De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. exultare etiam Samothracia ferrea vidi
  2. et ramenta simul ferri furere intus ahenis
  3. in scaphiis, lapis hic Magnes cum subditus esset;
  4. usque adeo fugere a saxo gestire videtur.
  5. aere interposito discordia tanta creatur
  6. propterea quia ni mirum prius aestus ubi aeris
  7. praecepit ferrique vias possedit apertas,
  8. posterior lapidis venit aestus et omnia plena
  9. invenit in ferro neque habet qua tranet ut ante;
  10. cogitur offensare igitur pulsareque fluctu
  11. ferrea texta suo; quo pacto respuit ab se
  12. atque per aes agitat, sine eo quod saepe resorbet.
  13. Illud in his rebus mirari mitte, quod aestus
  14. non valet e lapide hoc alias impellere item res.
  15. pondere enim fretae partim stant, quod genus aurum;
  16. at partim raro quia sunt cum corpore, ut aestus
  17. pervolet intactus, nequeunt inpellier usquam,
  18. lignea materies in quo genere esse videtur.
  19. interutrasque igitur ferri natura locata
  20. aeris ubi accepit quaedam corpuscula, tum fit,
  21. inpellant ut eo Magnesia flumine saxa.
  22. nec tamen haec ita sunt aliarum rerum aliena,
  23. ut mihi multa parum genere ex hoc suppeditentur,
  24. quae memorare queam inter se singlariter apta.
  25. saxa vides primum sola colescere calce.
  26. glutine materies taurino iungitur una,
  27. ut vitio venae tabularum saepius hiscant