De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. affluere atque bona gnatorum excellere fama,
  2. nec minus esse domi cuiquam tamen anxia cordi,
  3. atque animi ingratis vitam vexare sine ulla
  4. pausa atque infestis cogi saevire querellis,
  5. intellegit ibi vitium vas efficere ipsum
  6. omniaque illius vitio corrumpier intus,
  7. quae conlata foris et commoda cumque venirent;
  8. partim quod fluxum pertusumque esse videbat,
  9. ut nulla posset ratione explerier umquam,
  10. partim quod taetro quasi conspurcare sapore
  11. omnia cernebat, quae cumque receperat, intus.
  12. veridicis igitur purgavit pectora dictis
  13. et finem statuit cuppedinis atque timoris
  14. exposuitque bonum summum, quo tendimus omnes,
  15. quid foret, atque viam monstravit, tramite parvo
  16. qua possemus ad id recto contendere cursu,
  17. quidve mali foret in rebus mortalibus passim,
  18. quod fieret naturali varieque volaret
  19. seu casu seu vi, quod sic natura parasset,
  20. et quibus e portis occurri cuique deceret,
  21. et genus humanum frustra plerumque probavit
  22. volvere curarum tristis in pectore fluctus.
  23. nam vel uti pueri trepidant atque omnia caecis
  24. in tenebris metuunt, sic nos in luce timemus
  25. inter dum, nihilo quae sunt metuenda magis quam
  26. quae pueri in tenebris pavitant finguntque futura.
  27. hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
  28. non radii solis nec lucida tela diei
  29. discutiant, sed naturae species ratioque.
  30. quo magis inceptum pergam pertexere dictis.
  31. Et quoniam docui mundi mortalia templa
  32. esse et nativo consistere corpore caelum,
  33. et quae cumque in eo fiunt fierique necessest
  34. pleraque dissolui, qui restant percipe porro,
  35. quandoquidem semel insignem conscendere currum
  36. ---
  37. tu mihi supremae praescripta ad candida callis
  38. currenti spatium praemonstra, callida musa
  39. Calliope, requies hominum divomque voluptas,
  40. te duce ut insigni capiam cum laude coronam.
  41. ---
  42. ventorum existant, placentur ut omnia rursum
  43. ---
  44. quae fuerint, sint placato conversa furore.
  45. cetera quae fieri in terris caeloque tuentur
  46. mortales, pavidis cum pendent mentibus saepe
  47. et faciunt animos humilis formidine divom
  48. depressosque premunt ad terram propterea quod
  49. ignorantia causarum conferre deorum
  50. cogit ad imperium res et concedere regnum.
  51. quorum operum causas nulla ratione videre
  52. possunt ac fieri divino numine rentur.
  53. nam bene qui didicere deos securum agere aevom,
  54. si tamen interea mirantur qua ratione
  55. quaeque geri possint, praesertim rebus in illis
  56. quae supera caput aetheriis cernuntur in oris,
  57. rursus in antiquas referuntur religionis
  58. et dominos acris adsciscunt, omnia posse
  59. quos miseri credunt, ignari quid queat esse,
  60. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  61. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens;
  62. quo magis errantes caeca ratione feruntur.
  63. quae nisi respuis ex animo longeque remittis
  64. dis indigna putare alienaque pacis eorum,
  65. delibata deum per te tibi numina sancta
  66. saepe oberunt; non quo violari summa deum vis
  67. possit, ut ex ira poenas petere inbibat acris,
  68. sed quia tute tibi placida cum pace quietos
  69. constitues magnos irarum volvere fluctus,
  70. nec delubra deum placido cum pectore adibis,
  71. nec de corpore quae sancto simulacra feruntur
  72. in mentes hominum divinae nuntia formae,
  73. suscipere haec animi tranquilla pace valebis.
  74. inde videre licet qualis iam vita sequatur.
  75. quam quidem ut a nobis ratio verissima longe
  76. reiciat, quamquam sunt a me multa profecta,
  77. multa tamen restant et sunt ornanda politis
  78. versibus; est ratio caeliQUE ignisque tenenda,
  79. sunt tempestates et fulmina clara canenda,
  80. quid faciant et qua de causa cumque ferantur;
  81. ne trepides caeli divisis partibus amens,
  82. unde volans ignis pervenerit aut in utram se
  83. verterit hinc partim, quo pacto per loca saepta
  84. insinuarit, et hinc dominatus ut extulerit se.
