De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. protrahere ad gestum pueros infantia linguae,
  2. cum facit ut digito quae sint praesentia monstrent.
  3. sentit enim vim quisque suam quod possit abuti.
  4. cornua nata prius vitulo quam frontibus extent,
  5. illis iratus petit atque infestus inurget.
  6. at catuli pantherarum scymnique leonum
  7. unguibus ac pedibus iam tum morsuque repugnant,
  8. vix etiam cum sunt dentes unguesque creati.
  9. alituum porro genus alis omne videmus
  10. fidere et a pennis tremulum petere auxiliatum.
  11. proinde putare aliquem tum nomina distribuisse
  12. rebus et inde homines didicisse vocabula prima,
  13. desiperest. nam cur hic posset cuncta notare
  14. vocibus et varios sonitus emittere linguae,
  15. tempore eodem alii facere id non quisse putentur?
  16. praeterea si non alii quoque vocibus usi
  17. inter se fuerant, unde insita notities est
  18. utilitatis et unde data est huic prima potestas,
  19. quid vellet facere ut sciret animoque videret?
  20. cogere item pluris unus victosque domare
  21. non poterat, rerum ut perdiscere nomina vellent.
  22. nec ratione docere ulla suadereque surdis,
  23. quid sit opus facto, facilest; neque enim paterentur
  24. nec ratione ulla sibi ferrent amplius auris
  25. vocis inauditos sonitus obtundere frustra.
  26. postremo quid in hac mirabile tantoperest re,
  27. si genus humanum, cui vox et lingua vigeret,
  28. pro vario sensu varia res voce notaret?
  29. cum pecudes mutae, cum denique saecla ferarum
  30. dissimilis soleant voces variasque ciere,
  31. cum metus aut dolor est et cum iam gaudia gliscunt.
  32. quippe etenim licet id rebus cognoscere apertis.
  33. inritata canum cum primum magna Molossum
  34. mollia ricta fremunt duros nudantia dentes,
  35. longe alio sonitu rabies restricta minatur,
  36. et cum iam latrant et vocibus omnia complent;
  37. at catulos blande cum lingua lambere temptant
  38. aut ubi eos lactant, pedibus morsuque potentes
  39. suspensis teneros imitantur dentibus haustus,
  40. longe alio pacto gannitu vocis adulant,
  41. et cum deserti baubantur in aedibus, aut cum
  42. plorantis fugiunt summisso corpore plagas.
  43. denique non hinnitus item differre videtur,
  44. inter equas ubi equus florenti aetate iuvencus
  45. pinnigeri saevit calcaribus ictus Amoris
  46. et fremitum patulis sub naribus edit ad arma,
  47. et cum sic alias concussis artibus hinnit?
  48. postremo genus alituum variaeque volucres,
  49. accipitres atque ossifragae mergique marinis
  50. fluctibus in salso victum vitamque petentes,
  51. longe alias alio iaciunt in tempore voces,
  52. et quom de victu certant praedaque repugnant.
  53. et partim mutant cum tempestatibus una
  54. raucisonos cantus, cornicum ut saecla vetusta
  55. corvorumque gregis ubi aquam dicuntur et imbris
  56. poscere et inter dum ventos aurasque vocare.
  57. ergo si varii sensus animalia cogunt,
  58. muta tamen cum sint, varias emittere voces,
  59. quanto mortalis magis aequumst tum potuisse
  60. dissimilis alia atque alia res voce notare!
  61. Illud in his rebus tacitus ne forte requiras,
  62. fulmen detulit in terram mortalibus ignem
  63. primitus, inde omnis flammarum diditur ardor;
  64. multa videmus enim caelestibus insita flammis
  65. fulgere, cum caeli donavit plaga vaporis.
  66. et ramosa tamen cum ventis pulsa vacillans
  67. aestuat in ramos incumbens arboris arbor,
  68. exprimitur validis extritus viribus ignis,
  69. emicat inter dum flammai fervidus ardor,
  70. mutua dum inter se rami stirpesque teruntur.
  71. quorum utrumque dedisse potest mortalibus ignem.
