De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. hoc super in caeli spatio coiere repente
  2. asperiora, modis quae possint indupedita
  3. exiguis tamen inter se compressa teneri.
  4. haec faciunt primum parvas consistere nubes;
  5. inde ea comprendunt inter se conque gregantur
  6. et coniungendo crescunt ventisque feruntur
  7. usque adeo donec tempestas saeva coortast.
  8. Fit quoque uti montis vicina cacumina caelo
  9. quam sint quoque magis, tanto magis edita fument
  10. adsidue fulvae nubis caligine crassa
  11. propterea quia, cum consistunt nubila primum,
  12. ante videre oculi quam possint tenvia, venti
  13. portantes cogunt ad summa cacumina montis;
  14. hic demum fit uti turba maiore coorta
  15. et condensa queant apparere et simul ipso
  16. vertice de montis videantur surgere in aethram.
  17. nam loca declarat sursum ventosa patere
  18. res ipsa et sensus, montis cum ascendimus altos.
  19. Praeterea permulta mari quoque tollere toto
  20. corpora naturam declarant litore vestis
  21. suspensae, cum concipiunt umoris adhaesum.
  22. quo magis ad nubis augendas multa videntur
  23. posse quoque e salso consurgere momine ponti;
  24. nam ratio consanguineast umoribus omnis.
  25. Praeterea fluviis ex omnibus et simul ipsa
  26. surgere de terra nebulas aestumque videmus,
  27. quae vel ut halitus hinc ita sursum expressa feruntur
  28. suffunduntque sua caelum caligine et altas
  29. sufficiunt nubis paulatim conveniundo;
  30. urget enim quoque signiferi super aetheris aestus
  31. et quasi densendo subtexit caerula nimbis.
  32. Fit quoque ut hunc veniant in caelum extrinsecus illa
  33. corpora quae faciunt nubis nimbosque volantis;
  34. innumerabilem enim numerum summamque profundi
  35. esse infinitam docui, quantaque volarent
  36. corpora mobilitate ostendi quamque repente
  37. immemorabile per spatium transire solerent.
  38. haut igitur mirumst, si parvo tempore saepe
  39. tam magnis ventis tempestas atque tenebrae
  40. coperiant maria ac terras inpensa superne,
  41. undique quandoquidem per caulas aetheris omnis
  42. et quasi per magni circum spiracula mundi
  43. exitus introitusque elementis redditus extat.
  44. Nunc age, quo pacto pluvius concrescat in altis
  45. nubibus umor et in terras demissus ut imber
  46. decidat, expediam. primum iam semina aquai
  47. multa simul vincam consurgere nubibus ipsis
  48. omnibus ex rebus pariterque ita crescere utrumque
  49. et nubis et aquam, quae cumque in nubibus extat,
  50. ut pariter nobis corpus cum sanguine crescit,
  51. sudor item atque umor qui cumque est denique membris.
  52. concipiunt etiam multum quoque saepe marinum
  53. umorem, vel uti pendentia vellera lanae,
  54. cum supera magnum mare venti nubila portant.
  55. consimili ratione ex omnibus amnibus umor
  56. tollitur in nubis. quo cum bene semina aquarum
  57. multa modis multis convenere undique adaucta,
  58. confertae nubes umorem mittere certant
  59. dupliciter; nam vis venti contrudit et ipsa
  60. copia nimborum turba maiore coacta
  61. urget et e supero premit ac facit effluere imbris.
  62. praeterea cum rarescunt quoque nubila ventis
  63. aut dissolvuntur solis super icta calore,
  64. mittunt umorem pluvium stillantque, quasi igni
  65. cera super calido tabescens multa liquescat.
  66. sed vehemens imber fit, ubi vehementer utraque
  67. nubila vi cumulata premuntur et impete venti.
  68. at retinere diu pluviae longumque morari
  69. consuerunt, ubi multa cientur semina aquarum
  70. atque aliis aliae nubes nimbique rigantes
  71. insuper atque omni vulgo de parte feruntur,
  72. terraque cum fumans umorem tota redhalat.
  73. hic ubi sol radiis tempestatem inter opacam
  74. adversa fulsit nimborum aspargine contra,
  75. tum color in nigris existit nubibus arqui.
