De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nam cum ventus eas leviter diducit euntis
  2. dissoluitque, cadant ingratius illa necessest
  3. semina quae faciunt fulgorem. tum sine taetro
  4. terrore atque sonis fulgit nulloque tumultu.
  5. Quod superest, quali natura praedita constent
  6. fulmina, declarant ictus et inusta vaporis
  7. signa notaeque gravis halantis sulpuris auras;
  8. ignis enim sunt haec non venti signa neque imbris.
  9. praeterea saepe accendunt quoque tecta domorum
  10. et celeri flamma dominantur in aedibus ipsis.
  11. hunc tibi subtilem cum primis ignibus ignem
  12. constituit natura minutis mobilibusque
  13. corporibus, cui nil omnino obsistere possit.
  14. transit enim validum fulmen per saepta domorum
  15. clamor ut ac voces, transit per saxa, per aera
  16. et liquidum puncto facit aes in tempore et aurum.
  17. curat item vasis integris vina repente
  18. diffugiant, quia ni mirum facile omnia circum
  19. conlaxat rareque facit lateramina vasis
  20. adveniens calor eius et insinuatus in ipsum
  21. mobiliter soluens differt primordia vini.
  22. quod solis vapor aetatem non posse videtur
  23. efficere usque adeo pollens fervore corusco.
  24. tanto mobilior vis et dominantior haec est.
  25. Nunc ea quo pacto gignantur et impete tanto
  26. fiant ut possint ictu discludere turris,
  27. disturbare domos, avellere tigna trabesque
  28. et monimenta virum commoliri atque ciere,
  29. exanimare homines, pecudes prosternere passim,
  30. cetera de genere hoc qua vi facere omnia possint,
  31. expediam neque te in promissis plura morabor.
  32. Fulmina gignier e crassis alteque putandumst
  33. nubibus extructis; nam caelo nulla sereno
  34. nec leviter densis mittuntur nubibus umquam.
  35. nam dubio procul hoc fieri manifesta docet res;
  36. quod tunc per totum concrescunt nubes,
  37. undique uti tenebras omnis Acherunta reamur
  38. liquisse et magnas caeli complesse cavernas,
  39. adeo tetra nimborum nocte coorta
  40. inpendent atrae formidinis ora superne,
  41. cum commoliri tempestas fulmina coeptat.
  42. praeterea persaepe niger quoque per mare nimbus,
  43. ut picis e caelo demissum flumen, in undas
  44. sic cadit effertus tenebris procul et trahit atram
  45. fulminibus gravidam tempestatem atque procellis,
  46. ignibus ac ventis cum primis ipse repletus,
  47. in terra quoque ut horrescant ac tecta requirant.
  48. sic igitur supera nostrum caput esse putandumst
  49. tempestatem altam; neque enim caligine tanta
  50. obruerent terras, nisi inaedificata superne
  51. multa forent multis exempto nubila sole;
  52. nec tanto possent venientes opprimere imbri,
  53. flumina abundare ut facerent camposque natare,
  54. si non extructis foret alte nubibus aether.
  55. hic igitur ventis atque ignibus omnia plena
  56. sunt; ideo passim fremitus et fulgura fiunt.
  57. quippe etenim supra docui permulta vaporis
  58. semina habere cavas nubes et multa necessest
  59. concipere ex solis radiis ardoreque eorum.
  60. hoc ubi ventus eas idem qui cogit in unum
  61. forte locum quemvis, expressit multa vaporis
  62. semina seque simul cum eo commiscuit igni,
  63. insinuatus ibi vortex versatur in arto
  64. et calidis acuit fulmen fornacibus intus;
  65. nam duplici ratione accenditur: ipse sua cum
  66. mobilitate calescit et e contagibus ignis.
  67. inde ubi percaluit venti vis et gravis ignis