  85. quorum operum causas nulla ratione videre
  86. possunt ac fieri divino numine rentur.
  87. Principio tonitru quatiuntur caerula caeli
  88. propterea quia concurrunt sublime volantes
  89. aetheriae nubes contra pugnantibus ventis.
  90. nec fit enim sonitus caeli de parte serena,
  91. verum ubi cumque magis denso sunt agmine nubes,
  92. tam magis hinc magno fremitus fit murmure saepe.
  93. praeterea neque tam condenso corpore nubes
  94. esse queunt quam sunt lapides ac ligna, neque autem
  95. tam tenues quam sunt nebulae fumique volantes;
  96. nam cadere aut bruto deberent pondere pressae
  97. ut lapides, aut ut fumus constare nequirent
  98. nec cohibere nives gelidas et grandinis imbris.
  99. Dant etiam sonitum patuli super aequora mundi,
  100. carbasus ut quondam magnis intenta theatris
  101. dat crepitum malos inter iactata trabesque,
  102. inter dum perscissa furit petulantibus auris
  103. et fragilis sonitus chartarum commeditatur;
  104. id quoque enim genus in tonitru cognoscere possis,
  105. aut ubi suspensam vestem chartasque volantis
  106. verberibus venti versant planguntque per auras.
  107. fit quoque enim inter dum ut non tam concurrere nubes
  108. frontibus adversis possint quam de latere ire
  109. diverso motu radentes corpora tractim,
  110. aridus unde auris terget sonus ille diuque
  111. ducitur, exierunt donec regionibus artis.
  112. Hoc etiam pacto tonitru concussa videntur
  113. omnia saepe gravi tremere et divolsa repente
  114. maxima dissiluisse capacis moenia mundi,
  115. cum subito validi venti conlecta procella
  116. nubibus intorsit sese conclusaque ibidem
  117. turbine versanti magis ac magis undique nubem
  118. cogit uti fiat spisso cava corpore circum,
  119. post ubi conminuit vis eius et impetus acer,
  120. tum perterricrepo sonitu dat scissa fragorem.
  121. nec mirum, cum plena animae vensicula parva
  122. saepe haud dat parvum sonitum displosa repente.
  123. Est etiam ratio, cum venti nubila perflant,
  124. ut sonitus faciant; etenim ramosa videmus
  125. nubila saepe modis multis atque aspera ferri;
  126. scilicet ut, crebram silvam cum flamina cauri
  127. perflant, dant sonitum frondes ramique fragorem.
  128. Fit quoque ut inter dum validi vis incita venti
  129. perscindat nubem perfringens impete recto;
  130. nam quid possit ibi flatus manifesta docet res,
  131. hic, ubi lenior est, in terra cum tamen alta
  132. arbusta evolvens radicibus haurit ab imis.
  133. sunt etiam fluctus per nubila, qui quasi murmur
  134. dant in frangendo graviter; quod item fit in altis
  135. fluminibus magnoque mari, cum frangitur aestus.
  136. Fit quoque, ubi e nubi in nubem vis incidit ardens
  137. fulminis; haec multo si forte umore recepit
  138. ignem, continuo magno clamore trucidat;
  139. ut calidis candens ferrum e fornacibus olim
  140. stridit, ubi in gelidum propter demersimus imbrem.
  141. Aridior porro si nubes accipit ignem,
  142. uritur ingenti sonitu succensa repente,
  143. lauricomos ut si per montis flamma vagetur
  144. turbine ventorum comburens impete magno;
  145. nec res ulla magis quam Phoebi Delphica laurus
  146. terribili sonitu flamma crepitante crematur.
  147. Denique saepe geli multus fragor atque ruina
  148. grandinis in magnis sonitum dat nubibus alte;
  149. ventus enim cum confercit, franguntur in artum
  150. concreti montes nimborum et grandine mixti.