  76. Cetera quae sursum crescunt sursumque creantur,
  77. et quae concrescunt in nubibus, omnia, prorsum
  78. omnia, nix venti grando gelidaeque pruinae
  79. et vis magna geli, magnum duramen aquarum,
  80. et mora quae fluvios passim refrenat aventis,
  81. perfacilest tamen haec reperire animoque videre,
  82. omnia quo pacto fiant quareve creentur,
  83. cum bene cognoris elementis reddita quae sint.
  84. Nunc age, quae ratio terrai motibus extet
  85. percipe. et in primis terram fac ut esse rearis
  86. supter item ut supera ventosis undique plenam
  87. speluncis multosque lacus multasque lucunas
  88. in gremio gerere et rupes deruptaque saxa;
  89. multaque sub tergo terrai flumina tecta
  90. volvere vi fluctus summersos caeca putandumst;
  91. undique enim similem esse sui res postulat ipsa.
  92. his igitur rebus subiunctis suppositisque
  93. terra superne tremit magnis concussa ruinis,
  94. subter ubi ingentis speluncas subruit aetas;
  95. quippe cadunt toti montes magnoque repente
  96. concussu late disserpunt inde tremores.
  97. et merito, quoniam plaustris concussa tremescunt
  98. tecta viam propter non magno pondere tota,
  99. nec minus exultant, si quidvis cumque viai
  100. ferratos utrimque rotarum succutit orbes.
  101. Fit quoque, ubi in magnas aquae vastasque lucunas
  102. gleba vetustate e terra provolvitur ingens,
  103. ut iactetur aquae fluctu quoque terra vacillans;
  104. ut vas inter aquas non quit constare, nisi umor
  105. destitit in dubio fluctu iactarier intus.
  106. Praeterea ventus cum per loca subcava terrae
  107. collectus parte ex una procumbit et urget
  108. obnixus magnis speluncas viribus altas,
  109. incumbit tellus quo venti prona premit vis.
  110. tum supera terram quae sunt extructa domorum
  111. ad caelumque magis quanto sunt edita quaeque,
  112. inclinata minent in eandem prodita partem
  113. protractaeque trabes inpendent ire paratae.
  114. et metuunt magni naturam credere mundi
  115. exitiale aliquod tempus clademque manere,
  116. cum videant tantam terrarum incumbere molem!
  117. quod nisi respirent venti, vis nulla refrenet
  118. res neque ab exitio possit reprehendere euntis;
  119. nunc quia respirant alternis inque gravescunt
  120. et quasi collecti redeunt ceduntque repulsi,
  121. saepius hanc ob rem minitatur terra ruinas
  122. quam facit; inclinatur enim retroque recellit
  123. et recipit prolapsa suas in pondere sedes.
  124. hac igitur ratione vacillant omnia tecta,
  125. summa magis mediis, media imis, ima perhilum.
  126. Est haec eiusdem quoque magni causa tremoris.
  127. ventus ubi atque animae subito vis maxima quaedam
  128. aut extrinsecus aut ipsa tellure coorta
  129. in loca se cava terrai coniecit ibique
  130. speluncas inter magnas fremit ante tumultu
  131. versabundaQUE portatur, post incita cum vis
  132. exagitata foras erumpitur et simul altam
  133. diffindens terram magnum concinnat hiatum.
  134. in Syria Sidone quod accidit et fuit Aegi
  135. in Peloponneso, quas exitus hic animai
  136. disturbat urbes et terrae motus obortus.
  137. multaque praeterea ceciderunt moenia magnis
  138. motibus in terris et multae per mare pessum
  139. subsedere suis pariter cum civibus urbes.
  140. quod nisi prorumpit, tamen impetus ipse animai
  141. et fera vis venti per crebra foramina terrae
  142. dispertitur ut horror et incutit inde tremorem;
  143. frigus uti nostros penitus cum venit in artus,
  144. concutit invitos cogens tremere atque movere.
  145. ancipiti trepidant igitur terrore per urbis,
  146. tecta superne timent, metuunt inferne cavernas
  147. terrai ne dissoluat natura repente,
  148. neu distracta suum late dispandat hiatum
  149. idque suis confusa velit complere ruinis.
