De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. atque ea vis omnis morborum pestilitasque
  2. aut extrinsecus ut nubes nebulaeque superne
  3. per caelum veniunt aut ipsa saepe coorta
  4. de terra surgunt, ubi putorem umida nactast
  5. intempestivis pluviisque et solibus icta.
  6. nonne vides etiam caeli novitate et aquarum
  7. temptari procul a patria qui cumque domoque
  8. adveniunt ideo quia longe discrepitant res?
  9. nam quid Brittannis caelum differre putamus,
  10. et quod in Aegypto est, qua mundi claudicat axis,
  11. quidve quod in Ponto est differre et Gadibus atque
  12. usque ad nigra virum percocto saecla colore?
  13. quae cum quattuor inter se diversa videmus
  14. quattuor a ventis et caeli partibus esse,
  15. tum color et facies hominum distare videntur
  16. largiter et morbi generatim saecla tenere.
  17. est elephas morbus qui propter flumina Nili
  18. gignitur Aegypto in media neque praeterea usquam.
  19. Atthide temptantur gressus oculique in Achaeis
  20. finibus. inde aliis alius locus est inimicus
  21. partibus ac membris; varius concinnat id .
  22. proinde ubi se caelum, quod nobis forte alienum,
  23. commovet atque inimicus serpere coepit,
  24. ut nebula ac nubes paulatim repit et omne
  25. qua graditur conturbat et immutare coactat,
  26. fit quoque ut, in nostrum cum venit denique caelum,
  27. corrumpat reddatque sui simile atque alienum.