De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. Et genus humanum multo fuit illud in arvis
  2. durius, ut decuit, tellus quod dura creasset,
  3. et maioribus et solidis magis ossibus intus
  4. fundatum, validis aptum per viscera nervis,
  5. nec facile ex aestu nec frigore quod caperetur
  6. nec novitate cibi nec labi corporis ulla.
  7. multaque per caelum solis volventia lustra
  8. volgivago vitam tractabant more ferarum.
  9. nec robustus erat curvi moderator aratri
  10. quisquam, nec scibat ferro molirier arva
  11. nec nova defodere in terram virgulta neque altis
  12. arboribus veteres decidere falcibus ramos.
  13. quod sol atque imbres dederant, quod terra crearat
  14. sponte sua, satis id placabat pectora donum.
  15. glandiferas inter curabant corpora quercus
  16. plerumque; et quae nunc hiberno tempore cernis
  17. arbita puniceo fieri matura colore,
  18. plurima tum tellus etiam maiora ferebat.
  19. multaque praeterea novitas tum florida mundi
  20. pabula dura tulit, miseris mortalibus ampla.
  21. at sedare sitim fluvii fontesque vocabant,
  22. ut nunc montibus e magnis decursus aquai
  23. claricitat late sitientia saecla ferarum.
  24. denique nota vagis silvestria templa tenebant
  25. nympharum, quibus e scibant umore fluenta
  26. lubrica proluvie larga lavere umida saxa,
  27. umida saxa, super viridi stillantia musco,
  28. et partim plano scatere atque erumpere campo.
  29. necdum res igni scibant tractare neque uti
  30. pellibus et spoliis corpus vestire ferarum,
  31. sed nemora atque cavos montis silvasque colebant
  32. et frutices inter condebant squalida membra
  33. verbera ventorum vitare imbrisque coacti.
  34. nec commune bonum poterant spectare neque ullis
  35. moribus inter se scibant nec legibus uti.
  36. quod cuique obtulerat praedae fortuna, ferebat
  37. sponte sua sibi quisque valere et vivere doctus.
  38. et Venus in silvis iungebat corpora amantum;
  39. conciliabat enim vel mutua quamque cupido
  40. vel violenta viri vis atque inpensa libido
  41. vel pretium, glandes atque arbita vel pira lecta.
  42. et manuum mira freti virtute pedumque
  43. consectabantur silvestria saecla ferarum
  44. missilibus saxis et magno pondere clavae.
  45. multaque vincebant, vitabant pauca latebris;
  46. saetigerisque pares subus silvestria membra
  47. nuda dabant terrae nocturno tempore capti,
  48. circum se foliis ac frondibus involventes.
  49. nec plangore diem magno solemque per agros
  50. quaerebant pavidi palantes noctis in umbris,
  51. sed taciti respectabant somnoque sepulti,
  52. dum rosea face sol inferret lumina caelo.
  53. a parvis quod enim consuerant cernere semper
  54. alterno tenebras et lucem tempore gigni,
  55. non erat ut fieri posset mirarier umquam
  56. nec diffidere, ne terras aeterna teneret
  57. nox in perpetuum detracto lumine solis.
  58. sed magis illud erat curae, quod saecla ferarum
  59. infestam miseris faciebant saepe quietem.
  60. eiectique domo fugiebant saxea tecta
  61. spumigeri suis adventu validique leonis
  62. atque intempesta cedebant nocte paventes
  63. hospitibus saevis instrata cubilia fronde.
  64. Nec nimio tum plus quam nunc mortalia saecla
  65. dulcia linquebant lamentis lumina vitae.
  66. unus enim tum quisque magis deprensus eorum
  67. pabula viva feris praebebat, dentibus haustus,
  68. et nemora ac montis gemitu silvasque replebat
  69. viva videns vivo sepeliri viscera busto.
  70. at quos effugium servarat corpore adeso,
  71. posterius tremulas super ulcera tetra tenentes
  72. palmas horriferis accibant vocibus Orcum,
  73. donique eos vita privarant vermina saeva
  74. expertis opis, ignaros quid volnera vellent.
  75. at non multa virum sub signis milia ducta
  76. una dies dabat exitio nec turbida ponti
  77. aequora lidebant navis ad saxa virosque.
  78. nam temere in cassum frustra mare saepe coortum
  79. saevibat leviterque minas ponebat inanis,
  80. nec poterat quemquam placidi pellacia ponti
  81. subdola pellicere in fraudem ridentibus undis.
  82. improba navigii ratio tum caeca iacebat.
  83. tum penuria deinde cibi languentia leto
  84. membra dabat, contra nunc rerum copia mersat.
  85. illi inprudentes ipsi sibi saepe venenum
  86. vergebant, nunc dant aliis sollertius ipsi.
  87. Inde casas postquam ac pellis ignemque pararunt
  88. et mulier coniuncta viro concessit in unum
  89. ---
  90. cognita sunt, prolemque ex se videre creatam,
  91. tum genus humanum primum mollescere coepit.
  92. ignis enim curavit, ut alsia corpora frigus
  93. non ita iam possent caeli sub tegmine ferre,
  94. et Venus inminuit viris puerique parentum
  95. blanditiis facile ingenium fregere superbum.