  150. proinde licet quamvis caelum terramque reantur
  151. incorrupta fore aeternae mandata saluti:
  152. et tamen inter dum praesens vis ipsa pericli
  153. subdit et hunc stimulum quadam de parte timoris,
  154. ne pedibus raptim tellus subtracta feratur
  155. in barathrum rerumque sequatur prodita summa
  156. funditus et fiat mundi confusa ruina.
  157. ---
  158. Principio mare mirantur non reddere maius
  159. naturam, quo sit tantus decursus aquarum,
  160. omnia quo veniant ex omni flumina parte.
  161. adde vagos imbris tempestatesque volantes,
  162. omnia quae maria ac terras sparguntque rigantque;
  163. adde suos fontis; tamen ad maris omnia summam
  164. guttai vix instar erunt unius adaugmen;
  165. quo minus est mirum mare non augescere magnum.
  166. Praeterea magnam sol partem detrahit aestu.
  167. quippe videmus enim vestis umore madentis
  168. exsiccare suis radiis ardentibus solem;
  169. at pelage multa et late substrata videmus.
  170. proinde licet quamvis ex uno quoque loco sol
  171. umoris parvam delibet ab aequore partem,
  172. largiter in tanto spatio tamen auferet undis.
  173. Tum porro venti quoque magnam tollere partem
  174. umoris possunt verrentes aequora, ventis
  175. una nocte vias quoniam persaepe videmus
  176. siccari mollisque luti concrescere crustas.
  177. Praeterea docui multum quoque tollere nubes
  178. umorem magno conceptum ex aequore ponti
  179. et passim toto terrarum spargere in orbi,
  180. cum pluit in terris et venti nubila portant.
  181. Postremo quoniam raro cum corpore tellus
  182. est et coniunctast oras maris undique cingens,
  183. debet, ut in mare de terris venit umor aquai,
  184. in terras itidem manare ex aequore salso;
  185. percolatur enim virus retroque remanat
  186. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  187. confluit, inde super terras redit agmine dulci
  188. qua via secta semel liquido pede detulit undas.
  189. Nunc ratio quae sit, per fauces montis ut Aetnae
  190. expirent ignes inter dum turbine tanto,
  191. expediam; neque enim mediocri clade coorta
  192. flammae tempestas Siculum dominata per agros
  193. finitimis ad se convertit gentibus ora,
  194. fumida cum caeli scintillare omnia templa
  195. cernentes pavida complebant pectora cura,
  196. quid moliretur rerum natura novarum.
  197. Hisce tibi in rebus latest alteque videndum
  198. et longe cunctas in partis dispiciendum,
  199. ut reminiscaris summam rerum esse profundam
  200. et videas caelum summai totius unum
  201. quam sit parvula pars et quam multesima constet
  202. nec tota pars, homo terrai quota totius unus.
  203. quod bene propositum si plane contueare
  204. ac videas plane, mirari multa relinquas.
  205. numquis enim nostrum miratur, siquis in artus
  206. accepit calido febrim fervore coortam
  207. aut alium quemvis morbi per membra dolorem?
  208. opturgescit enim subito pes, arripit acer
  209. saepe dolor dentes, oculos invadit in ipsos,
  210. existit sacer ignis et urit corpore serpens
  211. quam cumque arripuit partem repitque per artus,
  212. ni mirum quia sunt multarum semina rerum
  213. et satis haec tellus morbi caelumque mali fert,
  214. unde queat vis immensi procrescere morbi.
  215. sic igitur toti caelo terraeque putandumst
  216. ex infinito satis omnia suppeditare,
  217. unde repente queat tellus concussa moveri
  218. perque mare ac terras rapidus percurrere turbo,
  219. ignis abundare Aetnaeus, flammescere caelum;
  220. id quoque enim fit et ardescunt caelestia templa
  221. et tempestates pluviae graviore coortu
  222. sunt, ubi forte ita se tetulerunt semina aquarum.
  223. 'at nimis est ingens incendi turbidus ardor.'
