De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. aut etiam suspensa manet vis in ipso
  2. et, cum spirantes mixtas hinc ducimus auras,
  3. illa quoque in corpus pariter sorbere necessest.
  4. consimili ratione venit bubus quoque saepe
  5. pestilitas et iam pigris balantibus aegror.
  6. nec refert utrum nos in loca deveniamus
  7. nobis adversa et caeli mutemus amictum,
  8. an caelum nobis ultro natura corumptum
  9. deferat aut aliquid quo non consuevimus uti,
  10. quod nos adventu possit temptare recenti.
  11. Haec ratio quondam morborum et mortifer aestus
  12. finibus in Cecropis funestos reddidit agros
  13. vastavitque vias, exhausit civibus urbem.
  14. nam penitus veniens Aegypti finibus ortus,
  15. permensus multum camposque natantis,
  16. incubuit tandem populo Pandionis omni.
  17. inde catervatim morbo mortique dabantur.
  18. principio caput incensum fervore gerebant
  19. et duplicis oculos suffusa luce rubentes.
  20. sudabant etiam fauces intrinsecus atrae
  21. sanguine et ulceribus vocis via saepta coibat
  22. atque animi interpres manabat lingua cruore
  23. debilitata malis, motu gravis, aspera tactu.
  24. inde ubi per fauces pectus complerat et ipsum
  25. morbida vis in cor maestum confluxerat aegris,
  26. omnia tum vero vitai claustra lababant.
  27. spiritus ore foras taetrum volvebat odorem,
  28. rancida quo perolent proiecta cadavera ritu.
  29. atque animi prorsum tum vires totius, omne
  30. languebat corpus leti iam limine in ipso.
  31. intolerabilibusque malis erat anxius angor
  32. adsidue comes et gemitu commixta querella,
  33. singultusque frequens noctem per saepe diemque
  34. corripere adsidue nervos et membra coactans
  35. dissoluebat eos, defessos ante, fatigans.
  36. nec nimio cuiquam posses ardore tueri
  37. corporis in summo summam fervescere partem,
  38. sed potius tepidum manibus proponere tactum
  39. et simul ulceribus quasi inustis omne rubere
  40. corpus, ut est per membra sacer dum diditur ignis.
  41. intima pars hominum vero flagrabat ad ossa,
  42. flagrabat stomacho flamma ut fornacibus intus.
  43. nil adeo posses cuiquam leve tenveque membris
  44. vertere in utilitatem, at ventum et frigora semper.
  45. in fluvios partim gelidos ardentia morbo
  46. membra dabant nudum iacientes corpus in undas.
  47. multi praecipites nymphis putealibus alte
  48. inciderunt ipso venientes ore patente:
  49. insedabiliter sitis arida corpora mersans
  50. aequabat multum parvis umoribus imbrem.
  51. nec requies erat ulla mali: defessa iacebant
  52. corpora. mussabat tacito medicina timore,
  53. quippe patentia cum totiens ardentia morbis