De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. et dominos acris adsciscunt, omnia posse
  2. quos miseri credunt, ignari quid queat esse,
  3. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  4. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens;
  5. quo magis errantes caeca ratione feruntur.
  6. quae nisi respuis ex animo longeque remittis
  7. dis indigna putare alienaque pacis eorum,
  8. delibata deum per te tibi numina sancta
  9. saepe oberunt; non quo violari summa deum vis
  10. possit, ut ex ira poenas petere inbibat acris,
  11. sed quia tute tibi placida cum pace quietos
  12. constitues magnos irarum volvere fluctus,
  13. nec delubra deum placido cum pectore adibis,
  14. nec de corpore quae sancto simulacra feruntur
  15. in mentes hominum divinae nuntia formae,
  16. suscipere haec animi tranquilla pace valebis.
  17. inde videre licet qualis iam vita sequatur.
  18. quam quidem ut a nobis ratio verissima longe
  19. reiciat, quamquam sunt a me multa profecta,
  20. multa tamen restant et sunt ornanda politis
  21. versibus; est ratio caeliQUE ignisque tenenda,
  22. sunt tempestates et fulmina clara canenda,
  23. quid faciant et qua de causa cumque ferantur;
  24. ne trepides caeli divisis partibus amens,
  25. unde volans ignis pervenerit aut in utram se
  26. verterit hinc partim, quo pacto per loca saepta
  27. insinuarit, et hinc dominatus ut extulerit se.
  28. quorum operum causas nulla ratione videre
  29. possunt ac fieri divino numine rentur.
  30. Principio tonitru quatiuntur caerula caeli
  31. propterea quia concurrunt sublime volantes
  32. aetheriae nubes contra pugnantibus ventis.
  33. nec fit enim sonitus caeli de parte serena,
  34. verum ubi cumque magis denso sunt agmine nubes,
  35. tam magis hinc magno fremitus fit murmure saepe.
  36. praeterea neque tam condenso corpore nubes
  37. esse queunt quam sunt lapides ac ligna, neque autem
  38. tam tenues quam sunt nebulae fumique volantes;
  39. nam cadere aut bruto deberent pondere pressae
  40. ut lapides, aut ut fumus constare nequirent
  41. nec cohibere nives gelidas et grandinis imbris.
  42. Dant etiam sonitum patuli super aequora mundi,
  43. carbasus ut quondam magnis intenta theatris
  44. dat crepitum malos inter iactata trabesque,
  45. inter dum perscissa furit petulantibus auris
  46. et fragilis sonitus chartarum commeditatur;
  47. id quoque enim genus in tonitru cognoscere possis,
  48. aut ubi suspensam vestem chartasque volantis
  49. verberibus venti versant planguntque per auras.
  50. fit quoque enim inter dum ut non tam concurrere nubes
  51. frontibus adversis possint quam de latere ire
  52. diverso motu radentes corpora tractim,
  53. aridus unde auris terget sonus ille diuque
  54. ducitur, exierunt donec regionibus artis.
  55. Hoc etiam pacto tonitru concussa videntur
  56. omnia saepe gravi tremere et divolsa repente
  57. maxima dissiluisse capacis moenia mundi,
  58. cum subito validi venti conlecta procella
  59. nubibus intorsit sese conclusaque ibidem
  60. turbine versanti magis ac magis undique nubem
  61. cogit uti fiat spisso cava corpore circum,