  224. scilicet et fluvius qui visus maximus ei,
  225. qui non ante aliquem maiorem vidit, et ingens
  226. arbor homoque videtur et omnia de genere omni
  227. maxima quae vidit quisque, haec ingentia fingit,
  228. cum tamen omnia cum caelo terraque marique
  229. nil sint ad summam summai totius omnem.
  230. Nunc tamen illa modis quibus inritata repente
  231. flamma foras vastis Aetnae fornacibus efflet,
  232. expediam. primum totius subcava montis
  233. est natura fere silicum suffulta cavernis.
  234. omnibus est porro in speluncis ventus et .
  235. ventus enim fit, ubi est agitando percitus .
  236. hic ubi percaluit cale fecitque omnia circum
  237. saxa furens, qua contingit, terramque et ab ollis
  238. excussit calidum flammis velocibus ignem,
  239. tollit se ac rectis ita faucibus eicit alte.
  240. fert itaque ardorem longe longeque favillam
  241. differt et crassa volvit caligine fumum
  242. extruditque simul mirando pondere saxa;
  243. ne dubites quin haec animai turbida sit vis.
  244. praeterea magna ex parti mare montis ad eius
  245. radices frangit fluctus aestumque resolvit.
  246. ex hoc usque mari speluncae montis ad altas
  247. perveniunt subter fauces. hac ire fatendumst
  248. ---
  249. et penetrare mari penitus res cogit aperto
  250. atque efflare foras ideoque extollere flammam
  251. saxaque subiectare et arenae tollere nimbos.
  252. in summo sunt vertice enim crateres, ut ipsi
  253. nominitant, nos quod fauces perhibemus et ora.
  254. Sunt aliquot quoque res quarum unam dicere causam
  255. non satis est, verum pluris, unde una tamen sit;
  256. corpus ut exanimum siquod procul ipse iacere
  257. conspicias hominis, fit ut omnis dicere causas
  258. conveniat leti, dicatur ut illius una;
  259. nam neque eum ferro nec frigore vincere possis
  260. interiisse neque a morbo neque forte veneno,
  261. verum aliquid genere esse ex hoc quod contigit ei
  262. scimus. item in multis hoc rebus dicere habemus.
  263. Nilus in aestatem crescit campisque redundat
  264. unicus in terris, Aegypti totius amnis.
  265. is rigat Aegyptum medium per saepe calorem,
  266. aut quia sunt aestate aquilones ostia contra,
  267. anni tempore eo, qui etesiae esse feruntur,
  268. et contra fluvium flantes remorantur et undas
  269. cogentes sursus replent coguntque manere.
  270. nam dubio procul haec adverso flabra feruntur
  271. flumine, quae gelidis ab stellis axis aguntur;
  272. ille ex aestifera parti venit amnis ab austro
  273. inter nigra virum percocto saecla colore
  274. exoriens penitus media ab regione diei.
  275. est quoque uti possit magnus congestus harenae
  276. fluctibus adversis oppilare ostia contra,
  277. cum mare permotum ventis ruit intus harenam;
  278. quo fit uti pacto liber minus exitus amnis
  279. et proclivis item fiat minus impetus undis.
  280. fit quoque uti pluviae forsan magis ad caput ei
  281. tempore eo fiant, quo etesia flabra aquilonum
  282. nubila coniciunt in eas tunc omnia partis.
  283. scilicet, ad mediam regionem eiecta diei
  284. cum convenerunt, ibi ad altos denique montis
  285. contrusae nubes coguntur vique premuntur.
  286. forsitan Aethiopum penitus de montibus altis
  287. crescat, ubi in campos albas descendere ningues
  288. tabificis subigit radiis sol omnia lustrans.
  289. Nunc age, Averna tibi quae sint loca cumque lacusque,
  290. expediam, quali natura praedita constent.
  291. principio, quod Averna vocantur nomine, id ab re
  292. inpositumst, quia sunt avibus contraria cunctis,
  293. e regione ea quod loca cum venere volantes,
  294. remigii oblitae pennarum vela remittunt
  295. praecipitesque cadunt molli cervice profusae
  296. in terram, si forte ita fert natura locorum,
  297. aut in aquam, si forte lacus substratus Averni.
