De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quam laxare queant compages taurea vincla.
  2. vitigeni latices aquai fontibus audent
  3. misceri, cum pix nequeat gravis et leve olivom.
  4. purpureusque colos conchyli iungitur uno
  5. corpore cum lanae, dirimi qui non queat usquam,
  6. non si Neptuni fluctu renovare operam des,
  7. non mare si totum velit eluere omnibus undis.
  8. denique res auro non aurum copulat una,
  9. aerique aes plumbo fit uti iungatur ab albo?
  10. cetera iam quam multa licet reperire! quid ergo?
  11. nec tibi tam longis opus est ambagibus usquam
  12. nec me tam multam hic operam consumere par est,
  13. sed breviter paucis praestat comprendere multa.
  14. quorum ita texturae ceciderunt mutua contra,
  15. ut cava conveniant plenis haec illius illa
  16. huiusque inter se, iunctura haec optima constat.
  17. est etiam, quasi ut anellis hamisque plicata
  18. inter se quaedam possint coplata teneri;
  19. quod magis in lapide hoc fieri ferroque videtur.
  20. Nunc ratio quae sit morbis aut unde repente
  21. mortiferam possit cladem conflare coorta
  22. morbida vis hominum generi pecudumque catervis,
  23. expediam, primum multarum semina rerum
  24. esse supra docui quae sint vitalia nobis,
  25. et contra quae sint morbo mortique necessest
  26. multa volare; ea cum casu sunt forte coorta
  27. et perturbarunt caelum, fit morbidus .