  72. inde cibum quoquere ac flammae mollire vapore
  73. sol docuit, quoniam mitescere multa videbant
  74. verberibus radiorum atque aestu victa per agros.
  75. Inque dies magis hi victum vitamque priorem
  76. commutare novis monstrabant rebus et igni,
  77. ingenio qui praestabant et corde vigebant.
  78. condere coeperunt urbis arcemque locare
  79. praesidium reges ipsi sibi perfugiumque,
  80. et pecudes et agros divisere atque dedere
  81. pro facie cuiusque et viribus ingenioque;
  82. nam facies multum valuit viresque vigebant.
  83. posterius res inventast aurumque repertum,
  84. quod facile et validis et pulchris dempsit honorem;
  85. divitioris enim sectam plerumque secuntur
  86. quam lubet et fortes et pulchro corpore creti.
  87. quod siquis vera vitam ratione gubernet,
  88. divitiae grandes homini sunt vivere parce
  89. aequo animo; neque enim est umquam penuria parvi.
  90. at claros homines voluerunt se atque potentes,
  91. ut fundamento stabili fortuna maneret
  92. et placidam possent opulenti degere vitam,
  93. ne quiquam, quoniam ad summum succedere honorem
  94. certantes iter infestum fecere viai,
  95. et tamen e summo, quasi fulmen, deicit ictos
  96. invidia inter dum contemptim in Tartara taetra;
  97. invidia quoniam ceu fulmine summa vaporant
  98. plerumque et quae sunt aliis magis edita cumque;
  99. ut satius multo iam sit parere quietum
  100. quam regere imperio res velle et regna tenere.
  101. proinde sine in cassum defessi sanguine sudent,
  102. angustum per iter luctantes ambitionis;
  103. quandoquidem sapiunt alieno ex ore petuntque
  104. res ex auditis potius quam sensibus ipsis,
  105. nec magis id nunc est neque erit mox quam fuit ante.
  106. Ergo regibus occisis subversa iacebat
  107. pristina maiestas soliorum et sceptra superba,
  108. et capitis summi praeclarum insigne cruentum
  109. sub pedibus vulgi magnum lugebat honorem;
  110. nam cupide conculcatur nimis ante metutum.
  111. res itaque ad summam faecem turbasque redibat,
  112. imperium sibi cum ac summatum quisque petebat.
  113. inde magistratum partim docuere creare
  114. iuraque constituere, ut vellent legibus uti.
  115. nam genus humanum, defessum vi colere aevom,
  116. ex inimicitiis languebat; quo magis ipsum
  117. sponte sua cecidit sub leges artaque iura.
  118. acrius ex ira quod enim se quisque parabat
  119. ulcisci quam nunc concessumst legibus aequis,
  120. hanc ob rem est homines pertaesum vi colere aevom.
  121. inde metus maculat poenarum praemia vitae.
  122. circumretit enim vis atque iniuria quemque
  123. atque unde exortast, ad eum plerumque revertit,
  124. nec facilest placidam ac pacatam degere vitam
  125. qui violat factis communia foedera pacis.
  126. etsi fallit enim divom genus humanumque,
  127. perpetuo tamen id fore clam diffidere debet;
  128. quippe ubi se multi per somnia saepe loquentes
  129. aut morbo delirantes protraxe ferantur
  130. et celata mala in medium et peccata dedisse.
  131. Nunc quae causa deum per magnas numina gentis
  132. pervulgarit et ararum compleverit urbis
  133. suscipiendaque curarit sollemnia sacra,
  134. quae nunc in magnis florent sacra rebus locisque,
  135. unde etiam nunc est mortalibus insitus horror,
  136. qui delubra deum nova toto suscitat orbi
  137. terrarum et festis cogit celebrare diebus,
  138. non ita difficilest rationem reddere verbis.
  139. quippe etenim iam tum divom mortalia saecla
  140. egregias animo facies vigilante videbant
  141. et magis in somnis mirando corporis auctu.
  142. his igitur sensum tribuebant propterea quod
  143. membra movere videbantur vocesque superbas
  144. mittere pro facie praeclara et viribus amplis.
