De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. praeterea neque tam condenso corpore nubes
  2. esse queunt quam sunt lapides ac ligna, neque autem
  3. tam tenues quam sunt nebulae fumique volantes;
  4. nam cadere aut bruto deberent pondere pressae
  5. ut lapides, aut ut fumus constare nequirent
  6. nec cohibere nives gelidas et grandinis imbris.
  7. Dant etiam sonitum patuli super aequora mundi,
  8. carbasus ut quondam magnis intenta theatris
  9. dat crepitum malos inter iactata trabesque,
  10. inter dum perscissa furit petulantibus auris
  11. et fragilis sonitus chartarum commeditatur;
  12. id quoque enim genus in tonitru cognoscere possis,
  13. aut ubi suspensam vestem chartasque volantis
  14. verberibus venti versant planguntque per auras.
  15. fit quoque enim inter dum ut non tam concurrere nubes
  16. frontibus adversis possint quam de latere ire
  17. diverso motu radentes corpora tractim,
  18. aridus unde auris terget sonus ille diuque
  19. ducitur, exierunt donec regionibus artis.
  20. Hoc etiam pacto tonitru concussa videntur
  21. omnia saepe gravi tremere et divolsa repente
  22. maxima dissiluisse capacis moenia mundi,
  23. cum subito validi venti conlecta procella
  24. nubibus intorsit sese conclusaque ibidem
  25. turbine versanti magis ac magis undique nubem
  26. cogit uti fiat spisso cava corpore circum,
  27. post ubi conminuit vis eius et impetus acer,
  28. tum perterricrepo sonitu dat scissa fragorem.
  29. nec mirum, cum plena animae vensicula parva
  30. saepe haud dat parvum sonitum displosa repente.
  31. Est etiam ratio, cum venti nubila perflant,
  32. ut sonitus faciant; etenim ramosa videmus
  33. nubila saepe modis multis atque aspera ferri;
  34. scilicet ut, crebram silvam cum flamina cauri
  35. perflant, dant sonitum frondes ramique fragorem.
  36. Fit quoque ut inter dum validi vis incita venti
  37. perscindat nubem perfringens impete recto;
  38. nam quid possit ibi flatus manifesta docet res,
  39. hic, ubi lenior est, in terra cum tamen alta
  40. arbusta evolvens radicibus haurit ab imis.
  41. sunt etiam fluctus per nubila, qui quasi murmur
  42. dant in frangendo graviter; quod item fit in altis
  43. fluminibus magnoque mari, cum frangitur aestus.
  44. Fit quoque, ubi e nubi in nubem vis incidit ardens
  45. fulminis; haec multo si forte umore recepit
  46. ignem, continuo magno clamore trucidat;
  47. ut calidis candens ferrum e fornacibus olim
  48. stridit, ubi in gelidum propter demersimus imbrem.
  49. Aridior porro si nubes accipit ignem,
  50. uritur ingenti sonitu succensa repente,
  51. lauricomos ut si per montis flamma vagetur
  52. turbine ventorum comburens impete magno;
  53. nec res ulla magis quam Phoebi Delphica laurus
  54. terribili sonitu flamma crepitante crematur.
  55. Denique saepe geli multus fragor atque ruina
  56. grandinis in magnis sonitum dat nubibus alte;
  57. ventus enim cum confercit, franguntur in artum
  58. concreti montes nimborum et grandine mixti.
  59. Fulgit item, nubes ignis cum semina multa
  60. excussere suo concursu, ceu lapidem si
  61. percutiat lapis aut ferrum; nam tum quoque lumen
  62. exilit et claras scintillas dissipat ignis.
  63. sed tonitrum fit uti post auribus accipiamus,
  64. fulgere quam cernant oculi, quia semper ad auris
  65. tardius adveniunt quam visum quae moveant res.
  66. id licet hinc etiam cognoscere: caedere si quem
  67. ancipiti videas ferro procul arboris auctum,
  68. ante fit ut cernas ictum quam plaga per auris
  69. det sonitum; sic fulgorem quoque cernimus ante
  70. quam tonitrum accipimus, pariter qui mittitur igni
  71. e simili causa, concursu natus eodem.
  72. Hoc etiam pacto volucri loca lumine tingunt
  73. nubes et tremulo tempestas impete fulgit.
  74. ventus ubi invasit nubem et versatus ibidem
  75. fecit ut ante cavam docui spissescere nubem,
  76. mobilitate sua fervescit; ut omnia motu
  77. percalefacta vides ardescere, plumbea vero
  78. glans etiam longo cursu volvenda liquescit.
  79. ergo fervidus hic nubem cum perscidit atram,