De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. ignibus ac ventis cum primis ipse repletus,
  2. in terra quoque ut horrescant ac tecta requirant.
  3. sic igitur supera nostrum caput esse putandumst
  4. tempestatem altam; neque enim caligine tanta
  5. obruerent terras, nisi inaedificata superne
  6. multa forent multis exempto nubila sole;
  7. nec tanto possent venientes opprimere imbri,
  8. flumina abundare ut facerent camposque natare,
  9. si non extructis foret alte nubibus aether.
  10. hic igitur ventis atque ignibus omnia plena
  11. sunt; ideo passim fremitus et fulgura fiunt.
  12. quippe etenim supra docui permulta vaporis
  13. semina habere cavas nubes et multa necessest
  14. concipere ex solis radiis ardoreque eorum.
  15. hoc ubi ventus eas idem qui cogit in unum
  16. forte locum quemvis, expressit multa vaporis
  17. semina seque simul cum eo commiscuit igni,
  18. insinuatus ibi vortex versatur in arto
  19. et calidis acuit fulmen fornacibus intus;
  20. nam duplici ratione accenditur: ipse sua cum
  21. mobilitate calescit et e contagibus ignis.
  22. inde ubi percaluit venti vis et gravis ignis
  23. impetus incessit, maturum tum quasi fulmen
  24. perscindit subito nubem ferturque coruscis
  25. omnia luminibus lustrans loca percitus ardor.
  26. quem gravis insequitur sonitus, displosa repente
  27. opprimere ut caeli videantur templa superne.
  28. inde tremor terras graviter pertemptat et altum
  29. murmura percurrunt caelum; nam tota fere tum
  30. tempestas concussa tremit fremitusque moventur.
  31. quo de concussu sequitur gravis imber et uber,
  32. omnis uti videatur in imbrem vertier aether
  33. atque ita praecipitans ad diluviem revocare;
  34. tantus discidio nubis ventique procella
  35. mittitur, ardenti sonitus cum provolat ictu.
  36. Est etiam cum vis extrinsecus incita venti
  37. incidit in validam maturo culmine nubem;
  38. quam cum perscidit, extemplo cadit igneus ille
  39. vertex, quem patrio vocitamus nomine fulmen.
  40. hoc fit idem in partis alias, quo cumque tulit vis.
  41. Fit quoque ut inter dum venti vis missa sine igni
  42. igniscat tamen in spatio longoque meatu,
  43. dum venit amittens in cursu corpora quaedam
  44. grandia, quae nequeunt pariter penetrare per auras,
  45. atque alia ex ipso conradens portat
  46. parvola, quae faciunt ignem commixta volando;
  47. non alia longe ratione ac plumbea saepe
  48. fervida fit glans in cursu, cum multa rigoris
  49. corpora dimittens ignem concepit in auris.
  50. Fit quoque ut ipsius plagae vis excitet ignem,
  51. frigida cum venti pepulit vis missa sine igni,
  52. ni mirum quia, cum vehementi perculit ictu,
  53. confluere ex ipso possunt elementa vaporis
  54. et simul ex illa quae tum res excipit ictum;
  55. ut, lapidem ferro cum caedimus, evolat ignis,
  56. nec, quod frigida vis ferrist, hoc setius illi
  57. semina concurrunt calidi fulgoris ad ictum.
  58. sic igitur quoque res accendi fulmine debet,
  59. opportuna fuit si forte et idonea flammis.
  60. nec temere omnino plane vis frigida venti
  61. esse potest, ea quae tanta vi missa supernest,
  62. quin, prius in cursu si non accenditur igni,
  63. at tepefacta tamen veniat commixta calore.
  64. Mobilitas autem fit fulminis et gravis ictus
  65. et celeri ferme percurrunt fulmina lapsu,
  66. nubibus ipsa quod omnino prius incita se vis
  67. colligit et magnum conamen sumit eundi,
  68. inde ubi non potuit nubes capere inpetis auctum,
  69. exprimitur vis atque ideo volat impete miro,
  70. ut validis quae de tormentis missa feruntur.
  71. Adde quod e parvis et levibus est elementis,
  72. nec facilest tali naturae obsistere quicquam;
  73. inter enim fugit ac penetrat per rara viarum,
  74. non igitur multis offensibus in remorando
  75. haesitat, hanc ob rem celeri volat impete labens.
  76. Deinde, quod omnino natura pondera deorsum
  77. omnia nituntur, cum plagast addita vero,
  78. mobilitas duplicatur et impetus ille gravescit,
  79. ut vehementius et citius quae cumque morantur