  151. Fulgit item, nubes ignis cum semina multa
  152. excussere suo concursu, ceu lapidem si
  153. percutiat lapis aut ferrum; nam tum quoque lumen
  154. exilit et claras scintillas dissipat ignis.
  155. sed tonitrum fit uti post auribus accipiamus,
  156. fulgere quam cernant oculi, quia semper ad auris
  157. tardius adveniunt quam visum quae moveant res.
  158. id licet hinc etiam cognoscere: caedere si quem
  159. ancipiti videas ferro procul arboris auctum,
  160. ante fit ut cernas ictum quam plaga per auris
  161. det sonitum; sic fulgorem quoque cernimus ante
  162. quam tonitrum accipimus, pariter qui mittitur igni
  163. e simili causa, concursu natus eodem.
  164. Hoc etiam pacto volucri loca lumine tingunt
  165. nubes et tremulo tempestas impete fulgit.
  166. ventus ubi invasit nubem et versatus ibidem
  167. fecit ut ante cavam docui spissescere nubem,
  168. mobilitate sua fervescit; ut omnia motu
  169. percalefacta vides ardescere, plumbea vero
  170. glans etiam longo cursu volvenda liquescit.
  171. ergo fervidus hic nubem cum perscidit atram,
  172. dissipat ardoris quasi per vim expressa repente
  173. semina, quae faciunt nictantia fulgura flammae;
  174. inde sonus sequitur, qui tardius adlicit auris
  175. quam quae perveniunt oculorum ad lumina nostra.
  176. scilicet hoc densis fit nubibus et simul alte
  177. extructis aliis alias super impete miro.
  178. ne tibi sit frudi quod nos inferne videmus
  179. quam sint lata magis quam sursum extructa quid extent.
  180. contemplator enim, cum montibus adsimulata
  181. nubila portabunt venti transversa per auras,
  182. aut ubi per magnos montis cumulata videbis
  183. insuper esse aliis alia atque urguere superna
  184. in statione locata sepultis undique ventis;
  185. tum poteris magnas moles cognoscere eorum
  186. speluncasque vel ut saxis pendentibus structas
  187. cernere, quas venti cum tempestate coorta
  188. conplerunt, magno indignantur murmure clausi
  189. nubibus in caveisque ferarum more minantur,
  190. nunc hinc nunc illinc fremitus per nubila mittunt,
  191. quaerentesque viam circum versantur et ignis
  192. semina convolvunt e nubibus atque ita cogunt
  193. multa rotantque cavis flammam fornacibus intus,
  194. donec divolsa fulserunt nube corusci.
  195. Hac etiam fit uti de causa mobilis ille
  196. devolet in terram liquidi color aureus ignis,
  197. semina quod nubes ipsas permulta necessust
  198. ignis habere; etenim cum sunt umore sine ullo,
  199. flammeus est plerumque colos et splendidus ollis.
  200. quippe etenim solis de lumine multa necessest
  201. concipere, ut merito rubeant ignesque profundant.
  202. hasce igitur cum ventus agens contrusit in unum
  203. compressitque locum cogens, expressa profundunt
  204. semina, quae faciunt flammae fulgere colores.
  205. Fulgit item, cum rarescunt quoque nubila caeli;
  206. nam cum ventus eas leviter diducit euntis
  207. dissoluitque, cadant ingratius illa necessest
  208. semina quae faciunt fulgorem. tum sine taetro
  209. terrore atque sonis fulgit nulloque tumultu.
  210. Quod superest, quali natura praedita constent
  211. fulmina, declarant ictus et inusta vaporis
  212. signa notaeque gravis halantis sulpuris auras;
  213. ignis enim sunt haec non venti signa neque imbris.
  214. praeterea saepe accendunt quoque tecta domorum
  215. et celeri flamma dominantur in aedibus ipsis.
  216. hunc tibi subtilem cum primis ignibus ignem
  217. constituit natura minutis mobilibusque
  218. corporibus, cui nil omnino obsistere possit.
  219. transit enim validum fulmen per saepta domorum
  220. clamor ut ac voces, transit per saxa, per aera
  221. et liquidum puncto facit aes in tempore et aurum.
