tergo quasi provehat atque propellat.
  71. semper enim circum positus res verberat ;
  72. sed tali fit uti propellat tempore ferrum,
  73. parte quod ex una spatium vacat et capit in se.
  74. hic, tibi quem memoro, per crebra foramina ferri
  75. parvas ad partis subtiliter insinuatus
  76. trudit et inpellit, quasi navem velaque ventus.
  77. denique res omnes debent in corpore habere
  78. , quandoquidem raro sunt corpore et
  79. omnibus est rebus circum datus adpositusque.
  80. hic igitur, penitus qui in ferrost abditus ,
  81. sollicito motu semper iactatur eoque
  82. verberat anellum dubio procul et ciet intus,
  83. scilicet illo eodem fertur, quo praecipitavit
  84. iam semel et partem in vacuam conamina sumpsit.
  85. Fit quoque ut a lapide hoc ferri natura recedat
  86. inter dum, fugere atque sequi consueta vicissim.
  87. exultare etiam Samothracia ferrea vidi
  88. et ramenta simul ferri furere intus ahenis
  89. in scaphiis, lapis hic Magnes cum subditus esset;
  90. usque adeo fugere a saxo gestire videtur.
  91. aere interposito discordia tanta creatur
  92. propterea quia ni mirum prius aestus ubi aeris
  93. praecepit ferrique vias possedit apertas,
  94. posterior lapidis venit aestus et omnia plena
  95. invenit in ferro neque habet qua tranet ut ante;
  96. cogitur offensare igitur pulsareque fluctu
  97. ferrea texta suo; quo pacto respuit ab se
  98. atque per aes agitat, sine eo quod saepe resorbet.
  99. Illud in his rebus mirari mitte, quod aestus
  100. non valet e lapide hoc alias impellere item res.
  101. pondere enim fretae partim stant, quod genus aurum;
  102. at partim raro quia sunt cum corpore, ut aestus
  103. pervolet intactus, nequeunt inpellier usquam,
  104. lignea materies in quo genere esse videtur.
  105. interutrasque igitur ferri natura locata
  106. aeris ubi accepit quaedam corpuscula, tum fit,
  107. inpellant ut eo Magnesia flumine saxa.
  108. nec tamen haec ita sunt aliarum rerum aliena,
  109. ut mihi multa parum genere ex hoc suppeditentur,
  110. quae memorare queam inter se singlariter apta.
  111. saxa vides primum sola colescere calce.
  112. glutine materies taurino iungitur una,
  113. ut vitio venae tabularum saepius hiscant
  114. quam laxare queant compages taurea vincla.
  115. vitigeni latices aquai fontibus audent
  116. misceri, cum pix nequeat gravis et leve olivom.
  117. purpureusque colos conchyli iungitur uno
  118. corpore cum lanae, dirimi qui non queat usquam,
  119. non si Neptuni fluctu renovare operam des,
  120. non mare si totum velit eluere omnibus undis.
  121. denique res auro non aurum copulat una,
  122. aerique aes plumbo fit uti iungatur ab albo?
  123. cetera iam quam multa licet reperire! quid ergo?
  124. nec tibi tam longis opus est ambagibus usquam
  125. nec me tam multam hic operam consumere par est,
  126. sed breviter paucis praestat comprendere multa.
  127. quorum ita texturae ceciderunt mutua contra,
  128. ut cava conveniant plenis haec illius illa
  129. huiusque inter se, iunctura haec optima constat.
  130. est etiam, quasi ut anellis hamisque plicata
  131. inter se quaedam possint coplata teneri;
  132. quod magis in lapide hoc fieri ferroque videtur.
  133. Nunc ratio quae sit morbis aut unde repente
  134. mortiferam possit cladem conflare coorta
  135. morbida vis hominum generi pecudumque catervis,
  136. expediam, primum multarum semina rerum
  137. esse supra docui quae sint vitalia nobis,
  138. et contra quae sint morbo mortique necessest
  139. multa volare; ea cum casu sunt forte coorta
  140. et perturbarunt caelum, fit morbidus .
  141. atque ea vis omnis morborum pestilitasque
  142. aut extrinsecus ut nubes nebulaeque superne
  143. per caelum veniunt aut ipsa saepe coorta
  144. de terra surgunt, ubi putorem umida nactast
  145. intempestivis pluviisque et solibus icta.
  146. nonne vides etiam caeli novitate et aquarum
  147. temptari procul a patria qui cumque domoque
  148. adveniunt ideo quia longe discrepitant res?
  149. nam quid Brittannis caelum differre putamus,
  150. et quod in Aegypto est, qua mundi claudicat axis,
  151. quidve quod in Ponto est differre et Gadibus atque
  152. usque ad nigra virum percocto saecla colore?
  153. quae cum quattuor inter se diversa videmus
  154. quattuor a ventis et caeli partibus esse,
  155. tum color et facies hominum distare videntur
  156. largiter et morbi generatim saecla tenere.