  145. aeternamque dabant vitam, quia semper eorum
  146. subpeditabatur facies et forma manebat,
  147. et tamen omnino quod tantis viribus auctos
  148. non temere ulla vi convinci posse putabant.
  149. fortunisque ideo longe praestare putabant,
  150. quod mortis timor haut quemquam vexaret eorum,
  151. et simul in somnis quia multa et mira videbant
  152. efficere et nullum capere ipsos inde laborem.
  153. praeterea caeli rationes ordine certo
  154. et varia annorum cernebant tempora verti
  155. nec poterant quibus id fieret cognoscere causis.
  156. ergo perfugium sibi habebant omnia divis
  157. tradere et illorum nutu facere omnia flecti.
  158. in caeloque deum sedes et templa locarunt,
  159. per caelum volvi quia nox et luna videtur,
  160. luna dies et nox et noctis signa severa
  161. noctivagaeque faces caeli flammaeque volantes,
  162. nubila sol imbres nix venti fulmina grando
  163. et rapidi fremitus et murmura magna minarum.
  164. O genus infelix humanum, talia divis
  165. cum tribuit facta atque iras adiunxit acerbas!
  166. quantos tum gemitus ipsi sibi, quantaque nobis
  167. volnera, quas lacrimas peperere minoribus nostris!
  168. nec pietas ullast velatum saepe videri
  169. vertier ad lapidem atque omnis accedere ad aras
  170. nec procumbere humi prostratum et pandere palmas
  171. ante deum delubra nec aras sanguine multo
  172. spargere quadrupedum nec votis nectere vota,
  173. sed mage pacata posse omnia mente tueri.
  174. nam cum suspicimus magni caelestia mundi
  175. templa super stellisque micantibus aethera fixum,
  176. et venit in mentem solis lunaeque viarum,
  177. tunc aliis oppressa malis in pectora cura
  178. illa quoque expergefactum caput erigere infit,
  179. ne quae forte deum nobis inmensa potestas
  180. sit, vario motu quae candida sidera verset;
  181. temptat enim dubiam mentem rationis egestas,
  182. ecquae nam fuerit mundi genitalis origo,
  183. et simul ecquae sit finis, quoad moenia mundi
  184. et taciti motus hunc possint ferre laborem,
  185. an divinitus aeterna donata salute
  186. perpetuo possint aevi labentia tractu
  187. inmensi validas aevi contemnere viris.
  188. praeterea cui non animus formidine divum
  189. contrahitur, cui non correpunt membra pavore,
  190. fulminis horribili cum plaga torrida tellus
  191. contremit et magnum percurrunt murmura caelum?
  192. non populi gentesque tremunt, regesque superbi
  193. corripiunt divum percussi membra timore,
  194. ne quod ob admissum foede dictumve superbe
  195. poenarum grave sit solvendi tempus adauctum?
  196. summa etiam cum vis violenti per mare venti
  197. induperatorem classis super aequora verrit
  198. cum validis pariter legionibus atque elephantis,
  199. non divom pacem votis adit ac prece quaesit
  200. ventorum pavidus paces animasque secundas?
  201. ne quiquam, quoniam violento turbine saepe
  202. correptus nihilo fertur minus ad vada leti.
  203. usque adeo res humanas vis abdita quaedam
  204. opterit et pulchros fascis saevasque secures
  205. proculcare ac ludibrio sibi habere videtur.
  206. denique sub pedibus tellus cum tota vacillat
  207. concussaeque cadunt urbes dubiaeque minantur,
  208. quid mirum si se temnunt mortalia saecla
  209. atque potestatis magnas mirasque relinquunt
  210. in rebus viris divum, quae cuncta gubernent?
  211. Quod super est, aes atque aurum ferrumque repertumst
  212. et simul argenti pondus plumbique potestas,
  213. ignis ubi ingentis silvas ardore cremarat
  214. montibus in magnis, seu caelo fulmine misso,
  215. sive quod inter se bellum silvestre gerentes
  216. hostibus intulerant ignem formidinis ergo,
  217. sive quod inducti terrae bonitate volebant
  218. pandere agros pinguis et pascua reddere rura,
  219. sive feras interficere et ditescere praeda;
  220. nam fovea atque igni prius est venarier ortum
  221. quam saepire plagis saltum canibusque ciere.