  96. tunc et amicitiem coeperunt iungere aventes
  97. finitimi inter se nec laedere nec violari,
  98. et pueros commendarunt muliebreque saeclum,
  99. vocibus et gestu cum balbe significarent
  100. imbecillorum esse aequum misererier omnis.
  101. nec tamen omnimodis poterat concordia gigni,
  102. sed bona magnaque pars servabat foedera caste;
  103. aut genus humanum iam tum foret omne peremptum
  104. nec potuisset adhuc perducere saecla propago.
  105. At varios linguae sonitus natura subegit
  106. mittere et utilitas expressit nomina rerum,
  107. non alia longe ratione atque ipsa videtur
  108. protrahere ad gestum pueros infantia linguae,
  109. cum facit ut digito quae sint praesentia monstrent.
  110. sentit enim vim quisque suam quod possit abuti.
  111. cornua nata prius vitulo quam frontibus extent,
  112. illis iratus petit atque infestus inurget.
  113. at catuli pantherarum scymnique leonum
  114. unguibus ac pedibus iam tum morsuque repugnant,
  115. vix etiam cum sunt dentes unguesque creati.
  116. alituum porro genus alis omne videmus
  117. fidere et a pennis tremulum petere auxiliatum.
  118. proinde putare aliquem tum nomina distribuisse
  119. rebus et inde homines didicisse vocabula prima,
  120. desiperest. nam cur hic posset cuncta notare
  121. vocibus et varios sonitus emittere linguae,
  122. tempore eodem alii facere id non quisse putentur?
  123. praeterea si non alii quoque vocibus usi
  124. inter se fuerant, unde insita notities est
  125. utilitatis et unde data est huic prima potestas,
  126. quid vellet facere ut sciret animoque videret?
  127. cogere item pluris unus victosque domare
  128. non poterat, rerum ut perdiscere nomina vellent.
  129. nec ratione docere ulla suadereque surdis,
  130. quid sit opus facto, facilest; neque enim paterentur
  131. nec ratione ulla sibi ferrent amplius auris
  132. vocis inauditos sonitus obtundere frustra.
  133. postremo quid in hac mirabile tantoperest re,
  134. si genus humanum, cui vox et lingua vigeret,
  135. pro vario sensu varia res voce notaret?
  136. cum pecudes mutae, cum denique saecla ferarum
  137. dissimilis soleant voces variasque ciere,
  138. cum metus aut dolor est et cum iam gaudia gliscunt.
  139. quippe etenim licet id rebus cognoscere apertis.
  140. inritata canum cum primum magna Molossum
  141. mollia ricta fremunt duros nudantia dentes,
  142. longe alio sonitu rabies restricta minatur,
  143. et cum iam latrant et vocibus omnia complent;
  144. at catulos blande cum lingua lambere temptant
  145. aut ubi eos lactant, pedibus morsuque potentes
  146. suspensis teneros imitantur dentibus haustus,
  147. longe alio pacto gannitu vocis adulant,
  148. et cum deserti baubantur in aedibus, aut cum
  149. plorantis fugiunt summisso corpore plagas.
  150. denique non hinnitus item differre videtur,
  151. inter equas ubi equus florenti aetate iuvencus
  152. pinnigeri saevit calcaribus ictus Amoris
  153. et fremitum patulis sub naribus edit ad arma,
  154. et cum sic alias concussis artibus hinnit?
  155. postremo genus alituum variaeque volucres,
  156. accipitres atque ossifragae mergique marinis
  157. fluctibus in salso victum vitamque petentes,
  158. longe alias alio iaciunt in tempore voces,
  159. et quom de victu certant praedaque repugnant.
  160. et partim mutant cum tempestatibus una
  161. raucisonos cantus, cornicum ut saecla vetusta
  162. corvorumque gregis ubi aquam dicuntur et imbris
  163. poscere et inter dum ventos aurasque vocare.
  164. ergo si varii sensus animalia cogunt,
  165. muta tamen cum sint, varias emittere voces,
  166. quanto mortalis magis aequumst tum potuisse
  167. dissimilis alia atque alia res voce notare!
  168. Illud in his rebus tacitus ne forte requiras,
  169. fulmen detulit in terram mortalibus ignem
  170. primitus, inde omnis flammarum diditur ardor;
  171. multa videmus enim caelestibus insita flammis
  172. fulgere, cum caeli donavit plaga vaporis.
  173. et ramosa tamen cum ventis pulsa vacillans
  174. aestuat in ramos incumbens arboris arbor,
  175. exprimitur validis extritus viribus ignis,
  176. emicat inter dum flammai fervidus ardor,
  177. mutua dum inter se rami stirpesque teruntur.
  178. quorum utrumque dedisse potest mortalibus ignem.
  179. inde cibum quoquere ac flammae mollire vapore
  180. sol docuit, quoniam mitescere multa videbant
  181. verberibus radiorum atque aestu victa per agros.
  182. Inque dies magis hi victum vitamque priorem
  183. commutare novis monstrabant rebus et igni,
  184. ingenio qui praestabant et corde vigebant.
