De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. post ubi conminuit vis eius et impetus acer,
  2. tum perterricrepo sonitu dat scissa fragorem.
  3. nec mirum, cum plena animae vensicula parva
  4. saepe haud dat parvum sonitum displosa repente.
  5. Est etiam ratio, cum venti nubila perflant,
  6. ut sonitus faciant; etenim ramosa videmus
  7. nubila saepe modis multis atque aspera ferri;
  8. scilicet ut, crebram silvam cum flamina cauri
  9. perflant, dant sonitum frondes ramique fragorem.
  10. Fit quoque ut inter dum validi vis incita venti
  11. perscindat nubem perfringens impete recto;
  12. nam quid possit ibi flatus manifesta docet res,
  13. hic, ubi lenior est, in terra cum tamen alta
  14. arbusta evolvens radicibus haurit ab imis.
  15. sunt etiam fluctus per nubila, qui quasi murmur
  16. dant in frangendo graviter; quod item fit in altis
  17. fluminibus magnoque mari, cum frangitur aestus.
  18. Fit quoque, ubi e nubi in nubem vis incidit ardens
  19. fulminis; haec multo si forte umore recepit
  20. ignem, continuo magno clamore trucidat;
  21. ut calidis candens ferrum e fornacibus olim
  22. stridit, ubi in gelidum propter demersimus imbrem.
  23. Aridior porro si nubes accipit ignem,
  24. uritur ingenti sonitu succensa repente,
  25. lauricomos ut si per montis flamma vagetur
  26. turbine ventorum comburens impete magno;
  27. nec res ulla magis quam Phoebi Delphica laurus
  28. terribili sonitu flamma crepitante crematur.
  29. Denique saepe geli multus fragor atque ruina
  30. grandinis in magnis sonitum dat nubibus alte;
  31. ventus enim cum confercit, franguntur in artum
  32. concreti montes nimborum et grandine mixti.
  33. Fulgit item, nubes ignis cum semina multa
  34. excussere suo concursu, ceu lapidem si
  35. percutiat lapis aut ferrum; nam tum quoque lumen
  36. exilit et claras scintillas dissipat ignis.
  37. sed tonitrum fit uti post auribus accipiamus,
  38. fulgere quam cernant oculi, quia semper ad auris
  39. tardius adveniunt quam visum quae moveant res.
  40. id licet hinc etiam cognoscere: caedere si quem
  41. ancipiti videas ferro procul arboris auctum,
  42. ante fit ut cernas ictum quam plaga per auris
  43. det sonitum; sic fulgorem quoque cernimus ante
  44. quam tonitrum accipimus, pariter qui mittitur igni
  45. e simili causa, concursu natus eodem.
  46. Hoc etiam pacto volucri loca lumine tingunt
  47. nubes et tremulo tempestas impete fulgit.
  48. ventus ubi invasit nubem et versatus ibidem
  49. fecit ut ante cavam docui spissescere nubem,
  50. mobilitate sua fervescit; ut omnia motu
  51. percalefacta vides ardescere, plumbea vero
  52. glans etiam longo cursu volvenda liquescit.
  53. ergo fervidus hic nubem cum perscidit atram,
  54. dissipat ardoris quasi per vim expressa repente
  55. semina, quae faciunt nictantia fulgura flammae;
  56. inde sonus sequitur, qui tardius adlicit auris
  57. quam quae perveniunt oculorum ad lumina nostra.
  58. scilicet hoc densis fit nubibus et simul alte
  59. extructis aliis alias super impete miro.
  60. ne tibi sit frudi quod nos inferne videmus
  61. quam sint lata magis quam sursum extructa quid extent.