De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. corpore cum lanae, dirimi qui non queat usquam,
  2. non si Neptuni fluctu renovare operam des,
  3. non mare si totum velit eluere omnibus undis.
  4. denique res auro non aurum copulat una,
  5. aerique aes plumbo fit uti iungatur ab albo?
  6. cetera iam quam multa licet reperire! quid ergo?
  7. nec tibi tam longis opus est ambagibus usquam
  8. nec me tam multam hic operam consumere par est,
  9. sed breviter paucis praestat comprendere multa.
  10. quorum ita texturae ceciderunt mutua contra,
  11. ut cava conveniant plenis haec illius illa
  12. huiusque inter se, iunctura haec optima constat.
  13. est etiam, quasi ut anellis hamisque plicata
  14. inter se quaedam possint coplata teneri;
  15. quod magis in lapide hoc fieri ferroque videtur.
  16. Nunc ratio quae sit morbis aut unde repente
  17. mortiferam possit cladem conflare coorta
  18. morbida vis hominum generi pecudumque catervis,
  19. expediam, primum multarum semina rerum
  20. esse supra docui quae sint vitalia nobis,
  21. et contra quae sint morbo mortique necessest
  22. multa volare; ea cum casu sunt forte coorta
  23. et perturbarunt caelum, fit morbidus .
  24. atque ea vis omnis morborum pestilitasque
  25. aut extrinsecus ut nubes nebulaeque superne
  26. per caelum veniunt aut ipsa saepe coorta
  27. de terra surgunt, ubi putorem umida nactast
  28. intempestivis pluviisque et solibus icta.
  29. nonne vides etiam caeli novitate et aquarum
  30. temptari procul a patria qui cumque domoque
  31. adveniunt ideo quia longe discrepitant res?
  32. nam quid Brittannis caelum differre putamus,
  33. et quod in Aegypto est, qua mundi claudicat axis,
  34. quidve quod in Ponto est differre et Gadibus atque
  35. usque ad nigra virum percocto saecla colore?
  36. quae cum quattuor inter se diversa videmus
  37. quattuor a ventis et caeli partibus esse,
  38. tum color et facies hominum distare videntur
  39. largiter et morbi generatim saecla tenere.
  40. est elephas morbus qui propter flumina Nili
  41. gignitur Aegypto in media neque praeterea usquam.
  42. Atthide temptantur gressus oculique in Achaeis
  43. finibus. inde aliis alius locus est inimicus
  44. partibus ac membris; varius concinnat id .
  45. proinde ubi se caelum, quod nobis forte alienum,
  46. commovet atque inimicus serpere coepit,
  47. ut nebula ac nubes paulatim repit et omne
  48. qua graditur conturbat et immutare coactat,
  49. fit quoque ut, in nostrum cum venit denique caelum,
  50. corrumpat reddatque sui simile atque alienum.
  51. haec igitur subito clades nova pestilitasque
  52. aut in aquas cadit aut fruges persidit in ipsas
  53. aut alios hominum pastus pecudumque cibatus,