De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. dissipat ardoris quasi per vim expressa repente
  2. semina, quae faciunt nictantia fulgura flammae;
  3. inde sonus sequitur, qui tardius adlicit auris
  4. quam quae perveniunt oculorum ad lumina nostra.
  5. scilicet hoc densis fit nubibus et simul alte
  6. extructis aliis alias super impete miro.
  7. ne tibi sit frudi quod nos inferne videmus
  8. quam sint lata magis quam sursum extructa quid extent.
  9. contemplator enim, cum montibus adsimulata
  10. nubila portabunt venti transversa per auras,
  11. aut ubi per magnos montis cumulata videbis
  12. insuper esse aliis alia atque urguere superna
  13. in statione locata sepultis undique ventis;
  14. tum poteris magnas moles cognoscere eorum
  15. speluncasque vel ut saxis pendentibus structas
  16. cernere, quas venti cum tempestate coorta
  17. conplerunt, magno indignantur murmure clausi
  18. nubibus in caveisque ferarum more minantur,
  19. nunc hinc nunc illinc fremitus per nubila mittunt,
  20. quaerentesque viam circum versantur et ignis
  21. semina convolvunt e nubibus atque ita cogunt
  22. multa rotantque cavis flammam fornacibus intus,
  23. donec divolsa fulserunt nube corusci.
  24. Hac etiam fit uti de causa mobilis ille
  25. devolet in terram liquidi color aureus ignis,
  26. semina quod nubes ipsas permulta necessust
  27. ignis habere; etenim cum sunt umore sine ullo,
  28. flammeus est plerumque colos et splendidus ollis.
  29. quippe etenim solis de lumine multa necessest
  30. concipere, ut merito rubeant ignesque profundant.
  31. hasce igitur cum ventus agens contrusit in unum
  32. compressitque locum cogens, expressa profundunt
  33. semina, quae faciunt flammae fulgere colores.
  34. Fulgit item, cum rarescunt quoque nubila caeli;
  35. nam cum ventus eas leviter diducit euntis
  36. dissoluitque, cadant ingratius illa necessest
  37. semina quae faciunt fulgorem. tum sine taetro
  38. terrore atque sonis fulgit nulloque tumultu.
  39. Quod superest, quali natura praedita constent
  40. fulmina, declarant ictus et inusta vaporis
  41. signa notaeque gravis halantis sulpuris auras;
  42. ignis enim sunt haec non venti signa neque imbris.
  43. praeterea saepe accendunt quoque tecta domorum
  44. et celeri flamma dominantur in aedibus ipsis.
  45. hunc tibi subtilem cum primis ignibus ignem
  46. constituit natura minutis mobilibusque
  47. corporibus, cui nil omnino obsistere possit.
  48. transit enim validum fulmen per saepta domorum
  49. clamor ut ac voces, transit per saxa, per aera
  50. et liquidum puncto facit aes in tempore et aurum.
  51. curat item vasis integris vina repente
  52. diffugiant, quia ni mirum facile omnia circum
  53. conlaxat rareque facit lateramina vasis
  54. adveniens calor eius et insinuatus in ipsum
  55. mobiliter soluens differt primordia vini.
  56. quod solis vapor aetatem non posse videtur
  57. efficere usque adeo pollens fervore corusco.
  58. tanto mobilior vis et dominantior haec est.
  59. Nunc ea quo pacto gignantur et impete tanto
  60. fiant ut possint ictu discludere turris,
  61. disturbare domos, avellere tigna trabesque
  62. et monimenta virum commoliri atque ciere,
  63. exanimare homines, pecudes prosternere passim,
  64. cetera de genere hoc qua vi facere omnia possint,
  65. expediam neque te in promissis plura morabor.
  66. Fulmina gignier e crassis alteque putandumst
  67. nubibus extructis; nam caelo nulla sereno
  68. nec leviter densis mittuntur nubibus umquam.
  69. nam dubio procul hoc fieri manifesta docet res;
  70. quod tunc per totum concrescunt nubes,
  71. undique uti tenebras omnis Acherunta reamur
  72. liquisse et magnas caeli complesse cavernas,
  73. adeo tetra nimborum nocte coorta
  74. inpendent atrae formidinis ora superne,
  75. cum commoliri tempestas fulmina coeptat.
  76. praeterea persaepe niger quoque per mare nimbus,
  77. ut picis e caelo demissum flumen, in undas
  78. sic cadit effertus tenebris procul et trahit atram
  79. fulminibus gravidam tempestatem atque procellis,