  298. is locus est Cumas aput, acri sulpure montis
  299. oppleti calidis ubi fumant fontibus aucti.
  300. est et Athenaeis in moenibus, arcis in ipso
  301. vertice, Palladis ad templum Tritonidis almae,
  302. quo numquam pennis appellunt corpora raucae
  303. cornices, non cum fumant altaria donis;
  304. usque adeo fugitant non iras Palladis acris
  305. pervigili causa, Graium ut cecinere ,
  306. sed natura loci opus efficit ipsa suapte.
  307. in Syria quoque fertur item locus esse videri,
  308. quadripedes quoque quo simul ac vestigia primum
  309. intulerint, graviter vis cogat concidere ipsa,
  310. manibus ut si sint divis mactata repente.
  311. omnia quae naturali ratione geruntur,
  312. et quibus e fiant causis apparet origo;
  313. ianua ne pote eis Orci regionibus esse
  314. credatur, post hinc animas Acheruntis in oras
  315. ducere forte deos manis inferne reamur,
  316. naribus alipedes ut cervi saepe putantur
  317. ducere de latebris serpentia saecla ferarum.
  318. quod procul a vera quam sit ratione repulsum
  319. percipe; nam de re nunc ipsa dicere conor.
  320. Principio hoc dico, quod dixi saepe quoque ante,
  321. in terra cuiusque modi rerum esse figuras;
  322. multa, cibo quae sunt, vitalia multaque, morbos
  323. incutere et mortem quae possint adcelerare.
  324. et magis esse aliis alias animantibus aptas
  325. res ad vitai rationem ostendimus ante
  326. propter dissimilem naturam dissimilisque
  327. texturas inter sese primasque figuras.
  328. multa meant inimica per auris, multa per ipsas
  329. insinuant naris infesta atque aspera tactu,
  330. nec sunt multa parum tactu vitanda neque autem
  331. aspectu fugienda saporeque tristia quae sint.
  332. Deinde videre licet quam multae sint homini res
  333. acriter infesto sensu spurcaeque gravisque;
  334. arboribus primum certis gravis umbra tributa
  335. usque adeo, capitis faciant ut saepe dolores,
  336. siquis eas subter iacuit prostratus in herbis.
  337. est etiam magnis Heliconis montibus arbos
  338. floris odore hominem taetro consueta necare.
  339. scilicet haec ideo terris ex omnia surgunt,
  340. multa modis multis multarum semina rerum
  341. quod permixta gerit tellus discretaque tradit.
  342. nocturnumque recens extinctum lumen ubi acri
  343. nidore offendit nares, consopit ibidem,
  344. concidere et spumas qui morbo mittere suevit.
  345. castoreoque gravi mulier sopita recumbit,
  346. et manibus nitidum teneris opus effluit ei,
  347. tempore eo si odoratast quo menstrua solvit.
  348. multaque praeterea languentia membra per artus
  349. solvunt atque animam labefactant sedibus intus.
  350. denique si calidis etiam cunctere lavabris
  351. plenior et lueris, solio ferventis aquai
  352. quam facile in medio fit uti des saepe ruinas!
  353. carbonumque gravis vis atque odor insinuatur
  354. quam facile in cerebrum, nisi aqua praecepimus ante!
  355. at cum membra domans percepit fervida febris,
  356. tum fit odor vini plagae mactabilis instar.
  357. nonne vides etiam terra quoque sulpur in ipsa
  358. gignier et taetro concrescere odore bitumen,
  359. denique ubi argenti venas aurique secuntur,
  360. terrai penitus scrutantes abdita ferro,
  361. qualis expiret Scaptensula subter odores?
  362. quidve mali fit ut exalent aurata metalla!
  363. quas hominum reddunt facies qualisque colores!
  364. nonne vides audisve perire in tempore parvo
  365. quam soleant et quam vitai copia desit,
  366. quos opere in tali cohibet vis magna necessis?
  367. hos igitur tellus omnis exaestuat aestus
  368. expiratque foras in apertum promptaque caeli.