  222. quicquid id est, qua cumque e causa flammeus ardor
  223. horribili sonitu silvas exederat altis
  224. a radicibus et terram percoxerat igni,
  225. manabat venis ferventibus in loca terrae
  226. concava conveniens argenti rivus et auri,
  227. aeris item et plumbi. quae cum concreta videbant
  228. posterius claro in terra splendere colore,
  229. tollebant nitido capti levique lepore,
  230. et simili formata videbant esse figura
  231. atque lacunarum fuerant vestigia cuique.
  232. tum penetrabat eos posse haec liquefacta calore
  233. quamlibet in formam et faciem decurrere rerum,
  234. et prorsum quamvis in acuta ac tenvia posse
  235. mucronum duci fastigia procudendo,
  236. ut sibi tela parent silvasque ut caedere possint
  237. materiemque dolare et levia radere tigna
  238. et terebrare etiam ac pertundere perque forare.
  239. nec minus argento facere haec auroque parabant
  240. quam validi primum violentis viribus aeris,
  241. ne quiquam, quoniam cedebat victa potestas
  242. nec poterant pariter durum sufferre laborem.
  243. nam fuit in pretio magis aes aurumque iacebat
  244. propter inutilitatem hebeti mucrone retusum;
  245. nunc iacet aes, aurum in summum successit honorem.
  246. sic volvenda aetas commutat tempora rerum.
  247. quod fuit in pretio, fit nullo denique honore;
  248. porro aliud succedit et e contemptibus exit
  249. inque dies magis adpetitur floretque repertum
  250. laudibus et miro est mortalis inter honore.
  251. Nunc tibi quo pacto ferri natura reperta
  252. sit facilest ipsi per te cognoscere, Memmi.
  253. arma antiqua manus ungues dentesque fuerunt
  254. et lapides et item silvarum fragmina rami
  255. et flamma atque ignes, post quam sunt cognita primum.
  256. posterius ferri vis est aerisque reperta.
  257. et prior aeris erat quam ferri cognitus usus,
  258. quo facilis magis est natura et copia maior.
  259. aere solum terrae tractabant, aereque belli
  260. miscebant fluctus et vulnera vasta serebant
  261. et pecus atque agros adimebant; nam facile ollis
  262. omnia cedebant armatis nuda et inerma.
  263. inde minutatim processit ferreus ensis
  264. versaque in obprobrium species est falcis ahenae,
  265. et ferro coepere solum proscindere terrae
  266. exaequataque sunt creperi certamina belli.
  267. et prius est armatum in equi conscendere costas
  268. et moderarier hunc frenis dextraque vigere
  269. quam biiugo curru belli temptare pericla.
  270. et biiugo prius est quam bis coniungere binos
  271. et quam falciferos armatum escendere currus.
  272. inde boves Lucas turrito corpore, tetras,
  273. anguimanus, belli docuerunt volnera Poeni
  274. sufferre et magnas Martis turbare catervas.
  275. sic alid ex alio peperit discordia tristis,
  276. horribile humanis quod gentibus esset in armis,
  277. inque dies belli terroribus addidit augmen.
  278. Temptarunt etiam tauros in moenere belli
  279. expertique sues saevos sunt mittere in hostis.
  280. et validos partim prae se misere leones
  281. cum doctoribus armatis saevisque magistris,
  282. qui moderarier his possent vinclisque tenere,
  283. ne quiquam, quoniam permixta caede calentes
  284. turbabant saevi nullo discrimine turmas,
  285. terrificas capitum quatientis undique cristas,
  286. nec poterant equites fremitu perterrita equorum
  287. pectora mulcere et frenis convertere in hostis.
  288. inritata leae iaciebant corpora saltu
  289. undique et adversum venientibus ora patebant
  290. et nec opinantis a tergo deripiebant
  291. deplexaeque dabant in terram volnere victos,
  292. morsibus adfixae validis atque unguibus uncis.