  222. curat item vasis integris vina repente
  223. diffugiant, quia ni mirum facile omnia circum
  224. conlaxat rareque facit lateramina vasis
  225. adveniens calor eius et insinuatus in ipsum
  226. mobiliter soluens differt primordia vini.
  227. quod solis vapor aetatem non posse videtur
  228. efficere usque adeo pollens fervore corusco.
  229. tanto mobilior vis et dominantior haec est.
  230. Nunc ea quo pacto gignantur et impete tanto
  231. fiant ut possint ictu discludere turris,
  232. disturbare domos, avellere tigna trabesque
  233. et monimenta virum commoliri atque ciere,
  234. exanimare homines, pecudes prosternere passim,
  235. cetera de genere hoc qua vi facere omnia possint,
  236. expediam neque te in promissis plura morabor.
  237. Fulmina gignier e crassis alteque putandumst
  238. nubibus extructis; nam caelo nulla sereno
  239. nec leviter densis mittuntur nubibus umquam.
  240. nam dubio procul hoc fieri manifesta docet res;
  241. quod tunc per totum concrescunt nubes,
  242. undique uti tenebras omnis Acherunta reamur
  243. liquisse et magnas caeli complesse cavernas,
  244. adeo tetra nimborum nocte coorta
  245. inpendent atrae formidinis ora superne,
  246. cum commoliri tempestas fulmina coeptat.
  247. praeterea persaepe niger quoque per mare nimbus,
  248. ut picis e caelo demissum flumen, in undas
  249. sic cadit effertus tenebris procul et trahit atram
  250. fulminibus gravidam tempestatem atque procellis,
  251. ignibus ac ventis cum primis ipse repletus,
  252. in terra quoque ut horrescant ac tecta requirant.
  253. sic igitur supera nostrum caput esse putandumst
  254. tempestatem altam; neque enim caligine tanta
  255. obruerent terras, nisi inaedificata superne
  256. multa forent multis exempto nubila sole;
  257. nec tanto possent venientes opprimere imbri,
  258. flumina abundare ut facerent camposque natare,
  259. si non extructis foret alte nubibus aether.
  260. hic igitur ventis atque ignibus omnia plena
  261. sunt; ideo passim fremitus et fulgura fiunt.
  262. quippe etenim supra docui permulta vaporis
  263. semina habere cavas nubes et multa necessest
  264. concipere ex solis radiis ardoreque eorum.
  265. hoc ubi ventus eas idem qui cogit in unum
  266. forte locum quemvis, expressit multa vaporis
  267. semina seque simul cum eo commiscuit igni,
  268. insinuatus ibi vortex versatur in arto
  269. et calidis acuit fulmen fornacibus intus;
  270. nam duplici ratione accenditur: ipse sua cum
  271. mobilitate calescit et e contagibus ignis.
  272. inde ubi percaluit venti vis et gravis ignis
  273. impetus incessit, maturum tum quasi fulmen
  274. perscindit subito nubem ferturque coruscis
  275. omnia luminibus lustrans loca percitus ardor.
  276. quem gravis insequitur sonitus, displosa repente
  277. opprimere ut caeli videantur templa superne.
  278. inde tremor terras graviter pertemptat et altum
  279. murmura percurrunt caelum; nam tota fere tum
  280. tempestas concussa tremit fremitusque moventur.
  281. quo de concussu sequitur gravis imber et uber,
  282. omnis uti videatur in imbrem vertier aether
  283. atque ita praecipitans ad diluviem revocare;
  284. tantus discidio nubis ventique procella
  285. mittitur, ardenti sonitus cum provolat ictu.
  286. Est etiam cum vis extrinsecus incita venti
  287. incidit in validam maturo culmine nubem;
  288. quam cum perscidit, extemplo cadit igneus ille
  289. vertex, quem patrio vocitamus nomine fulmen.
  290. hoc fit idem in partis alias, quo cumque tulit vis.
  291. Fit quoque ut inter dum venti vis missa sine igni
  292. igniscat tamen in spatio longoque meatu,
  293. dum venit amittens in cursu corpora quaedam
  294. grandia, quae nequeunt pariter penetrare per auras,
  295. atque alia ex ipso conradens portat
  296. parvola, quae faciunt ignem commixta volando;
  297. non alia longe ratione ac plumbea saepe
  298. fervida fit glans in cursu, cum multa rigoris
  299. corpora dimittens ignem concepit in auris.
