De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. Denique saepe geli multus fragor atque ruina
  2. grandinis in magnis sonitum dat nubibus alte;
  3. ventus enim cum confercit, franguntur in artum
  4. concreti montes nimborum et grandine mixti.
  5. Fulgit item, nubes ignis cum semina multa
  6. excussere suo concursu, ceu lapidem si
  7. percutiat lapis aut ferrum; nam tum quoque lumen
  8. exilit et claras scintillas dissipat ignis.
  9. sed tonitrum fit uti post auribus accipiamus,
  10. fulgere quam cernant oculi, quia semper ad auris
  11. tardius adveniunt quam visum quae moveant res.
  12. id licet hinc etiam cognoscere: caedere si quem
  13. ancipiti videas ferro procul arboris auctum,
  14. ante fit ut cernas ictum quam plaga per auris
  15. det sonitum; sic fulgorem quoque cernimus ante
  16. quam tonitrum accipimus, pariter qui mittitur igni
  17. e simili causa, concursu natus eodem.
  18. Hoc etiam pacto volucri loca lumine tingunt
  19. nubes et tremulo tempestas impete fulgit.
  20. ventus ubi invasit nubem et versatus ibidem
  21. fecit ut ante cavam docui spissescere nubem,
  22. mobilitate sua fervescit; ut omnia motu
  23. percalefacta vides ardescere, plumbea vero
  24. glans etiam longo cursu volvenda liquescit.
  25. ergo fervidus hic nubem cum perscidit atram,
  26. dissipat ardoris quasi per vim expressa repente
  27. semina, quae faciunt nictantia fulgura flammae;
  28. inde sonus sequitur, qui tardius adlicit auris
  29. quam quae perveniunt oculorum ad lumina nostra.
  30. scilicet hoc densis fit nubibus et simul alte
  31. extructis aliis alias super impete miro.
  32. ne tibi sit frudi quod nos inferne videmus
  33. quam sint lata magis quam sursum extructa quid extent.
  34. contemplator enim, cum montibus adsimulata
  35. nubila portabunt venti transversa per auras,
  36. aut ubi per magnos montis cumulata videbis
  37. insuper esse aliis alia atque urguere superna
  38. in statione locata sepultis undique ventis;
  39. tum poteris magnas moles cognoscere eorum