  185. condere coeperunt urbis arcemque locare
  186. praesidium reges ipsi sibi perfugiumque,
  187. et pecudes et agros divisere atque dedere
  188. pro facie cuiusque et viribus ingenioque;
  189. nam facies multum valuit viresque vigebant.
  190. posterius res inventast aurumque repertum,
  191. quod facile et validis et pulchris dempsit honorem;
  192. divitioris enim sectam plerumque secuntur
  193. quam lubet et fortes et pulchro corpore creti.
  194. quod siquis vera vitam ratione gubernet,
  195. divitiae grandes homini sunt vivere parce
  196. aequo animo; neque enim est umquam penuria parvi.
  197. at claros homines voluerunt se atque potentes,
  198. ut fundamento stabili fortuna maneret
  199. et placidam possent opulenti degere vitam,
  200. ne quiquam, quoniam ad summum succedere honorem
  201. certantes iter infestum fecere viai,
  202. et tamen e summo, quasi fulmen, deicit ictos
  203. invidia inter dum contemptim in Tartara taetra;
  204. invidia quoniam ceu fulmine summa vaporant
  205. plerumque et quae sunt aliis magis edita cumque;
  206. ut satius multo iam sit parere quietum
  207. quam regere imperio res velle et regna tenere.
  208. proinde sine in cassum defessi sanguine sudent,
  209. angustum per iter luctantes ambitionis;
  210. quandoquidem sapiunt alieno ex ore petuntque
  211. res ex auditis potius quam sensibus ipsis,
  212. nec magis id nunc est neque erit mox quam fuit ante.
  213. Ergo regibus occisis subversa iacebat
  214. pristina maiestas soliorum et sceptra superba,
  215. et capitis summi praeclarum insigne cruentum
  216. sub pedibus vulgi magnum lugebat honorem;
  217. nam cupide conculcatur nimis ante metutum.
  218. res itaque ad summam faecem turbasque redibat,
  219. imperium sibi cum ac summatum quisque petebat.
  220. inde magistratum partim docuere creare
  221. iuraque constituere, ut vellent legibus uti.
  222. nam genus humanum, defessum vi colere aevom,
  223. ex inimicitiis languebat; quo magis ipsum
  224. sponte sua cecidit sub leges artaque iura.
  225. acrius ex ira quod enim se quisque parabat
  226. ulcisci quam nunc concessumst legibus aequis,
  227. hanc ob rem est homines pertaesum vi colere aevom.
  228. inde metus maculat poenarum praemia vitae.
  229. circumretit enim vis atque iniuria quemque
  230. atque unde exortast, ad eum plerumque revertit,
  231. nec facilest placidam ac pacatam degere vitam
  232. qui violat factis communia foedera pacis.
  233. etsi fallit enim divom genus humanumque,
  234. perpetuo tamen id fore clam diffidere debet;
  235. quippe ubi se multi per somnia saepe loquentes
  236. aut morbo delirantes protraxe ferantur
  237. et celata mala in medium et peccata dedisse.
  238. Nunc quae causa deum per magnas numina gentis
  239. pervulgarit et ararum compleverit urbis
  240. suscipiendaque curarit sollemnia sacra,
  241. quae nunc in magnis florent sacra rebus locisque,
  242. unde etiam nunc est mortalibus insitus horror,
  243. qui delubra deum nova toto suscitat orbi
  244. terrarum et festis cogit celebrare diebus,
  245. non ita difficilest rationem reddere verbis.
  246. quippe etenim iam tum divom mortalia saecla
  247. egregias animo facies vigilante videbant
  248. et magis in somnis mirando corporis auctu.
  249. his igitur sensum tribuebant propterea quod
  250. membra movere videbantur vocesque superbas
  251. mittere pro facie praeclara et viribus amplis.
  252. aeternamque dabant vitam, quia semper eorum
  253. subpeditabatur facies et forma manebat,
  254. et tamen omnino quod tantis viribus auctos
  255. non temere ulla vi convinci posse putabant.
  256. fortunisque ideo longe praestare putabant,
  257. quod mortis timor haut quemquam vexaret eorum,
  258. et simul in somnis quia multa et mira videbant
  259. efficere et nullum capere ipsos inde laborem.
  260. praeterea caeli rationes ordine certo
  261. et varia annorum cernebant tempora verti
  262. nec poterant quibus id fieret cognoscere causis.
  263. ergo perfugium sibi habebant omnia divis
  264. tradere et illorum nutu facere omnia flecti.
  265. in caeloque deum sedes et templa locarunt,
  266. per caelum volvi quia nox et luna videtur,
  267. luna dies et nox et noctis signa severa
  268. noctivagaeque faces caeli flammaeque volantes,
  269. nubila sol imbres nix venti fulmina grando
  270. et rapidi fremitus et murmura magna minarum.
  271. O genus infelix humanum, talia divis
  272. cum tribuit facta atque iras adiunxit acerbas!
  273. quantos tum gemitus ipsi sibi, quantaque nobis
  274. volnera, quas lacrimas peperere minoribus nostris!
  275. nec pietas ullast velatum saepe videri
  276. vertier ad lapidem atque omnis accedere ad aras
  277. nec procumbere humi prostratum et pandere palmas
  278. ante deum delubra nec aras sanguine multo
  279. spargere quadrupedum nec votis nectere vota,
  280. sed mage pacata posse omnia mente tueri.
