De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. usque adeo fugere a saxo gestire videtur.
  2. aere interposito discordia tanta creatur
  3. propterea quia ni mirum prius aestus ubi aeris
  4. praecepit ferrique vias possedit apertas,
  5. posterior lapidis venit aestus et omnia plena
  6. invenit in ferro neque habet qua tranet ut ante;
  7. cogitur offensare igitur pulsareque fluctu
  8. ferrea texta suo; quo pacto respuit ab se
  9. atque per aes agitat, sine eo quod saepe resorbet.
  10. Illud in his rebus mirari mitte, quod aestus
  11. non valet e lapide hoc alias impellere item res.
  12. pondere enim fretae partim stant, quod genus aurum;
  13. at partim raro quia sunt cum corpore, ut aestus
  14. pervolet intactus, nequeunt inpellier usquam,
  15. lignea materies in quo genere esse videtur.
  16. interutrasque igitur ferri natura locata
  17. aeris ubi accepit quaedam corpuscula, tum fit,
  18. inpellant ut eo Magnesia flumine saxa.
  19. nec tamen haec ita sunt aliarum rerum aliena,
  20. ut mihi multa parum genere ex hoc suppeditentur,
  21. quae memorare queam inter se singlariter apta.
  22. saxa vides primum sola colescere calce.
  23. glutine materies taurino iungitur una,
  24. ut vitio venae tabularum saepius hiscant
  25. quam laxare queant compages taurea vincla.
  26. vitigeni latices aquai fontibus audent
  27. misceri, cum pix nequeat gravis et leve olivom.
  28. purpureusque colos conchyli iungitur uno
  29. corpore cum lanae, dirimi qui non queat usquam,
  30. non si Neptuni fluctu renovare operam des,
  31. non mare si totum velit eluere omnibus undis.
  32. denique res auro non aurum copulat una,
  33. aerique aes plumbo fit uti iungatur ab albo?
  34. cetera iam quam multa licet reperire! quid ergo?
  35. nec tibi tam longis opus est ambagibus usquam
  36. nec me tam multam hic operam consumere par est,
  37. sed breviter paucis praestat comprendere multa.
  38. quorum ita texturae ceciderunt mutua contra,
  39. ut cava conveniant plenis haec illius illa
  40. huiusque inter se, iunctura haec optima constat.
  41. est etiam, quasi ut anellis hamisque plicata
  42. inter se quaedam possint coplata teneri;
  43. quod magis in lapide hoc fieri ferroque videtur.
  44. Nunc ratio quae sit morbis aut unde repente
  45. mortiferam possit cladem conflare coorta
  46. morbida vis hominum generi pecudumque catervis,
  47. expediam, primum multarum semina rerum
  48. esse supra docui quae sint vitalia nobis,
  49. et contra quae sint morbo mortique necessest
  50. multa volare; ea cum casu sunt forte coorta
  51. et perturbarunt caelum, fit morbidus .
  52. atque ea vis omnis morborum pestilitasque
  53. aut extrinsecus ut nubes nebulaeque superne
  54. per caelum veniunt aut ipsa saepe coorta
  55. de terra surgunt, ubi putorem umida nactast
  56. intempestivis pluviisque et solibus icta.
  57. nonne vides etiam caeli novitate et aquarum
  58. temptari procul a patria qui cumque domoque
  59. adveniunt ideo quia longe discrepitant res?
  60. nam quid Brittannis caelum differre putamus,
  61. et quod in Aegypto est, qua mundi claudicat axis,
  62. quidve quod in Ponto est differre et Gadibus atque
  63. usque ad nigra virum percocto saecla colore?
  64. quae cum quattuor inter se diversa videmus
  65. quattuor a ventis et caeli partibus esse,
  66. tum color et facies hominum distare videntur
  67. largiter et morbi generatim saecla tenere.
  68. est elephas morbus qui propter flumina Nili
  69. gignitur Aegypto in media neque praeterea usquam.
  70. Atthide temptantur gressus oculique in Achaeis
  71. finibus. inde aliis alius locus est inimicus
  72. partibus ac membris; varius concinnat id .
  73. proinde ubi se caelum, quod nobis forte alienum,
  74. commovet atque inimicus serpere coepit,
  75. ut nebula ac nubes paulatim repit et omne
  76. qua graditur conturbat et immutare coactat,
  77. fit quoque ut, in nostrum cum venit denique caelum,
  78. corrumpat reddatque sui simile atque alienum.