  300. Fit quoque ut ipsius plagae vis excitet ignem,
  301. frigida cum venti pepulit vis missa sine igni,
  302. ni mirum quia, cum vehementi perculit ictu,
  303. confluere ex ipso possunt elementa vaporis
  304. et simul ex illa quae tum res excipit ictum;
  305. ut, lapidem ferro cum caedimus, evolat ignis,
  306. nec, quod frigida vis ferrist, hoc setius illi
  307. semina concurrunt calidi fulgoris ad ictum.
  308. sic igitur quoque res accendi fulmine debet,
  309. opportuna fuit si forte et idonea flammis.
  310. nec temere omnino plane vis frigida venti
  311. esse potest, ea quae tanta vi missa supernest,
  312. quin, prius in cursu si non accenditur igni,
  313. at tepefacta tamen veniat commixta calore.
  314. Mobilitas autem fit fulminis et gravis ictus
  315. et celeri ferme percurrunt fulmina lapsu,
  316. nubibus ipsa quod omnino prius incita se vis
  317. colligit et magnum conamen sumit eundi,
  318. inde ubi non potuit nubes capere inpetis auctum,
  319. exprimitur vis atque ideo volat impete miro,
  320. ut validis quae de tormentis missa feruntur.
  321. Adde quod e parvis et levibus est elementis,
  322. nec facilest tali naturae obsistere quicquam;
  323. inter enim fugit ac penetrat per rara viarum,
  324. non igitur multis offensibus in remorando
  325. haesitat, hanc ob rem celeri volat impete labens.
  326. Deinde, quod omnino natura pondera deorsum
  327. omnia nituntur, cum plagast addita vero,
  328. mobilitas duplicatur et impetus ille gravescit,
  329. ut vehementius et citius quae cumque morantur
  330. obvia discutiat plagis itinerque sequatur.
  331. Denique quod longo venit impete, sumere debet
  332. mobilitatem etiam atque etiam, quae crescit eundo
  333. et validas auget viris et roborat ictum;
  334. nam facit ut quae sint illius semina cumque
  335. e regione locum quasi in unum cuncta ferantur,
  336. omnia coniciens in eum volventia cursum.
  337. Forsitan ex ipso veniens trahat quaedam
  338. corpora, quae plagis incendunt mobilitatem.
  339. incolumisque venit per res atque integra transit
  340. multa, foraminibus liquidus quia transviat ignis.
  341. multaque perfringit, cum corpora fulminis ipsa
  342. corporibus rerum inciderunt, qua texta tenentur.
  343. dissoluit porro facile aes aurumque repente
  344. conferve facit, e parvis quia facta minute
  345. corporibus vis est et levibus ex elementis,
  346. quae facile insinuantur et insinuata repente
  347. dissoluont nodos omnis et vincla relaxant.
  348. Autumnoque magis stellis fulgentibus alta
  349. concutitur caeli domus undique totaque tellus,
  350. et cum tempora se veris florentia pandunt.
  351. frigore enim desunt ignes ventique calore
  352. deficiunt neque sunt tam denso corpore nubes.
  353. interutrasque igitur cum caeli tempora constant,
  354. tum variae causae concurrunt fulminis omnes.
  355. nam fretus ipse anni permiscet frigus ad aestum.
  356. quorum utrumque opus est fabricanda ad fulmina nubi,
  357. ut discordia sit rerum magnoque tumultu
  358. ignibus et ventis furibundus fluctuet .
  359. prima caloris enim pars est postrema rigoris;
  360. tempus id est vernum; quare pugnare necessest
  361. dissimilis res inter se turbareque mixtas.
  362. et calor extremus primo cum frigore mixtus
  363. volvitur, autumni quod fertur nomine tempus,
  364. hic quoque confligunt hiemes aestatibus acres.
  365. propterea freta sunt haec anni nominitanda,
  366. nec mirumst, in eo si tempore plurima fiunt
  367. fulmina tempestasque cietur turbida caelo,
  368. ancipiti quoniam bello turbatur utrimque,
  369. hinc flammis, illinc ventis umoreque mixto.