  281. nam cum suspicimus magni caelestia mundi
  282. templa super stellisque micantibus aethera fixum,
  283. et venit in mentem solis lunaeque viarum,
  284. tunc aliis oppressa malis in pectora cura
  285. illa quoque expergefactum caput erigere infit,
  286. ne quae forte deum nobis inmensa potestas
  287. sit, vario motu quae candida sidera verset;
  288. temptat enim dubiam mentem rationis egestas,
  289. ecquae nam fuerit mundi genitalis origo,
  290. et simul ecquae sit finis, quoad moenia mundi
  291. et taciti motus hunc possint ferre laborem,
  292. an divinitus aeterna donata salute
  293. perpetuo possint aevi labentia tractu
  294. inmensi validas aevi contemnere viris.
  295. praeterea cui non animus formidine divum
  296. contrahitur, cui non correpunt membra pavore,
  297. fulminis horribili cum plaga torrida tellus
  298. contremit et magnum percurrunt murmura caelum?
  299. non populi gentesque tremunt, regesque superbi
  300. corripiunt divum percussi membra timore,
  301. ne quod ob admissum foede dictumve superbe
  302. poenarum grave sit solvendi tempus adauctum?
  303. summa etiam cum vis violenti per mare venti
  304. induperatorem classis super aequora verrit
  305. cum validis pariter legionibus atque elephantis,
  306. non divom pacem votis adit ac prece quaesit
  307. ventorum pavidus paces animasque secundas?
  308. ne quiquam, quoniam violento turbine saepe
  309. correptus nihilo fertur minus ad vada leti.
  310. usque adeo res humanas vis abdita quaedam
  311. opterit et pulchros fascis saevasque secures
  312. proculcare ac ludibrio sibi habere videtur.
  313. denique sub pedibus tellus cum tota vacillat
  314. concussaeque cadunt urbes dubiaeque minantur,
  315. quid mirum si se temnunt mortalia saecla
  316. atque potestatis magnas mirasque relinquunt
  317. in rebus viris divum, quae cuncta gubernent?
  318. Quod super est, aes atque aurum ferrumque repertumst
  319. et simul argenti pondus plumbique potestas,
  320. ignis ubi ingentis silvas ardore cremarat
  321. montibus in magnis, seu caelo fulmine misso,
  322. sive quod inter se bellum silvestre gerentes
  323. hostibus intulerant ignem formidinis ergo,
  324. sive quod inducti terrae bonitate volebant
  325. pandere agros pinguis et pascua reddere rura,
  326. sive feras interficere et ditescere praeda;
  327. nam fovea atque igni prius est venarier ortum
  328. quam saepire plagis saltum canibusque ciere.
  329. quicquid id est, qua cumque e causa flammeus ardor
  330. horribili sonitu silvas exederat altis
  331. a radicibus et terram percoxerat igni,
  332. manabat venis ferventibus in loca terrae
  333. concava conveniens argenti rivus et auri,
  334. aeris item et plumbi. quae cum concreta videbant
  335. posterius claro in terra splendere colore,
  336. tollebant nitido capti levique lepore,
  337. et simili formata videbant esse figura
  338. atque lacunarum fuerant vestigia cuique.
  339. tum penetrabat eos posse haec liquefacta calore
  340. quamlibet in formam et faciem decurrere rerum,
  341. et prorsum quamvis in acuta ac tenvia posse
  342. mucronum duci fastigia procudendo,
  343. ut sibi tela parent silvasque ut caedere possint
  344. materiemque dolare et levia radere tigna
  345. et terebrare etiam ac pertundere perque forare.
  346. nec minus argento facere haec auroque parabant
  347. quam validi primum violentis viribus aeris,
  348. ne quiquam, quoniam cedebat victa potestas
  349. nec poterant pariter durum sufferre laborem.
  350. nam fuit in pretio magis aes aurumque iacebat
  351. propter inutilitatem hebeti mucrone retusum;
  352. nunc iacet aes, aurum in summum successit honorem.
  353. sic volvenda aetas commutat tempora rerum.
  354. quod fuit in pretio, fit nullo denique honore;
  355. porro aliud succedit et e contemptibus exit
  356. inque dies magis adpetitur floretque repertum
  357. laudibus et miro est mortalis inter honore.
  358. Nunc tibi quo pacto ferri natura reperta
  359. sit facilest ipsi per te cognoscere, Memmi.
  360. arma antiqua manus ungues dentesque fuerunt
  361. et lapides et item silvarum fragmina rami
  362. et flamma atque ignes, post quam sunt cognita primum.
  363. posterius ferri vis est aerisque reperta.
  364. et prior aeris erat quam ferri cognitus usus,
  365. quo facilis magis est natura et copia maior.
  366. aere solum terrae tractabant, aereque belli
  367. miscebant fluctus et vulnera vasta serebant
  368. et pecus atque agros adimebant; nam facile ollis
  369. omnia cedebant armatis nuda et inerma.
  370. inde minutatim processit ferreus ensis
  371. versaque in obprobrium species est falcis ahenae,
  372. et ferro coepere solum proscindere terrae
  373. exaequataque sunt creperi certamina belli.
