De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. et contra quae sint morbo mortique necessest
  2. multa volare; ea cum casu sunt forte coorta
  3. et perturbarunt caelum, fit morbidus .
  4. atque ea vis omnis morborum pestilitasque
  5. aut extrinsecus ut nubes nebulaeque superne
  6. per caelum veniunt aut ipsa saepe coorta
  7. de terra surgunt, ubi putorem umida nactast
  8. intempestivis pluviisque et solibus icta.
  9. nonne vides etiam caeli novitate et aquarum
  10. temptari procul a patria qui cumque domoque
  11. adveniunt ideo quia longe discrepitant res?
  12. nam quid Brittannis caelum differre putamus,
  13. et quod in Aegypto est, qua mundi claudicat axis,
  14. quidve quod in Ponto est differre et Gadibus atque
  15. usque ad nigra virum percocto saecla colore?
  16. quae cum quattuor inter se diversa videmus
  17. quattuor a ventis et caeli partibus esse,
  18. tum color et facies hominum distare videntur
  19. largiter et morbi generatim saecla tenere.
  20. est elephas morbus qui propter flumina Nili
  21. gignitur Aegypto in media neque praeterea usquam.
  22. Atthide temptantur gressus oculique in Achaeis
  23. finibus. inde aliis alius locus est inimicus
  24. partibus ac membris; varius concinnat id .
  25. proinde ubi se caelum, quod nobis forte alienum,
  26. commovet atque inimicus serpere coepit,
  27. ut nebula ac nubes paulatim repit et omne
  28. qua graditur conturbat et immutare coactat,
  29. fit quoque ut, in nostrum cum venit denique caelum,
  30. corrumpat reddatque sui simile atque alienum.
  31. haec igitur subito clades nova pestilitasque
  32. aut in aquas cadit aut fruges persidit in ipsas
  33. aut alios hominum pastus pecudumque cibatus,
  34. aut etiam suspensa manet vis in ipso
  35. et, cum spirantes mixtas hinc ducimus auras,
  36. illa quoque in corpus pariter sorbere necessest.
  37. consimili ratione venit bubus quoque saepe
  38. pestilitas et iam pigris balantibus aegror.
  39. nec refert utrum nos in loca deveniamus
  40. nobis adversa et caeli mutemus amictum,
  41. an caelum nobis ultro natura corumptum
  42. deferat aut aliquid quo non consuevimus uti,
  43. quod nos adventu possit temptare recenti.
  44. Haec ratio quondam morborum et mortifer aestus
  45. finibus in Cecropis funestos reddidit agros
  46. vastavitque vias, exhausit civibus urbem.
  47. nam penitus veniens Aegypti finibus ortus,
  48. permensus multum camposque natantis,
  49. incubuit tandem populo Pandionis omni.
  50. inde catervatim morbo mortique dabantur.
  51. principio caput incensum fervore gerebant
  52. et duplicis oculos suffusa luce rubentes.
  53. sudabant etiam fauces intrinsecus atrae
  54. sanguine et ulceribus vocis via saepta coibat
  55. atque animi interpres manabat lingua cruore
  56. debilitata malis, motu gravis, aspera tactu.
  57. inde ubi per fauces pectus complerat et ipsum
  58. morbida vis in cor maestum confluxerat aegris,
  59. omnia tum vero vitai claustra lababant.
  60. spiritus ore foras taetrum volvebat odorem,
  61. rancida quo perolent proiecta cadavera ritu.
  62. atque animi prorsum tum vires totius, omne
  63. languebat corpus leti iam limine in ipso.
  64. intolerabilibusque malis erat anxius angor