De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. posterius tamen hunc tabes letumque manebat,
  2. aut etiam multus capitis cum saepe dolore
  3. corruptus sanguis expletis naribus ibat.
  4. huc hominis totae vires corpusque fluebat.
  5. profluvium porro qui taetri sanguinis acre
  6. exierat, tamen in nervos huic morbus et artus
  7. ibat et in partis genitalis corporis ipsas.
  8. et graviter partim metuentes limina leti
  9. vivebant ferro privati parte virili,
  10. et manibus sine non nulli pedibusque manebant
  11. in vita tamen et perdebant lumina partim.
  12. usque adeo mortis metus iis incesserat acer.
  13. atque etiam quosdam cepere oblivia rerum
  14. cunctarum, neque se possent cognoscere ut ipsi.
  15. multaque humi cum inhumata iacerent corpora supra
  16. corporibus, tamen alituum genus atque ferarum
  17. aut procul absiliebat, ut acrem exiret odorem,
  18. aut, ubi gustarat, languebat morte propinqua.
  19. nec tamen omnino temere illis solibus ulla
  20. comparebat avis, nec tristia saecla ferarum
  21. exibant silvis. languebant pleraque morbo
  22. et moriebantur. cum primis fida canum vis
  23. strata viis animam ponebat in omnibus aegre;
  24. extorquebat enim vitam vis morbida membris.
  25. incomitata rapi certabant funera vasta
  26. nec ratio remedii communis certa dabatur;
  27. nam quod ali dederat vitalis auras
  28. volvere in ore licere et caeli templa tueri,
  29. hoc aliis erat exitio letumque parabat.
  30. Illud in his rebus miserandum magnopere unum
  31. aerumnabile erat, quod ubi se quisque videbat
  32. implicitum morbo, morti damnatus ut esset,
  33. deficiens animo maesto cum corde iacebat,
  34. funera respectans animam amittebat ibidem.
  35. quippe etenim nullo cessabant tempore apisci
  36. ex aliis alios avidi contagia morbi,
  37. lanigeras tam quam pecudes et bucera saecla,
  38. idque vel in primis cumulabat funere funus
  39. nam qui cumque suos fugitabant visere ad aegros,
  40. vitai nimium cupidos mortisque timentis
  41. poenibat paulo post turpi morte malaque,
  42. desertos, opis expertis, incuria mactans.
  43. qui fuerant autem praesto, contagibus ibant
  44. atque labore, pudor quem tum cogebat obire
  45. blandaque lassorum vox mixta voce querellae.
  46. optimus hoc leti genus ergo quisque subibat.
  47. Praeterea iam pastor et armentarius omnis
  48. et robustus item curvi moderator aratri
  49. languebat, penitusque casa contrusa iacebant
  50. corpora paupertate et morbo dedita morti.
  51. exanimis pueris super exanimata parentum
  52. corpora non numquam posses retroque videre
  53. matribus et patribus natos super edere vitam.
  54. nec minimam partem ex agris maeror is in urbem
  55. confluxit, languens quem contulit agricolarum
  56. copia conveniens ex omni morbida parte.
  57. omnia conplebant loca tectaque quo magis aestu,
  58. confertos ita acervatim mors accumulabat.
  59. multa siti prostrata viam per proque voluta
  60. corpora silanos ad aquarum strata iacebant
  61. interclusa anima nimia ab dulcedine aquarum,
  62. multaque per populi passim loca prompta viasque
  63. languida semanimo cum corpore membra videres
  64. horrida paedore et pannis cooperta perire,
  65. corporis inluvie, pelli super ossibus una,
  66. ulceribus taetris prope iam sordeque sepulta.
  67. omnia denique sancta deum delubra replerat
  68. corporibus mors exanimis onerataque passim
  69. cuncta cadaveribus caelestum templa manebant,
  70. hospitibus loca quae complerant aedituentes.
  71. nec iam religio divom nec numina magni
  72. pendebantur enim: praesens dolor exsuperabat.
  73. nec mos ille sepulturae remanebat in urbe,
  74. quo prius hic populus semper consuerat humari;
  75. perturbatus enim totus trepidabat et unus
  76. quisque suum pro re cognatum maestus humabat.
  77. multaque res subita et paupertas horrida suasit;
  78. namque suos consanguineos aliena rogorum
  79. insuper extructa ingenti clamore locabant
  80. subdebantque faces, multo cum sanguine saepe
  81. rixantes, potius quam corpora desererentur,
  82. inque aliis alium populum sepelire suorum
  83. certantes; lacrimis lassi luctuque redibant;
  84. inde bonam partem in lectum maerore dabantur;
  85. nec poterat quisquam reperiri, quem neque morbus
  86. nec mors nec luctus temptaret tempore tali.