De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. contemplator enim, cum montibus adsimulata
  2. nubila portabunt venti transversa per auras,
  3. aut ubi per magnos montis cumulata videbis
  4. insuper esse aliis alia atque urguere superna
  5. in statione locata sepultis undique ventis;
  6. tum poteris magnas moles cognoscere eorum
  7. speluncasque vel ut saxis pendentibus structas
  8. cernere, quas venti cum tempestate coorta
  9. conplerunt, magno indignantur murmure clausi
  10. nubibus in caveisque ferarum more minantur,
  11. nunc hinc nunc illinc fremitus per nubila mittunt,
  12. quaerentesque viam circum versantur et ignis
  13. semina convolvunt e nubibus atque ita cogunt
  14. multa rotantque cavis flammam fornacibus intus,
  15. donec divolsa fulserunt nube corusci.
  16. Hac etiam fit uti de causa mobilis ille
  17. devolet in terram liquidi color aureus ignis,
  18. semina quod nubes ipsas permulta necessust
  19. ignis habere; etenim cum sunt umore sine ullo,
  20. flammeus est plerumque colos et splendidus ollis.
  21. quippe etenim solis de lumine multa necessest
  22. concipere, ut merito rubeant ignesque profundant.
  23. hasce igitur cum ventus agens contrusit in unum
  24. compressitque locum cogens, expressa profundunt
  25. semina, quae faciunt flammae fulgere colores.
  26. Fulgit item, cum rarescunt quoque nubila caeli;
  27. nam cum ventus eas leviter diducit euntis
  28. dissoluitque, cadant ingratius illa necessest
  29. semina quae faciunt fulgorem. tum sine taetro
  30. terrore atque sonis fulgit nulloque tumultu.
  31. Quod superest, quali natura praedita constent
  32. fulmina, declarant ictus et inusta vaporis
  33. signa notaeque gravis halantis sulpuris auras;
  34. ignis enim sunt haec non venti signa neque imbris.
  35. praeterea saepe accendunt quoque tecta domorum
  36. et celeri flamma dominantur in aedibus ipsis.
  37. hunc tibi subtilem cum primis ignibus ignem
  38. constituit natura minutis mobilibusque
  39. corporibus, cui nil omnino obsistere possit.
  40. transit enim validum fulmen per saepta domorum
  41. clamor ut ac voces, transit per saxa, per aera
  42. et liquidum puncto facit aes in tempore et aurum.
  43. curat item vasis integris vina repente
  44. diffugiant, quia ni mirum facile omnia circum
  45. conlaxat rareque facit lateramina vasis
  46. adveniens calor eius et insinuatus in ipsum
  47. mobiliter soluens differt primordia vini.
  48. quod solis vapor aetatem non posse videtur
  49. efficere usque adeo pollens fervore corusco.
  50. tanto mobilior vis et dominantior haec est.
  51. Nunc ea quo pacto gignantur et impete tanto
  52. fiant ut possint ictu discludere turris,
  53. disturbare domos, avellere tigna trabesque
  54. et monimenta virum commoliri atque ciere,
  55. exanimare homines, pecudes prosternere passim,
  56. cetera de genere hoc qua vi facere omnia possint,
  57. expediam neque te in promissis plura morabor.
  58. Fulmina gignier e crassis alteque putandumst
  59. nubibus extructis; nam caelo nulla sereno
  60. nec leviter densis mittuntur nubibus umquam.
  61. nam dubio procul hoc fieri manifesta docet res;