  369. Sic et Averna loca alitibus summittere debent
  370. mortiferam vim. de terra quae surgit in auras,
  371. ut spatium caeli quadam de parte venenet;
  372. quo simul ac primum pennis delata sit ales,
  373. impediatur ibi caeco correpta veneno,
  374. ut cadat e regione loci, qua derigit aestus.
  375. quo cum conruit, hic eadem vis illius aestus
  376. reliquias vitae membris ex omnibus aufert.
  377. quippe etenim primo quasi quendam conciet aestum;
  378. posterius fit uti. cum iam cecidere veneni
  379. in fontis ipsos, ibi sit quoque vita vomenda,
  380. propterea quod magna mali fit copia circum.
  381. Fit quoque ut inter dum vis haec atque aestus Averni
  382. , qui inter avis cumquest terramque locatus.
  383. discutiat, prope uti locus hic linquatur inanis.
  384. cuius ubi e regione loci venere volantis,
  385. claudicat extemplo pinnarum nisus inanis
  386. et conamen utrimque alarum proditur omne.
  387. hic ubi nixari nequeunt insistereque alis,
  388. scilicet in terram delabi pondere cogit
  389. natura, et vacuum prope iam per inane iacentes
  390. dispergunt animas per caulas corporis omnis.
  391. ---
  392. frigidior porro in puteis aestate fit umor,
  393. arescit quia terra calore et semina si qua
  394. forte vaporis habet proprie, dimittit in auras.
  395. quo magis est igitur tellus effeta calore,
  396. fit quoque frigidior qui in terrast abditus umor.
  397. frigore cum premitur porro omnis terra coitque
  398. et quasi concrescit, fit scilicet ut coeundo
  399. exprimat in puteos si quem gerit ipsa calorem.
  400. Esse apud Hammonis fanum fons luce diurna
  401. frigidus et calidus nocturno tempore fertur.
  402. hunc homines fontem nimis admirantur et acri
  403. sole putant subter terras fervescere partim,
  404. nox ubi terribili terras caligine texit.
  405. quod nimis a verast longe ratione remotum.
  406. quippe ubi sol nudum contractans corpus aquai
  407. non quierit calidum supera de reddere parte,
  408. cum superum lumen tanto fervore fruatur,
  409. qui queat hic supter tam crasso corpore terram
  410. perquoquere umorem et calido focilare vapore?
  411. praesertim cum vix possit per saepta domorum
  412. insinuare suum radiis ardentibus aestum.
  413. quae ratiost igitur? ni mirum terra magis quod
  414. rara tenet circum fontem quam cetera tellus
  415. multaque sunt ignis prope semina corpus aquai.
  416. hoc ubi roriferis terram nox obruit undis,
  417. extemplo penitus frigescit terra coitque.
  418. hac ratione fit ut, tam quam compressa manu sit,
  419. exprimat in fontem quae semina cumque habet ignis,
  420. quae calidum faciunt laticis tactum atque vaporem.
  421. inde ubi sol radiis terram dimovit obortus
  422. et rare fecit calido miscente vapore,
  423. rursus in antiquas redeunt primordia sedes
  424. ignis et in terram cedit calor omnis aquai.
  425. frigidus hanc ob rem fit fons in luce diurna.
  426. praeterea solis radiis iactatur aquai
  427. umor et in lucem tremulo rarescit ab aestu;
  428. propterea fit uti quae semina cumque habet ignis
  429. dimittat; quasi saepe gelum, quod continet in se,
  430. mittit et exsolvit glaciem nodosque relaxat.
  431. Frigidus est etiam fons, supra quem sita saepe
  432. stuppa iacit flammam concepto protinus igni,
  433. taedaque consimili ratione accensa per undas
  434. conlucet, quo cumque natans impellitur auris.
  435. ni mirum quia sunt in aqua permulta vaporis
  436. semina de terraque necessest funditus ipsa
  437. ignis corpora per totum consurgere fontem
  438. et simul exspirare foras exireque in auras,
  439. non ita multa tamen, calidus queat ut fieri fons;
  440. praeterea dispersa foras erumpere cogit
  441. vis per aquam subito sursumque ea conciliari.
  442. quod genus endo marist Aradi fons, dulcis aquai