De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quod tunc per totum concrescunt nubes,
  2. undique uti tenebras omnis Acherunta reamur
  3. liquisse et magnas caeli complesse cavernas,
  4. adeo tetra nimborum nocte coorta
  5. inpendent atrae formidinis ora superne,
  6. cum commoliri tempestas fulmina coeptat.
  7. praeterea persaepe niger quoque per mare nimbus,
  8. ut picis e caelo demissum flumen, in undas
  9. sic cadit effertus tenebris procul et trahit atram
  10. fulminibus gravidam tempestatem atque procellis,
  11. ignibus ac ventis cum primis ipse repletus,
  12. in terra quoque ut horrescant ac tecta requirant.
  13. sic igitur supera nostrum caput esse putandumst
  14. tempestatem altam; neque enim caligine tanta
  15. obruerent terras, nisi inaedificata superne
  16. multa forent multis exempto nubila sole;
  17. nec tanto possent venientes opprimere imbri,
  18. flumina abundare ut facerent camposque natare,
  19. si non extructis foret alte nubibus aether.
  20. hic igitur ventis atque ignibus omnia plena
  21. sunt; ideo passim fremitus et fulgura fiunt.
  22. quippe etenim supra docui permulta vaporis
  23. semina habere cavas nubes et multa necessest
  24. concipere ex solis radiis ardoreque eorum.
  25. hoc ubi ventus eas idem qui cogit in unum
  26. forte locum quemvis, expressit multa vaporis
  27. semina seque simul cum eo commiscuit igni,
  28. insinuatus ibi vortex versatur in arto
  29. et calidis acuit fulmen fornacibus intus;
  30. nam duplici ratione accenditur: ipse sua cum
  31. mobilitate calescit et e contagibus ignis.
  32. inde ubi percaluit venti vis et gravis ignis
  33. impetus incessit, maturum tum quasi fulmen
  34. perscindit subito nubem ferturque coruscis
  35. omnia luminibus lustrans loca percitus ardor.
  36. quem gravis insequitur sonitus, displosa repente
  37. opprimere ut caeli videantur templa superne.
  38. inde tremor terras graviter pertemptat et altum
  39. murmura percurrunt caelum; nam tota fere tum
  40. tempestas concussa tremit fremitusque moventur.
  41. quo de concussu sequitur gravis imber et uber,
  42. omnis uti videatur in imbrem vertier aether
  43. atque ita praecipitans ad diluviem revocare;
  44. tantus discidio nubis ventique procella
  45. mittitur, ardenti sonitus cum provolat ictu.
  46. Est etiam cum vis extrinsecus incita venti
  47. incidit in validam maturo culmine nubem;
  48. quam cum perscidit, extemplo cadit igneus ille
  49. vertex, quem patrio vocitamus nomine fulmen.
  50. hoc fit idem in partis alias, quo cumque tulit vis.
  51. Fit quoque ut inter dum venti vis missa sine igni
  52. igniscat tamen in spatio longoque meatu,
  53. dum venit amittens in cursu corpora quaedam
  54. grandia, quae nequeunt pariter penetrare per auras,
  55. atque alia ex ipso conradens portat
  56. parvola, quae faciunt ignem commixta volando;
  57. non alia longe ratione ac plumbea saepe
  58. fervida fit glans in cursu, cum multa rigoris
  59. corpora dimittens ignem concepit in auris.
  60. Fit quoque ut ipsius plagae vis excitet ignem,
  61. frigida cum venti pepulit vis missa sine igni,