  79. haec igitur subito clades nova pestilitasque
  80. aut in aquas cadit aut fruges persidit in ipsas
  81. aut alios hominum pastus pecudumque cibatus,
  82. aut etiam suspensa manet vis in ipso
  83. et, cum spirantes mixtas hinc ducimus auras,
  84. illa quoque in corpus pariter sorbere necessest.
  85. consimili ratione venit bubus quoque saepe
  86. pestilitas et iam pigris balantibus aegror.
  87. nec refert utrum nos in loca deveniamus
  88. nobis adversa et caeli mutemus amictum,
  89. an caelum nobis ultro natura corumptum
  90. deferat aut aliquid quo non consuevimus uti,
  91. quod nos adventu possit temptare recenti.
  92. Haec ratio quondam morborum et mortifer aestus
  93. finibus in Cecropis funestos reddidit agros
  94. vastavitque vias, exhausit civibus urbem.
  95. nam penitus veniens Aegypti finibus ortus,
  96. permensus multum camposque natantis,
  97. incubuit tandem populo Pandionis omni.
  98. inde catervatim morbo mortique dabantur.
  99. principio caput incensum fervore gerebant
  100. et duplicis oculos suffusa luce rubentes.
  101. sudabant etiam fauces intrinsecus atrae
  102. sanguine et ulceribus vocis via saepta coibat
  103. atque animi interpres manabat lingua cruore
  104. debilitata malis, motu gravis, aspera tactu.
  105. inde ubi per fauces pectus complerat et ipsum
  106. morbida vis in cor maestum confluxerat aegris,
  107. omnia tum vero vitai claustra lababant.
  108. spiritus ore foras taetrum volvebat odorem,
  109. rancida quo perolent proiecta cadavera ritu.
  110. atque animi prorsum tum vires totius, omne
  111. languebat corpus leti iam limine in ipso.
  112. intolerabilibusque malis erat anxius angor
  113. adsidue comes et gemitu commixta querella,
  114. singultusque frequens noctem per saepe diemque
  115. corripere adsidue nervos et membra coactans
  116. dissoluebat eos, defessos ante, fatigans.
  117. nec nimio cuiquam posses ardore tueri
  118. corporis in summo summam fervescere partem,
  119. sed potius tepidum manibus proponere tactum
  120. et simul ulceribus quasi inustis omne rubere
  121. corpus, ut est per membra sacer dum diditur ignis.
  122. intima pars hominum vero flagrabat ad ossa,
  123. flagrabat stomacho flamma ut fornacibus intus.
  124. nil adeo posses cuiquam leve tenveque membris
  125. vertere in utilitatem, at ventum et frigora semper.
  126. in fluvios partim gelidos ardentia morbo
  127. membra dabant nudum iacientes corpus in undas.
  128. multi praecipites nymphis putealibus alte
  129. inciderunt ipso venientes ore patente:
  130. insedabiliter sitis arida corpora mersans
  131. aequabat multum parvis umoribus imbrem.
  132. nec requies erat ulla mali: defessa iacebant
  133. corpora. mussabat tacito medicina timore,
  134. quippe patentia cum totiens ardentia morbis
  135. lumina versarent oculorum expertia somno.
  136. multaque praeterea mortis tum signa dabantur:
  137. perturbata animi mens in maerore metuque,
  138. triste supercilium, furiosus voltus et acer,
  139. sollicitae porro plenaeque sonoribus aures,
  140. creber spiritus aut ingens raroque coortus,
  141. sudorisque madens per collum splendidus umor,
  142. tenvia sputa minuta, croci contacta colore
  143. salsaque per fauces rauca vix edita tussi.
  144. in manibus vero nervi trahere et tremere artus
  145. a pedibusque minutatim succedere frigus
  146. non dubitabat. item ad supremum denique tempus
  147. conpressae nares, nasi primoris acumen
  148. tenve, cavati oculi, cava tempora, frigida pellis
  149. duraque in ore, iacens rictu, frons tenta manebat.
  150. nec nimio rigida post artus morte iacebant.
  151. octavoque fere candenti lumine solis
  152. aut etiam nona reddebant lampade vitam.
  153. quorum siquis, ut est, vitarat funera leti,
  154. ulceribus taetris et nigra proluvie alvi
  155. posterius tamen hunc tabes letumque manebat,
  156. aut etiam multus capitis cum saepe dolore
  157. corruptus sanguis expletis naribus ibat.
  158. huc hominis totae vires corpusque fluebat.
  159. profluvium porro qui taetri sanguinis acre