  293. iactabantque suos tauri pedibusque terebant
  294. et latera ac ventres hauribant supter equorum
  295. cornibus et terram minitanti mente ruebant.
  296. et validis socios caedebant dentibus apri
  297. tela infracta suo tinguentes sanguine saevi
  298. in se fracta suo tinguentes sanguine tela,
  299. permixtasque dabant equitum peditumque ruinas.
  300. nam transversa feros exibant dentis adactus
  301. iumenta aut pedibus ventos erecta petebant,
  302. ne quiquam, quoniam ab nervis succisa videres
  303. concidere atque gravi terram consternere casu.
  304. si quos ante domi domitos satis esse putabant,
  305. effervescere cernebant in rebus agundis
  306. volneribus clamore fuga terrore tumultu,
  307. nec poterant ullam partem redducere eorum;
  308. diffugiebat enim varium genus omne ferarum,
  309. ut nunc saepe boves Lucae ferro male mactae
  310. diffugiunt, fera facta suis cum multa dedere.
  311. Sed facere id non tam vincendi spe voluerunt;
  312. quam dare quod gemerent hostes, ipsique perire,
  313. qui numero diffidebant armisque vacabant,
  314. si fuit ut facerent. sed vix adducor ut ante
  315. non quierint animo praesentire atque videre,
  316. quam commune malum fieret foedumque, futurum.
  317. et magis id possis factum contendere in omni
  318. in variis mundis varia ratione creatis,
  319. quam certo atque uno terrarum quolibet orbi.
  320. Nexilis ante fuit vestis quam textile tegmen.
  321. textile post ferrumst, quia ferro tela paratur,
  322. nec ratione alia possunt tam levia gigni
  323. insilia ac fusi, radii, scapique sonantes.
  324. et facere ante viros lanam natura
  325. quam muliebre genus; nam longe praestat in arte
  326. et sollertius est multo genus omne virile;
  327. agricolae donec vitio vertere severi,
  328. ut muliebribus id manibus concedere vellent
  329. atque ipsi pariter durum sufferre laborem
  330. atque opere in duro durarent membra manusque.
  331. At specimen sationis et insitionis origo
  332. ipsa fuit rerum primum natura creatrix,
  333. arboribus quoniam bacae glandesque caducae
  334. tempestiva dabant pullorum examina supter;
  335. unde etiam libitumst stirpis committere ramis
  336. et nova defodere in terram virgulta per agros.
  337. inde aliam atque aliam culturam dulcis agelli
  338. temptabant fructusque feros mansuescere terra
  339. cernebant indulgendo blandeque colendo.
  340. inque dies magis in montem succedere silvas
  341. cogebant infraque locum concedere cultis,
  342. prata lacus rivos segetes vinetaque laeta
  343. collibus et campis ut haberent, atque olearum
  344. caerula distinguens inter plaga currere posset
  345. per tumulos et convallis camposque profusa;
  346. ut nunc esse vides vario distincta lepore
  347. omnia, quae pomis intersita dulcibus ornant
  348. arbustisque tenent felicibus opsita circum.
  349. At liquidas avium voces imitarier ore
  350. ante fuit multo quam levia carmina cantu
  351. concelebrare homines possent aurisque iuvare.
  352. et zephyri cava per calamorum sibila primum
  353. agrestis docuere cavas inflare cicutas.
  354. inde minutatim dulcis didicere querellas,
  355. tibia quas fundit digitis pulsata canentum,
  356. avia per nemora ac silvas saltusque reperta,
  357. per loca pastorum deserta atque otia dia.
  358. sic unum quicquid paulatim protrahit aetas
  359. in medium ratioque in luminis eruit oras.
  360. haec animos ollis mulcebant atque iuvabant
  361. cum satiate cibi; nam tum sunt omnia cordi.
  362. saepe itaque inter se prostrati in gramine molli
  363. propter aquae rivom sub ramis arboris altae.
  364. non magnis opibus iucunde corpora habebant,
  365. praesertim cum tempestas ridebat et anni
  366. tempora pingebant viridantis floribus herbas.