  374. et prius est armatum in equi conscendere costas
  375. et moderarier hunc frenis dextraque vigere
  376. quam biiugo curru belli temptare pericla.
  377. et biiugo prius est quam bis coniungere binos
  378. et quam falciferos armatum escendere currus.
  379. inde boves Lucas turrito corpore, tetras,
  380. anguimanus, belli docuerunt volnera Poeni
  381. sufferre et magnas Martis turbare catervas.
  382. sic alid ex alio peperit discordia tristis,
  383. horribile humanis quod gentibus esset in armis,
  384. inque dies belli terroribus addidit augmen.
  385. Temptarunt etiam tauros in moenere belli
  386. expertique sues saevos sunt mittere in hostis.
  387. et validos partim prae se misere leones
  388. cum doctoribus armatis saevisque magistris,
  389. qui moderarier his possent vinclisque tenere,
  390. ne quiquam, quoniam permixta caede calentes
  391. turbabant saevi nullo discrimine turmas,
  392. terrificas capitum quatientis undique cristas,
  393. nec poterant equites fremitu perterrita equorum
  394. pectora mulcere et frenis convertere in hostis.
  395. inritata leae iaciebant corpora saltu
  396. undique et adversum venientibus ora patebant
  397. et nec opinantis a tergo deripiebant
  398. deplexaeque dabant in terram volnere victos,
  399. morsibus adfixae validis atque unguibus uncis.
  400. iactabantque suos tauri pedibusque terebant
  401. et latera ac ventres hauribant supter equorum
  402. cornibus et terram minitanti mente ruebant.
  403. et validis socios caedebant dentibus apri
  404. tela infracta suo tinguentes sanguine saevi
  405. in se fracta suo tinguentes sanguine tela,
  406. permixtasque dabant equitum peditumque ruinas.
  407. nam transversa feros exibant dentis adactus
  408. iumenta aut pedibus ventos erecta petebant,
  409. ne quiquam, quoniam ab nervis succisa videres
  410. concidere atque gravi terram consternere casu.
  411. si quos ante domi domitos satis esse putabant,
  412. effervescere cernebant in rebus agundis
  413. volneribus clamore fuga terrore tumultu,
  414. nec poterant ullam partem redducere eorum;
  415. diffugiebat enim varium genus omne ferarum,
  416. ut nunc saepe boves Lucae ferro male mactae
  417. diffugiunt, fera facta suis cum multa dedere.
  418. Sed facere id non tam vincendi spe voluerunt;
  419. quam dare quod gemerent hostes, ipsique perire,
  420. qui numero diffidebant armisque vacabant,
  421. si fuit ut facerent. sed vix adducor ut ante
  422. non quierint animo praesentire atque videre,
  423. quam commune malum fieret foedumque, futurum.
  424. et magis id possis factum contendere in omni
  425. in variis mundis varia ratione creatis,
  426. quam certo atque uno terrarum quolibet orbi.
  427. Nexilis ante fuit vestis quam textile tegmen.
  428. textile post ferrumst, quia ferro tela paratur,
  429. nec ratione alia possunt tam levia gigni
  430. insilia ac fusi, radii, scapique sonantes.
  431. et facere ante viros lanam natura
  432. quam muliebre genus; nam longe praestat in arte
  433. et sollertius est multo genus omne virile;
  434. agricolae donec vitio vertere severi,
  435. ut muliebribus id manibus concedere vellent
  436. atque ipsi pariter durum sufferre laborem
  437. atque opere in duro durarent membra manusque.
  438. At specimen sationis et insitionis origo
  439. ipsa fuit rerum primum natura creatrix,
  440. arboribus quoniam bacae glandesque caducae
  441. tempestiva dabant pullorum examina supter;
  442. unde etiam libitumst stirpis committere ramis
  443. et nova defodere in terram virgulta per agros.
  444. inde aliam atque aliam culturam dulcis agelli
  445. temptabant fructusque feros mansuescere terra
  446. cernebant indulgendo blandeque colendo.
  447. inque dies magis in montem succedere silvas
  448. cogebant infraque locum concedere cultis,
  449. prata lacus rivos segetes vinetaque laeta
  450. collibus et campis ut haberent, atque olearum
  451. caerula distinguens inter plaga currere posset
  452. per tumulos et convallis camposque profusa;
  453. ut nunc esse vides vario distincta lepore
  454. omnia, quae pomis intersita dulcibus ornant
  455. arbustisque tenent felicibus opsita circum.
  456. At liquidas avium voces imitarier ore
  457. ante fuit multo quam levia carmina cantu
  458. concelebrare homines possent aurisque iuvare.
  459. et zephyri cava per calamorum sibila primum
  460. agrestis docuere cavas inflare cicutas.
  461. inde minutatim dulcis didicere querellas,
  462. tibia quas fundit digitis pulsata canentum,
  463. avia per nemora ac silvas saltusque reperta,
  464. per loca pastorum deserta atque otia dia.
  465. sic unum quicquid paulatim protrahit aetas
  466. in medium ratioque in luminis eruit oras.
  467. haec animos ollis mulcebant atque iuvabant
  468. cum satiate cibi; nam tum sunt omnia cordi.
