De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. discutiant, sed naturae species ratioque.
  2. quo magis inceptum pergam pertexere dictis.
  3. Et quoniam docui mundi mortalia templa
  4. esse et nativo consistere corpore caelum,
  5. et quae cumque in eo fiunt fierique necessest
  6. pleraque dissolui, qui restant percipe porro,
  7. quandoquidem semel insignem conscendere currum
  8. ---
  9. tu mihi supremae praescripta ad candida callis
  10. currenti spatium praemonstra, callida musa
  11. Calliope, requies hominum divomque voluptas,
  12. te duce ut insigni capiam cum laude coronam.
  13. ---
  14. ventorum existant, placentur ut omnia rursum
  15. ---
  16. quae fuerint, sint placato conversa furore.
  17. cetera quae fieri in terris caeloque tuentur
  18. mortales, pavidis cum pendent mentibus saepe
  19. et faciunt animos humilis formidine divom
  20. depressosque premunt ad terram propterea quod
  21. ignorantia causarum conferre deorum
  22. cogit ad imperium res et concedere regnum.
  23. quorum operum causas nulla ratione videre
  24. possunt ac fieri divino numine rentur.
  25. nam bene qui didicere deos securum agere aevom,
  26. si tamen interea mirantur qua ratione
  27. quaeque geri possint, praesertim rebus in illis
  28. quae supera caput aetheriis cernuntur in oris,
  29. rursus in antiquas referuntur religionis
  30. et dominos acris adsciscunt, omnia posse
  31. quos miseri credunt, ignari quid queat esse,
  32. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  33. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens;
  34. quo magis errantes caeca ratione feruntur.
  35. quae nisi respuis ex animo longeque remittis
  36. dis indigna putare alienaque pacis eorum,
  37. delibata deum per te tibi numina sancta
  38. saepe oberunt; non quo violari summa deum vis
  39. possit, ut ex ira poenas petere inbibat acris,
  40. sed quia tute tibi placida cum pace quietos
  41. constitues magnos irarum volvere fluctus,
  42. nec delubra deum placido cum pectore adibis,
  43. nec de corpore quae sancto simulacra feruntur
  44. in mentes hominum divinae nuntia formae,
  45. suscipere haec animi tranquilla pace valebis.
  46. inde videre licet qualis iam vita sequatur.
  47. quam quidem ut a nobis ratio verissima longe
  48. reiciat, quamquam sunt a me multa profecta,
  49. multa tamen restant et sunt ornanda politis
  50. versibus; est ratio caeliQUE ignisque tenenda,
  51. sunt tempestates et fulmina clara canenda,
  52. quid faciant et qua de causa cumque ferantur;
  53. ne trepides caeli divisis partibus amens,
  54. unde volans ignis pervenerit aut in utram se
  55. verterit hinc partim, quo pacto per loca saepta
  56. insinuarit, et hinc dominatus ut extulerit se.
  57. quorum operum causas nulla ratione videre
  58. possunt ac fieri divino numine rentur.
  59. Principio tonitru quatiuntur caerula caeli
  60. propterea quia concurrunt sublime volantes
  61. aetheriae nubes contra pugnantibus ventis.
  62. nec fit enim sonitus caeli de parte serena,
  63. verum ubi cumque magis denso sunt agmine nubes,
  64. tam magis hinc magno fremitus fit murmure saepe.
  65. praeterea neque tam condenso corpore nubes
  66. esse queunt quam sunt lapides ac ligna, neque autem
  67. tam tenues quam sunt nebulae fumique volantes;
  68. nam cadere aut bruto deberent pondere pressae
  69. ut lapides, aut ut fumus constare nequirent
  70. nec cohibere nives gelidas et grandinis imbris.
  71. Dant etiam sonitum patuli super aequora mundi,
  72. carbasus ut quondam magnis intenta theatris
  73. dat crepitum malos inter iactata trabesque,
  74. inter dum perscissa furit petulantibus auris
  75. et fragilis sonitus chartarum commeditatur;
  76. id quoque enim genus in tonitru cognoscere possis,
  77. aut ubi suspensam vestem chartasque volantis
  78. verberibus venti versant planguntque per auras.
  79. fit quoque enim inter dum ut non tam concurrere nubes
  80. frontibus adversis possint quam de latere ire
  81. diverso motu radentes corpora tractim,
  82. aridus unde auris terget sonus ille diuque
  83. ducitur, exierunt donec regionibus artis.
  84. Hoc etiam pacto tonitru concussa videntur
  85. omnia saepe gravi tremere et divolsa repente
  86. maxima dissiluisse capacis moenia mundi,
  87. cum subito validi venti conlecta procella
  88. nubibus intorsit sese conclusaque ibidem
  89. turbine versanti magis ac magis undique nubem
  90. cogit uti fiat spisso cava corpore circum,
  91. post ubi conminuit vis eius et impetus acer,
  92. tum perterricrepo sonitu dat scissa fragorem.