  370. Hoc est igniferi naturam fulminis ipsam
  371. perspicere et qua vi faciat rem quamque videre,
  372. non Tyrrhena retro volventem carmina frustra
  373. indicia occultae divum perquirere mentis,
  374. unde volans ignis pervenerit aut in utram se
  375. verterit hinc partim, quo pacto per loca saepta
  376. insinuarit, et hinc dominatus ut extulerit se,
  377. quidve nocere queat de caelo fulminis ictus.
  378. quod si Iuppiter atque alii fulgentia divi
  379. terrifico quatiunt sonitu caelestia templa
  380. et iaciunt ignem quo cuiquest cumque voluntas,
  381. cur quibus incautum scelus aversabile cumquest
  382. non faciunt icti flammas ut fulguris halent
  383. pectore perfixo, documen mortalibus acre,
  384. et potius nulla sibi turpi conscius in re
  385. volvitur in flammis innoxius inque peditur
  386. turbine caelesti subito correptus et igni?
  387. cur etiam loca sola petunt frustraque laborant?
  388. an tum bracchia consuescunt firmantque lacertos?
  389. in terraque patris cur telum perpetiuntur
  390. optundi? cur ipse sinit neque parcit in hostis?
  391. denique cur numquam caelo iacit undique puro
  392. Iuppiter in terras fulmen sonitusque profundit?
  393. an simul ac nubes successere, ipse in eas tum
  394. descendit, prope ut hinc teli determinet ictus?
  395. in mare qua porro mittit ratione? quid undas
  396. arguit et liquidam molem camposque natantis?
  397. praeterea si vult caveamus fulminis ictum,
  398. cur dubitat facere ut possimus cernere missum?
  399. si nec opinantis autem volt opprimere igni,
  400. cur tonat ex illa parte, ut vitare queamus,
  401. cur tenebras ante et fremitus et murmura concit?
  402. et simul in multas partis qui credere possis
  403. mittere? an hoc ausis numquam contendere factum,
  404. ut fierent ictus uno sub tempore plures?
  405. at saepest numero factum fierique necessest,
  406. ut pluere in multis regionibus et cadere imbris,
  407. fulmina sic uno fieri sub tempore multa.
  408. postremo cur sancta deum delubra suasque
  409. discutit infesto praeclaras fulmine sedes
  410. et bene facta deum frangit simulacra suisque
  411. demit imaginibus violento volnere honorem?
  412. altaque cur plerumque petit loca plurimaque eius
  413. montibus in summis vestigia cernimus ignis?
  414. Quod super est, facilest ex his cognoscere rebus,
  415. presteras Graii quos ab re nominitarunt,
  416. in mare qua missi veniant ratione superne.
  417. nam fit ut inter dum tam quam demissa columna
  418. in mare de caelo descendat, quam freta circum
  419. fervescunt graviter spirantibus incita flabris,
  420. et quae cumque in eo tum sint deprensa tumultu
  421. navigia in summum veniant vexata periclum.
  422. hoc fit ubi inter dum non quit vis incita venti
  423. rumpere quam coepit nubem, sed deprimit, ut sit
  424. in mare de caelo tam quam demissa columna,
  425. paulatim, quasi quid pugno bracchique superne
  426. coniectu trudatur et extendatur in undas;
  427. quam cum discidit, hinc prorumpitur in mare venti
  428. vis et fervorem mirum concinnat in undis;
  429. versabundus enim turbo descendit et illam
  430. deducit pariter lento cum corpore nubem;
  431. quam simul ac gravidam detrusit ad aequora ponti,
  432. ille in aquam subito totum se inmittit et omne
  433. excitat ingenti sonitu mare fervere cogens.
  434. Fit quoque ut involvat venti se nubibus ipse
  435. vertex conradens ex semina nubis
  436. et quasi demissum caelo prestera imitetur;
  437. hic ubi se in terras demisit dissoluitque,
  438. turbinis immanem vim provomit atque procellae.
  439. sed quia fit raro omnino montisque necessest
  440. officere in terris, apparet crebrius idem
  441. prospectu maris in magno caeloque patenti.
  442. Nubila concrescunt, ubi corpora multa volando