  469. saepe itaque inter se prostrati in gramine molli
  470. propter aquae rivom sub ramis arboris altae.
  471. non magnis opibus iucunde corpora habebant,
  472. praesertim cum tempestas ridebat et anni
  473. tempora pingebant viridantis floribus herbas.
  474. tum ioca, tum sermo, tum dulces esse cachinni
  475. consuerant; agrestis enim tum musa vigebat.
  476. tum caput atque umeros plexis redimire coronis
  477. floribus et foliis lascivia laeta movebat,
  478. atque extra numerum procedere membra moventes
  479. duriter et duro terram pede pellere matrem;
  480. unde oriebantur risus dulcesque cachinni,
  481. omnia quod nova tum magis haec et mira vigebant.
  482. et vigilantibus hinc aderant solacia somno
  483. ducere multimodis voces et flectere cantus
  484. et supera calamos unco percurrere labro;
  485. unde etiam vigiles nunc haec accepta tuentur.
  486. et numerum servare genus didicere, neque hilo
  487. maiore interea capiunt dulcedine fructum
  488. quam silvestre genus capiebat terrigenarum.
  489. nam quod adest praesto, nisi quid cognovimus ante
  490. suavius, in primis placet et pollere videtur,
  491. posteriorque fere melior res illa reperta
  492. perdit et immutat sensus ad pristina quaeque.
  493. sic odium coepit glandis, sic illa relicta
  494. strata cubilia sunt herbis et frondibus aucta.
  495. pellis item cecidit vestis contempta ferina;
  496. quam reor invidia tali tunc esse repertam,
  497. ut letum insidiis qui gessit primus obiret,
  498. et tamen inter eos distractam sanguine multo
  499. disperiise neque in fructum convertere quisse.
  500. tunc igitur pelles, nunc aurum et purpura curis
  501. exercent hominum vitam belloque fatigant;
  502. quo magis in nobis, ut opinor, culpa resedit.
  503. frigus enim nudos sine pellibus excruciabat
  504. terrigenas; at nos nil laedit veste carere
  505. purpurea atque auro signisque ingentibus apta,
  506. dum plebeia tamen sit, quae defendere possit.
  507. Ergo hominum genus in cassum frustraque laborat
  508. semper et in curis consumit inanibus aevom,
  509. ni mirum quia non cognovit quae sit habendi
  510. finis et omnino quoad crescat vera voluptas;
  511. idque minutatim vitam provexit in altum
  512. et belli magnos commovit funditus aestus.
  513. at vigiles mundi magnum versatile templum
  514. sol et luna suo lustrantes lumine circum
  515. perdocuere homines annorum tempora verti
  516. et certa ratione geri rem atque ordine certo.
  517. Iam validis saepti degebant turribus aevom,
  518. et divisa colebatur discretaque tellus,
  519. tum mare velivolis florebat navibus ponti,
  520. auxilia ac socios iam pacto foedere habebant,
  521. carminibus cum res gestas coepere
  522. tradere; nec multo prius sunt elementa reperta.
  523. propterea quid sit prius actum respicere aetas
  524. nostra nequit, nisi qua ratio vestigia monstrat.
  525. Navigia atque agri culturas moenia leges
  526. arma vias vestes et cetera de genere horum,
  527. praemia, delicias quoque vitae funditus omnis,
  528. carmina, picturas et daedala signa polita
  529. usus et impigrae simul experientia mentis
  530. paulatim docuit pedetemptim progredientis.
  531. sic unum quicquid paulatim protrahit aetas
  532. in medium ratioque in luminis erigit oras;
  533. namque alid ex alio clarescere corde videbant,
  534. artibus ad summum donec venere cacumen.
  1. Primae frugiparos fetus mortalibus aegris
  2. dididerunt quondam praeclaro nomine Athenae
  3. et recreaverunt vitam legesque rogarunt
  4. et primae dederunt solacia dulcia vitae,
  5. cum genuere virum tali cum corde repertum,
  6. omnia veridico qui quondam ex ore profudit;
  7. cuius et extincti propter divina reperta
  8. divolgata vetus iam ad caelum gloria fertur.
  9. nam cum vidit hic ad victum quae flagitat usus
  10. omnia iam ferme mortalibus esse parata
  11. et, pro quam possent, vitam consistere tutam,
  12. divitiis homines et honore et laude potentis
  13. affluere atque bona gnatorum excellere fama,
  14. nec minus esse domi cuiquam tamen anxia cordi,
  15. atque animi ingratis vitam vexare sine ulla
  16. pausa atque infestis cogi saevire querellis,
  17. intellegit ibi vitium vas efficere ipsum
  18. omniaque illius vitio corrumpier intus,
  19. quae conlata foris et commoda cumque venirent;
  20. partim quod fluxum pertusumque esse videbat,
  21. ut nulla posset ratione explerier umquam,
  22. partim quod taetro quasi conspurcare sapore
  23. omnia cernebat, quae cumque receperat, intus.