  157. est elephas morbus qui propter flumina Nili
  158. gignitur Aegypto in media neque praeterea usquam.
  159. Atthide temptantur gressus oculique in Achaeis
  160. finibus. inde aliis alius locus est inimicus
  161. partibus ac membris; varius concinnat id .
  162. proinde ubi se caelum, quod nobis forte alienum,
  163. commovet atque inimicus serpere coepit,
  164. ut nebula ac nubes paulatim repit et omne
  165. qua graditur conturbat et immutare coactat,
  166. fit quoque ut, in nostrum cum venit denique caelum,
  167. corrumpat reddatque sui simile atque alienum.
  168. haec igitur subito clades nova pestilitasque
  169. aut in aquas cadit aut fruges persidit in ipsas
  170. aut alios hominum pastus pecudumque cibatus,
  171. aut etiam suspensa manet vis in ipso
  172. et, cum spirantes mixtas hinc ducimus auras,
  173. illa quoque in corpus pariter sorbere necessest.
  174. consimili ratione venit bubus quoque saepe
  175. pestilitas et iam pigris balantibus aegror.
  176. nec refert utrum nos in loca deveniamus
  177. nobis adversa et caeli mutemus amictum,
  178. an caelum nobis ultro natura corumptum
  179. deferat aut aliquid quo non consuevimus uti,
  180. quod nos adventu possit temptare recenti.
  181. Haec ratio quondam morborum et mortifer aestus
  182. finibus in Cecropis funestos reddidit agros
  183. vastavitque vias, exhausit civibus urbem.
  184. nam penitus veniens Aegypti finibus ortus,
  185. permensus multum camposque natantis,
  186. incubuit tandem populo Pandionis omni.
  187. inde catervatim morbo mortique dabantur.
  188. principio caput incensum fervore gerebant
  189. et duplicis oculos suffusa luce rubentes.
  190. sudabant etiam fauces intrinsecus atrae
  191. sanguine et ulceribus vocis via saepta coibat
  192. atque animi interpres manabat lingua cruore
  193. debilitata malis, motu gravis, aspera tactu.
  194. inde ubi per fauces pectus complerat et ipsum
  195. morbida vis in cor maestum confluxerat aegris,
  196. omnia tum vero vitai claustra lababant.
  197. spiritus ore foras taetrum volvebat odorem,
  198. rancida quo perolent proiecta cadavera ritu.
  199. atque animi prorsum tum vires totius, omne
  200. languebat corpus leti iam limine in ipso.
  201. intolerabilibusque malis erat anxius angor
  202. adsidue comes et gemitu commixta querella,
  203. singultusque frequens noctem per saepe diemque
  204. corripere adsidue nervos et membra coactans
  205. dissoluebat eos, defessos ante, fatigans.
  206. nec nimio cuiquam posses ardore tueri
  207. corporis in summo summam fervescere partem,
  208. sed potius tepidum manibus proponere tactum
  209. et simul ulceribus quasi inustis omne rubere
  210. corpus, ut est per membra sacer dum diditur ignis.
  211. intima pars hominum vero flagrabat ad ossa,
  212. flagrabat stomacho flamma ut fornacibus intus.
  213. nil adeo posses cuiquam leve tenveque membris
  214. vertere in utilitatem, at ventum et frigora semper.
  215. in fluvios partim gelidos ardentia morbo
  216. membra dabant nudum iacientes corpus in undas.
  217. multi praecipites nymphis putealibus alte
  218. inciderunt ipso venientes ore patente:
  219. insedabiliter sitis arida corpora mersans
  220. aequabat multum parvis umoribus imbrem.
  221. nec requies erat ulla mali: defessa iacebant
  222. corpora. mussabat tacito medicina timore,
  223. quippe patentia cum totiens ardentia morbis
  224. lumina versarent oculorum expertia somno.
  225. multaque praeterea mortis tum signa dabantur:
  226. perturbata animi mens in maerore metuque,
  227. triste supercilium, furiosus voltus et acer,
  228. sollicitae porro plenaeque sonoribus aures,
  229. creber spiritus aut ingens raroque coortus,
  230. sudorisque madens per collum splendidus umor,
  231. tenvia sputa minuta, croci contacta colore
  232. salsaque per fauces rauca vix edita tussi.
  233. in manibus vero nervi trahere et tremere artus
  234. a pedibusque minutatim succedere frigus
  235. non dubitabat. item ad supremum denique tempus
  236. conpressae nares, nasi primoris acumen
  237. tenve, cavati oculi, cava tempora, frigida pellis
  238. duraque in ore, iacens rictu, frons tenta manebat.
  239. nec nimio rigida post artus morte iacebant.
  240. octavoque fere candenti lumine solis
  241. aut etiam nona reddebant lampade vitam.