  367. tum ioca, tum sermo, tum dulces esse cachinni
  368. consuerant; agrestis enim tum musa vigebat.
  369. tum caput atque umeros plexis redimire coronis
  370. floribus et foliis lascivia laeta movebat,
  371. atque extra numerum procedere membra moventes
  372. duriter et duro terram pede pellere matrem;
  373. unde oriebantur risus dulcesque cachinni,
  374. omnia quod nova tum magis haec et mira vigebant.
  375. et vigilantibus hinc aderant solacia somno
  376. ducere multimodis voces et flectere cantus
  377. et supera calamos unco percurrere labro;
  378. unde etiam vigiles nunc haec accepta tuentur.
  379. et numerum servare genus didicere, neque hilo
  380. maiore interea capiunt dulcedine fructum
  381. quam silvestre genus capiebat terrigenarum.
  382. nam quod adest praesto, nisi quid cognovimus ante
  383. suavius, in primis placet et pollere videtur,
  384. posteriorque fere melior res illa reperta
  385. perdit et immutat sensus ad pristina quaeque.
  386. sic odium coepit glandis, sic illa relicta
  387. strata cubilia sunt herbis et frondibus aucta.
  388. pellis item cecidit vestis contempta ferina;
  389. quam reor invidia tali tunc esse repertam,
  390. ut letum insidiis qui gessit primus obiret,
  391. et tamen inter eos distractam sanguine multo
  392. disperiise neque in fructum convertere quisse.
  393. tunc igitur pelles, nunc aurum et purpura curis
  394. exercent hominum vitam belloque fatigant;
  395. quo magis in nobis, ut opinor, culpa resedit.
  396. frigus enim nudos sine pellibus excruciabat
  397. terrigenas; at nos nil laedit veste carere
  398. purpurea atque auro signisque ingentibus apta,
  399. dum plebeia tamen sit, quae defendere possit.
  400. Ergo hominum genus in cassum frustraque laborat
  401. semper et in curis consumit inanibus aevom,
  402. ni mirum quia non cognovit quae sit habendi
  403. finis et omnino quoad crescat vera voluptas;
  404. idque minutatim vitam provexit in altum
  405. et belli magnos commovit funditus aestus.
  406. at vigiles mundi magnum versatile templum
  407. sol et luna suo lustrantes lumine circum
  408. perdocuere homines annorum tempora verti
  409. et certa ratione geri rem atque ordine certo.
  410. Iam validis saepti degebant turribus aevom,
  411. et divisa colebatur discretaque tellus,
  412. tum mare velivolis florebat navibus ponti,
  413. auxilia ac socios iam pacto foedere habebant,
  414. carminibus cum res gestas coepere
  415. tradere; nec multo prius sunt elementa reperta.
  416. propterea quid sit prius actum respicere aetas
  417. nostra nequit, nisi qua ratio vestigia monstrat.
  418. Navigia atque agri culturas moenia leges
  419. arma vias vestes et cetera de genere horum,
  420. praemia, delicias quoque vitae funditus omnis,
  421. carmina, picturas et daedala signa polita
  422. usus et impigrae simul experientia mentis
  423. paulatim docuit pedetemptim progredientis.
  424. sic unum quicquid paulatim protrahit aetas
  425. in medium ratioque in luminis erigit oras;
  426. namque alid ex alio clarescere corde videbant,
  427. artibus ad summum donec venere cacumen.
  1. Primae frugiparos fetus mortalibus aegris
  2. dididerunt quondam praeclaro nomine Athenae
  3. et recreaverunt vitam legesque rogarunt
  4. et primae dederunt solacia dulcia vitae,
  5. cum genuere virum tali cum corde repertum,
  6. omnia veridico qui quondam ex ore profudit;
  7. cuius et extincti propter divina reperta
  8. divolgata vetus iam ad caelum gloria fertur.
  9. nam cum vidit hic ad victum quae flagitat usus
  10. omnia iam ferme mortalibus esse parata
  11. et, pro quam possent, vitam consistere tutam,
  12. divitiis homines et honore et laude potentis