  24. veridicis igitur purgavit pectora dictis
  25. et finem statuit cuppedinis atque timoris
  26. exposuitque bonum summum, quo tendimus omnes,
  27. quid foret, atque viam monstravit, tramite parvo
  28. qua possemus ad id recto contendere cursu,
  29. quidve mali foret in rebus mortalibus passim,
  30. quod fieret naturali varieque volaret
  31. seu casu seu vi, quod sic natura parasset,
  32. et quibus e portis occurri cuique deceret,
  33. et genus humanum frustra plerumque probavit
  34. volvere curarum tristis in pectore fluctus.
  35. nam vel uti pueri trepidant atque omnia caecis
  36. in tenebris metuunt, sic nos in luce timemus
  37. inter dum, nihilo quae sunt metuenda magis quam
  38. quae pueri in tenebris pavitant finguntque futura.
  39. hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
  40. non radii solis nec lucida tela diei
  41. discutiant, sed naturae species ratioque.
  42. quo magis inceptum pergam pertexere dictis.
  43. Et quoniam docui mundi mortalia templa
  44. esse et nativo consistere corpore caelum,
  45. et quae cumque in eo fiunt fierique necessest
  46. pleraque dissolui, qui restant percipe porro,
  47. quandoquidem semel insignem conscendere currum
  48. ---
  49. tu mihi supremae praescripta ad candida callis
  50. currenti spatium praemonstra, callida musa
  51. Calliope, requies hominum divomque voluptas,
  52. te duce ut insigni capiam cum laude coronam.
  53. ---
  54. ventorum existant, placentur ut omnia rursum
  55. ---
  56. quae fuerint, sint placato conversa furore.
  57. cetera quae fieri in terris caeloque tuentur
  58. mortales, pavidis cum pendent mentibus saepe
  59. et faciunt animos humilis formidine divom
  60. depressosque premunt ad terram propterea quod
  61. ignorantia causarum conferre deorum
  62. cogit ad imperium res et concedere regnum.
  63. quorum operum causas nulla ratione videre
  64. possunt ac fieri divino numine rentur.
  65. nam bene qui didicere deos securum agere aevom,
  66. si tamen interea mirantur qua ratione
  67. quaeque geri possint, praesertim rebus in illis
  68. quae supera caput aetheriis cernuntur in oris,
  69. rursus in antiquas referuntur religionis
  70. et dominos acris adsciscunt, omnia posse
  71. quos miseri credunt, ignari quid queat esse,
  72. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  73. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens;
  74. quo magis errantes caeca ratione feruntur.
  75. quae nisi respuis ex animo longeque remittis
  76. dis indigna putare alienaque pacis eorum,
  77. delibata deum per te tibi numina sancta
  78. saepe oberunt; non quo violari summa deum vis
  79. possit, ut ex ira poenas petere inbibat acris,
  80. sed quia tute tibi placida cum pace quietos
  81. constitues magnos irarum volvere fluctus,
  82. nec delubra deum placido cum pectore adibis,
  83. nec de corpore quae sancto simulacra feruntur
  84. in mentes hominum divinae nuntia formae,
  85. suscipere haec animi tranquilla pace valebis.
  86. inde videre licet qualis iam vita sequatur.
  87. quam quidem ut a nobis ratio verissima longe
  88. reiciat, quamquam sunt a me multa profecta,
  89. multa tamen restant et sunt ornanda politis
  90. versibus; est ratio caeliQUE ignisque tenenda,
  91. sunt tempestates et fulmina clara canenda,
  92. quid faciant et qua de causa cumque ferantur;
  93. ne trepides caeli divisis partibus amens,
  94. unde volans ignis pervenerit aut in utram se
  95. verterit hinc partim, quo pacto per loca saepta
  96. insinuarit, et hinc dominatus ut extulerit se.
  97. quorum operum causas nulla ratione videre
  98. possunt ac fieri divino numine rentur.
  99. Principio tonitru quatiuntur caerula caeli
  100. propterea quia concurrunt sublime volantes
  101. aetheriae nubes contra pugnantibus ventis.
  102. nec fit enim sonitus caeli de parte serena,
  103. verum ubi cumque magis denso sunt agmine nubes,
  104. tam magis hinc magno fremitus fit murmure saepe.
  105. praeterea neque tam condenso corpore nubes
  106. esse queunt quam sunt lapides ac ligna, neque autem
  107. tam tenues quam sunt nebulae fumique volantes;
  108. nam cadere aut bruto deberent pondere pressae
  109. ut lapides, aut ut fumus constare nequirent
  110. nec cohibere nives gelidas et grandinis imbris.
  111. Dant etiam sonitum patuli super aequora mundi,
  112. carbasus ut quondam magnis intenta theatris
  113. dat crepitum malos inter iactata trabesque,
  114. inter dum perscissa furit petulantibus auris
  115. et fragilis sonitus chartarum commeditatur;
  116. id quoque enim genus in tonitru cognoscere possis,
  117. aut ubi suspensam vestem chartasque volantis
  118. verberibus venti versant planguntque per auras.
  119. fit quoque enim inter dum ut non tam concurrere nubes
  120. frontibus adversis possint quam de latere ire
  121. diverso motu radentes corpora tractim,
  122. aridus unde auris terget sonus ille diuque
  123. ducitur, exierunt donec regionibus artis.