  242. quorum siquis, ut est, vitarat funera leti,
  243. ulceribus taetris et nigra proluvie alvi
  244. posterius tamen hunc tabes letumque manebat,
  245. aut etiam multus capitis cum saepe dolore
  246. corruptus sanguis expletis naribus ibat.
  247. huc hominis totae vires corpusque fluebat.
  248. profluvium porro qui taetri sanguinis acre
  249. exierat, tamen in nervos huic morbus et artus
  250. ibat et in partis genitalis corporis ipsas.
  251. et graviter partim metuentes limina leti
  252. vivebant ferro privati parte virili,
  253. et manibus sine non nulli pedibusque manebant
  254. in vita tamen et perdebant lumina partim.
  255. usque adeo mortis metus iis incesserat acer.
  256. atque etiam quosdam cepere oblivia rerum
  257. cunctarum, neque se possent cognoscere ut ipsi.
  258. multaque humi cum inhumata iacerent corpora supra
  259. corporibus, tamen alituum genus atque ferarum
  260. aut procul absiliebat, ut acrem exiret odorem,
  261. aut, ubi gustarat, languebat morte propinqua.
  262. nec tamen omnino temere illis solibus ulla
  263. comparebat avis, nec tristia saecla ferarum
  264. exibant silvis. languebant pleraque morbo
  265. et moriebantur. cum primis fida canum vis
  266. strata viis animam ponebat in omnibus aegre;
  267. extorquebat enim vitam vis morbida membris.
  268. incomitata rapi certabant funera vasta
  269. nec ratio remedii communis certa dabatur;
  270. nam quod ali dederat vitalis auras
  271. volvere in ore licere et caeli templa tueri,
  272. hoc aliis erat exitio letumque parabat.
  273. Illud in his rebus miserandum magnopere unum
  274. aerumnabile erat, quod ubi se quisque videbat
  275. implicitum morbo, morti damnatus ut esset,
  276. deficiens animo maesto cum corde iacebat,
  277. funera respectans animam amittebat ibidem.
  278. quippe etenim nullo cessabant tempore apisci
  279. ex aliis alios avidi contagia morbi,
  280. lanigeras tam quam pecudes et bucera saecla,
  281. idque vel in primis cumulabat funere funus
  282. nam qui cumque suos fugitabant visere ad aegros,
  283. vitai nimium cupidos mortisque timentis
  284. poenibat paulo post turpi morte malaque,
  285. desertos, opis expertis, incuria mactans.
  286. qui fuerant autem praesto, contagibus ibant
  287. atque labore, pudor quem tum cogebat obire
  288. blandaque lassorum vox mixta voce querellae.
  289. optimus hoc leti genus ergo quisque subibat.
  290. Praeterea iam pastor et armentarius omnis
  291. et robustus item curvi moderator aratri
  292. languebat, penitusque casa contrusa iacebant
  293. corpora paupertate et morbo dedita morti.
  294. exanimis pueris super exanimata parentum
  295. corpora non numquam posses retroque videre
  296. matribus et patribus natos super edere vitam.
  297. nec minimam partem ex agris maeror is in urbem
  298. confluxit, languens quem contulit agricolarum
  299. copia conveniens ex omni morbida parte.
  300. omnia conplebant loca tectaque quo magis aestu,
  301. confertos ita acervatim mors accumulabat.
  302. multa siti prostrata viam per proque voluta
  303. corpora silanos ad aquarum strata iacebant
  304. interclusa anima nimia ab dulcedine aquarum,
  305. multaque per populi passim loca prompta viasque
  306. languida semanimo cum corpore membra videres
  307. horrida paedore et pannis cooperta perire,
  308. corporis inluvie, pelli super ossibus una,
  309. ulceribus taetris prope iam sordeque sepulta.
  310. omnia denique sancta deum delubra replerat
  311. corporibus mors exanimis onerataque passim
  312. cuncta cadaveribus caelestum templa manebant,
  313. hospitibus loca quae complerant aedituentes.
  314. nec iam religio divom nec numina magni
  315. pendebantur enim: praesens dolor exsuperabat.
  316. nec mos ille sepulturae remanebat in urbe,
  317. quo prius hic populus semper consuerat humari;
  318. perturbatus enim totus trepidabat et unus
  319. quisque suum pro re cognatum maestus humabat.
  320. multaque res subita et paupertas horrida suasit;
  321. namque suos consanguineos aliena rogorum
  322. insuper extructa ingenti clamore locabant
  323. subdebantque faces, multo cum sanguine saepe
  324. rixantes, potius quam corpora desererentur,
  325. inque aliis alium populum sepelire suorum
  326. certantes; lacrimis lassi luctuque redibant;
  327. inde bonam partem in lectum maerore dabantur;
  328. nec poterat quisquam reperiri, quem neque morbus
  329. nec mors nec luctus temptaret tempore tali.