De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. gignitur Aegypto in media neque praeterea usquam.
  2. Atthide temptantur gressus oculique in Achaeis
  3. finibus. inde aliis alius locus est inimicus
  4. partibus ac membris; varius concinnat id .
  5. proinde ubi se caelum, quod nobis forte alienum,
  6. commovet atque inimicus serpere coepit,
  7. ut nebula ac nubes paulatim repit et omne
  8. qua graditur conturbat et immutare coactat,
  9. fit quoque ut, in nostrum cum venit denique caelum,
  10. corrumpat reddatque sui simile atque alienum.
  11. haec igitur subito clades nova pestilitasque
  12. aut in aquas cadit aut fruges persidit in ipsas
  13. aut alios hominum pastus pecudumque cibatus,
  14. aut etiam suspensa manet vis in ipso
  15. et, cum spirantes mixtas hinc ducimus auras,
  16. illa quoque in corpus pariter sorbere necessest.
  17. consimili ratione venit bubus quoque saepe
  18. pestilitas et iam pigris balantibus aegror.
  19. nec refert utrum nos in loca deveniamus
  20. nobis adversa et caeli mutemus amictum,
  21. an caelum nobis ultro natura corumptum
  22. deferat aut aliquid quo non consuevimus uti,
  23. quod nos adventu possit temptare recenti.
  24. Haec ratio quondam morborum et mortifer aestus
  25. finibus in Cecropis funestos reddidit agros
  26. vastavitque vias, exhausit civibus urbem.
  27. nam penitus veniens Aegypti finibus ortus,
  28. permensus multum camposque natantis,
  29. incubuit tandem populo Pandionis omni.
  30. inde catervatim morbo mortique dabantur.
  31. principio caput incensum fervore gerebant
  32. et duplicis oculos suffusa luce rubentes.
  33. sudabant etiam fauces intrinsecus atrae
  34. sanguine et ulceribus vocis via saepta coibat
  35. atque animi interpres manabat lingua cruore
  36. debilitata malis, motu gravis, aspera tactu.
  37. inde ubi per fauces pectus complerat et ipsum
  38. morbida vis in cor maestum confluxerat aegris,
  39. omnia tum vero vitai claustra lababant.
  40. spiritus ore foras taetrum volvebat odorem,
  41. rancida quo perolent proiecta cadavera ritu.
  42. atque animi prorsum tum vires totius, omne
  43. languebat corpus leti iam limine in ipso.
  44. intolerabilibusque malis erat anxius angor
  45. adsidue comes et gemitu commixta querella,
  46. singultusque frequens noctem per saepe diemque
  47. corripere adsidue nervos et membra coactans
  48. dissoluebat eos, defessos ante, fatigans.
  49. nec nimio cuiquam posses ardore tueri
  50. corporis in summo summam fervescere partem,
  51. sed potius tepidum manibus proponere tactum
  52. et simul ulceribus quasi inustis omne rubere
  53. corpus, ut est per membra sacer dum diditur ignis.
  54. intima pars hominum vero flagrabat ad ossa,
  55. flagrabat stomacho flamma ut fornacibus intus.
  56. nil adeo posses cuiquam leve tenveque membris
  57. vertere in utilitatem, at ventum et frigora semper.
  58. in fluvios partim gelidos ardentia morbo
  59. membra dabant nudum iacientes corpus in undas.
  60. multi praecipites nymphis putealibus alte
  61. inciderunt ipso venientes ore patente:
  62. insedabiliter sitis arida corpora mersans
  63. aequabat multum parvis umoribus imbrem.
  64. nec requies erat ulla mali: defessa iacebant
  65. corpora. mussabat tacito medicina timore,
  66. quippe patentia cum totiens ardentia morbis
  67. lumina versarent oculorum expertia somno.
  68. multaque praeterea mortis tum signa dabantur:
  69. perturbata animi mens in maerore metuque,
  70. triste supercilium, furiosus voltus et acer,
  71. sollicitae porro plenaeque sonoribus aures,
  72. creber spiritus aut ingens raroque coortus,
  73. sudorisque madens per collum splendidus umor,
  74. tenvia sputa minuta, croci contacta colore
  75. salsaque per fauces rauca vix edita tussi.
  76. in manibus vero nervi trahere et tremere artus
  77. a pedibusque minutatim succedere frigus
  78. non dubitabat. item ad supremum denique tempus
  79. conpressae nares, nasi primoris acumen
  80. tenve, cavati oculi, cava tempora, frigida pellis
  81. duraque in ore, iacens rictu, frons tenta manebat.
  82. nec nimio rigida post artus morte iacebant.
  83. octavoque fere candenti lumine solis
  84. aut etiam nona reddebant lampade vitam.
  85. quorum siquis, ut est, vitarat funera leti,
  86. ulceribus taetris et nigra proluvie alvi