  124. Hoc etiam pacto tonitru concussa videntur
  125. omnia saepe gravi tremere et divolsa repente
  126. maxima dissiluisse capacis moenia mundi,
  127. cum subito validi venti conlecta procella
  128. nubibus intorsit sese conclusaque ibidem
  129. turbine versanti magis ac magis undique nubem
  130. cogit uti fiat spisso cava corpore circum,
  131. post ubi conminuit vis eius et impetus acer,
  132. tum perterricrepo sonitu dat scissa fragorem.
  133. nec mirum, cum plena animae vensicula parva
  134. saepe haud dat parvum sonitum displosa repente.
  135. Est etiam ratio, cum venti nubila perflant,
  136. ut sonitus faciant; etenim ramosa videmus
  137. nubila saepe modis multis atque aspera ferri;
  138. scilicet ut, crebram silvam cum flamina cauri
  139. perflant, dant sonitum frondes ramique fragorem.
  140. Fit quoque ut inter dum validi vis incita venti
  141. perscindat nubem perfringens impete recto;
  142. nam quid possit ibi flatus manifesta docet res,
  143. hic, ubi lenior est, in terra cum tamen alta
  144. arbusta evolvens radicibus haurit ab imis.
  145. sunt etiam fluctus per nubila, qui quasi murmur
  146. dant in frangendo graviter; quod item fit in altis
  147. fluminibus magnoque mari, cum frangitur aestus.
  148. Fit quoque, ubi e nubi in nubem vis incidit ardens
  149. fulminis; haec multo si forte umore recepit
  150. ignem, continuo magno clamore trucidat;
  151. ut calidis candens ferrum e fornacibus olim
  152. stridit, ubi in gelidum propter demersimus imbrem.
  153. Aridior porro si nubes accipit ignem,
  154. uritur ingenti sonitu succensa repente,
  155. lauricomos ut si per montis flamma vagetur
  156. turbine ventorum comburens impete magno;
  157. nec res ulla magis quam Phoebi Delphica laurus
  158. terribili sonitu flamma crepitante crematur.
  159. Denique saepe geli multus fragor atque ruina
  160. grandinis in magnis sonitum dat nubibus alte;
  161. ventus enim cum confercit, franguntur in artum
  162. concreti montes nimborum et grandine mixti.
  163. Fulgit item, nubes ignis cum semina multa
  164. excussere suo concursu, ceu lapidem si
  165. percutiat lapis aut ferrum; nam tum quoque lumen
  166. exilit et claras scintillas dissipat ignis.
  167. sed tonitrum fit uti post auribus accipiamus,
  168. fulgere quam cernant oculi, quia semper ad auris
  169. tardius adveniunt quam visum quae moveant res.
  170. id licet hinc etiam cognoscere: caedere si quem
  171. ancipiti videas ferro procul arboris auctum,
  172. ante fit ut cernas ictum quam plaga per auris
  173. det sonitum; sic fulgorem quoque cernimus ante
  174. quam tonitrum accipimus, pariter qui mittitur igni
  175. e simili causa, concursu natus eodem.
  176. Hoc etiam pacto volucri loca lumine tingunt
  177. nubes et tremulo tempestas impete fulgit.
  178. ventus ubi invasit nubem et versatus ibidem
  179. fecit ut ante cavam docui spissescere nubem,
  180. mobilitate sua fervescit; ut omnia motu
  181. percalefacta vides ardescere, plumbea vero
  182. glans etiam longo cursu volvenda liquescit.
  183. ergo fervidus hic nubem cum perscidit atram,
  184. dissipat ardoris quasi per vim expressa repente
  185. semina, quae faciunt nictantia fulgura flammae;
  186. inde sonus sequitur, qui tardius adlicit auris
  187. quam quae perveniunt oculorum ad lumina nostra.
  188. scilicet hoc densis fit nubibus et simul alte
  189. extructis aliis alias super impete miro.
  190. ne tibi sit frudi quod nos inferne videmus
  191. quam sint lata magis quam sursum extructa quid extent.
  192. contemplator enim, cum montibus adsimulata
  193. nubila portabunt venti transversa per auras,
  194. aut ubi per magnos montis cumulata videbis
  195. insuper esse aliis alia atque urguere superna
  196. in statione locata sepultis undique ventis;
  197. tum poteris magnas moles cognoscere eorum
  198. speluncasque vel ut saxis pendentibus structas
  199. cernere, quas venti cum tempestate coorta
  200. conplerunt, magno indignantur murmure clausi
  201. nubibus in caveisque ferarum more minantur,
  202. nunc hinc nunc illinc fremitus per nubila mittunt,
  203. quaerentesque viam circum versantur et ignis
  204. semina convolvunt e nubibus atque ita cogunt
  205. multa rotantque cavis flammam fornacibus intus,
  206. donec divolsa fulserunt nube corusci.
  207. Hac etiam fit uti de causa mobilis ille
  208. devolet in terram liquidi color aureus ignis,
  209. semina quod nubes ipsas permulta necessust
  210. ignis habere; etenim cum sunt umore sine ullo,
  211. flammeus est plerumque colos et splendidus ollis.
  212. quippe etenim solis de lumine multa necessest
  213. concipere, ut merito rubeant ignesque profundant.
  214. hasce igitur cum ventus agens contrusit in unum
  215. compressitque locum cogens, expressa profundunt